Against Hermogenes

Tertullian c. 200-206 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere.

in quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam

haeresis futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque

doctrinae haeresis praeiudicabuntur, [qua est] quae futurae

ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem

doctrina tam nouella est, *** denique ad hodiernum homo

in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui

loquacitatem facundiam existimet et impudentiam constantiam

deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae

iudicet. praeterea pingit <in)licite, nubit adsidue, legem dei in

libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio

et stilo, totus adulter, et praedicationis et carnis. si

quid et nominum contagio foetet: nec ipse apostolicus Hermogenes

in regula perseuerauit. sed uiderit persona, cum doctrina

mihi quaestio est. [Christum] deum non alium uidetur agnoscere:

alium tamen facit quem aliter agnoscit. immo totum,

quod est deus, aufert, nolens illum ex nihilo uniuersa fecisse.

a Christianis enim ad philosophos conuersus, de ecclesia in

academiam et porticum, inde sumpsit [a Stoicis] materiam

cum deo ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata neque

facta nec initium habens omnino nec finem, ex qua deus omnia

postea fecerit.

Section 2

Hanc primam umbram, plane sine lumine, pessimis

pictor ille argumentationibus colorauit, praestruens aut deum

de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut.

cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex

nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse

atque ita aliquid illud materiam fuisse. negat illum ex semetipso

facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecumque

ex semetipso fecisset deus; porro in partes non deuenire, ut

indiuisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua deum.

ceterum si de semetipso fecisset, aliquid ipsius fuisse. [aliquid]

omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum

habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. aut si

totus totum fecisset, oportuisse illum simul et [totum] esse

et non esse, quia oporteret et [totum] esse, ut faceret semetipsum,

et [totum] non esse, ut fieret de semetipso. (id) porro

difficillimum. si enim esset, non fieret, esset enim; si uero

non esset, non faceret, quia nihil esset. eum autem, qui

semper sit, non fieri sed esse illum in aeuum aeuorum.

igitur non de semetipso fecisse illum, qui non eius fuerit

condicionis, ut de semetipso facere potuisset. proinde ex

nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum

definiens deum, qui bona atque optima tam uelit facere

quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et uelle

eum et facere. igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse

fieri secundum condicionem ipsius. inueniri autem et mala ab

eo facta, utique non ex arbitrio nec ex uoluntate; quia si ex

arbitrio et uoluntate, [nihil] incongruens et indignum sibi

faceret. quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere

ex uitio alicuius rei factum, ex materiae sine dubio.

Section 3

Adicit et aliud: deum semper deum (semper) etiam dominum

fuisse, numquam non dominum. nullo porro modo potuisse

illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non

fuisset aliquid retro semper, cuius semper dominus haberetur.

fuisse itaque materiam semper (cum) deo domino. hanc coniecturam

eius iam hinc destruere properabo, quatenus propter

non intellegentes adiecisse duxit, ut sciat cetera quoque argumenta

(tam) intellegi quam reuinci. dei nomen dicimus semper

fuisse apud ipsum et in ipso, domini uero non semper. diuersa

enim utriusque condicio. scilicet deus substantiae ipsius nomen,

id est diuinitatis, dominus uero non substantiae, sed potestatis.

substantia semper fuit cum suo nomine, quod est deus; postea

domini, accedentis scilicet rei, mentio. nam ex quo esse

coeperunt, in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem

potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus

est et iudex deus est, non tamen ideo pater et iudex semper,

quia deus semper. nam nec pater potuit esse ante filium nec

iudex ante delictum. fuit autem tempus, cum et delictum et

filius non fuit, quod iudicem et qui patrem deum faceret.

sic et dominus (deus) non ante ea, quorum dominus existeret,

sed deus tantum, futurus quandoque, sicut pater per filium,

sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea, quae sibi

seruitura fecisset. argutari tibi uideor, Hermogenes? nauiter

scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit

et suo tempore ostendit. nam \'deus\' quidem, quod erat semper,

statim nominat: in principio fecit deus caelum et

terram, ac deinceps, quamdiu faciebat quorum dominus futurus

erat, \'deus\' solummodo ponit: et dixit deus, et fecit deus,

et uidit deus, et nusquam adhuc \'dominus\'. at ubi uniuersa

perfecit ipsumque uel maxime hominem, qui proprie deum et

intellecturus erat dominum et iam cognominaturus, tunc etiam

domini nomen adiunxit: et cepit deus dominus hominem,

quem finxit, et praecepit deus dominus Adae.

exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius

esset. nam deus sibi erat, rebus autem [tunc deus cum et]

dominus. igitur in quantum putabit ideo materiam semper

fuisse, quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil

fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. adiciam et

ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema

linea est, et quidem ex penu etiam ipsius retorquebo aduersus

illum. cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque

inuenio domini nomen deo non competisse in materiam.

qua libera fuerit necesse est quae originem non habendo non

habuit auctorem, quod erat nemini debens ideoque nemini seruiens.

itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam,

faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa

demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu t fuit hoc.

Section 4

Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam

deo comparet, proinde non natam, proinde non factam, proinde

[aeternam] sine initio, sine fine propositam. quis enim alius

dei census quam aeternitas? quis alius aeternitatis status

quam semper fuisse et futurum esse ex praerogatiua nullius

initii et nullius finis? hoc si dei est proprium, solius dei erit,

cuius est proprium, [sed] quia si et alii adscribatur, iam non

erit dei proprium, sed commune cum eo, cui et adscribitur.

nam etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo

siue in terra nomine, ceterum nobis unus deus

pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei

esse debeat quod dei proprium est; et ut dixi, iam non proprium

esset, quia alterius esset. quod si deus est, unicum

sit necesse est, ut unius sit. aut quid erit unicum et

singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi

quod super omnia, nisi quod ante omnia et ei quo omnia?

haec deus [solus] habendo. est, et solus habendo, unus est.

si et alius habuerit, tot iam erunt dii, quot habuerint quae

dei sunt. ita Hermogenes duos deos infert, (dum) materiam parem

deo infert. deum autem unum esse oportet. quia quod summum

sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum

fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur;

adaequabitur autem deo materia, cum aeterna censetur.] -

Section 5

Sed deus deus est, et materia materia est. quasi diuersitas

nominum comparationi resistat, si status idem uindicetur.

sit et natura diuersa, sit et forma non eadem, dummodo

ipsius status una sit ratio. innatus deus: an non innata et

materia? semper deus: an non semper et materia? ambo sine

initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores uniuersitatis, tam

qui fecit quam de qua fecit. neque enim potest non et materia

auctrix omnium deputari, de qua uniuersitas consistit. quomodo

respondebit? non statim materiam comparari deo, si

quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in

plenitudinem comparationis? qui deo reliquit amplius, ut

non totum dei materiae dedisse uideatur? uel qua, inquit,

et sic habente materia salua sit deo et auctoritas et

substantia, qua solus et primus et auctor et dominus omnium censeatur.

ueritas autem sic unum deum exigit defendendo, ut solius

sit quicquid ipsius est. ita enim ipsius erit, si fuerit solius,

(quia) et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini

licet habere de deo aliquid. ergo, inquis, nec nos habemus

dei aliquid? immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non

a nobis. nam et dei erimus, si meruerimus illi esse, de quibus

praedicauit: ego dixi, uos dii estis, et stetit deus in

ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate,

quia ipse est solus, qui deos faciat. materiae autem

proprium facit quod cum deo habet. aut si a deo accepit

quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et

habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse? quale

est autem, cum confitetur ille (illam) aliquid cum deo habere

et uult solius dei esse quod materiam non negat habere? s

Section 6

Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium

auctor et omnium dominus et nemini comparandus: per quae

haec est, materiae quoque adscribit. ille quidem deus contestabitur

deos et iurabit nonnumquam per semetipsum, quod alius

non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes.

erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non

habens nec finem. dicet deus : ego primus, sed quomodo primus,

cuius materia coaetanea est? inter coaetaneos enim et contemporales

ordo. non est. aut et materia prima est. extendi

inquit, caelum solus. atquin non solus; cum ea enim

extendit, de qua et extendit. cum proponit saluo dei statu

fuisse materiam, uide ne reddatur a nobis proinde saluo statu

materiae fuisse deum. communis tamen status amborum. saluum

ergo erit et materiae, ut et ipsa (sola) tuerit, sed cum

deo, quia et deus solus, sed cum illa, et ipsa prima cum

deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis

cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix

cum deo et domina cum deo. sic aliquid et non totum materiae

habere ** ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non

et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius

materiae comparetur. atque adeo cum ea, (quae) propria dei

uindicamus: semper fuisse, sine initio sine fine, et primum

fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant,

quaero, quid diuersum et alienum a deo ac per hoc

priuatum materia possederit, per quod deo non compararetur?

in qua (si) omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant

de reliqua comparatione.

Section 7

Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam

ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori,

ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et

humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et

deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem,

immo omnibus maiorem et sublimiorem. sicut enim

cetera, quae nascuntur aut fiunt et idcirco aeterna non sunt,

semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea, quae deus non

capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata

et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus

omnino nec factus est. et materiae autem status talis est.

igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque

materia, ob eandem rationem communis status ei aequo habentibus

id, quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem,

neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem,

neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo

ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae

felicitatis, quae censetur aeternitas. neque enim proximi erimus

opinionis nationum, quae, si quando coguntur deum confiteri,

tamen et alios infra illum uolunt. diuinitas autem gradum

non habet, utpote unica. quae si et in materia erit, ut proinde

innata et infecta et aeterna, aderit (tota) utrobique, quia minor

se nusquam poterit esse. quomodo ergo discernere audebit

Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno,

innatam innato, auctricem auctori, dicere habentem: \'et ego

prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus,

simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore,

sine domino. quis me deo subicit contemporali coaetaneo?

si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. aut ego

sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est

. nostrum\'?

Section 8

. Putans itaque materiam deo non comparasse. quam

scilicet subiciat illi, atquin etiam praeponit illam deo et deum

potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta

fecisse. si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et

materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi

subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae

eguit. nemo enim non eget eo, de cuius utitur; nemo non

subicitur ei, de cuius eget ut possit uti; sic et nemo de

alieno utendo non minor est eo, de cuius utitur, et nemo,

qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo, cui,

praestat uti. itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed

eguisse (se) deo praestitit, diuite et locuplete et liberali minori,

opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae

uelit. grande reuera beneficium deo contulit, »»# ut haberet

hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens uocaretur,

nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo

omnia proferre. sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et

ipsa cum deo possit agnosci coaequalis deo, immo et adiutrix,

nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum

patriarchae, philosophi. prophetas enim et apostolos usque

adhuc latuit, puto et Christum.

Section 9

Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad

opera mundi; dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis.

sed precario forsitan usus est, et adeo precario, non

dominio, ut, cum eam malam nosset, de mala tamen sustinuerit

uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non

ualebat ex nihilo t uti, non ex potestate, quoniam si habuisset

omnino ut dominus in materiam, quam malam norat, ante

eam in bonum conuertisset, ut dominus et bonus, ut ita de

bono, non de malo uteretur. sed quia bonus quidem, dominus

autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam

ostendit cedentem condicioni materiae, quam si dominus fuisset.

emendasset. sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex

dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet

non facta ab ipso. iam ergo malum ab ipso, qui est

mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia

dominator. si uero materia non est ipsius, qua malum dei

non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua

egens eius, aut et iniuria, qua praeualens eius. his enim tribus

modis aliena sumuntur: iure beneficio impetu, id est dominio

precario ui. dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid

deo congruat, precario an ui de materia cuncta fecisse. non

ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam

precario aut ui faciendum, et quidem de malo? nonne etiam

si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset

de alieno, licet bono, t factae satis itaque gloriae suae causa

molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae

ostenderet, et quidem non bonae.

Section 10

Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio

eius imputarentur? magna, bona fide, caecitas haereticorum

pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum

bonum et optimum uolunt credi, quia mali auctorem existiment

creatorem, aut materiam cum creatore proponunt, ut

malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus

omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali

uideri proinde possit quisquis ille est, qui malum, etsi non

ipse fecit. tamen a quocumque et undeunde passus est fieri.

audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguemus,

interim quoque se nihil egisse hac sua iniectione.

ecce enim, etsi non auctor, sed adsentator mali inuenitur

deus, qui malum materiae tanto sustinuit aeone ante mundi

constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse

debuerat. aut enim potuit emendare, sed noluit, aut

noluit quidem. uerum non potuit. infirmus deus, *«* si

potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam

habetur (auctor) eius, quod licet non instituerit, quia tamen, si

noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse, quod non

noluit esse. quod quidem turpius: si id uoluit esse, quod

ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit

esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse.

quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse. quod

non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit.

malum pro bono sustinendo et non potius eradicando

adsertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter,

si per necessitatem. aut famulus erit mali deus aut amicus,

cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius

operatus.

Section 11

Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam

esse materiam? non enim poterit non malum dicere cui malum

adscribit. nam definiuimus diminutionem et subiectionem capere

non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur.

ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia

nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia

aeternum est. sed cum alias summum bonum constet esse

quod sit aeternum, - ut deus, per quod solus est deus, [dum]

aeternus est, ita et bonus, dum deus, — quomodo materiae

inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse

est? aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse.

poterit hoc et in deo credi, et sine causa gestiuit malum a

deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae.

iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile

et insuperabile erit malum, ut aeternum. et tamen —

nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis? tum

et deus frustra hoc mandat et praecipit; immo et iudicium

frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus quibus

contra malum **« finis, cum praeses eius, diabolus, abierit

in ignem, quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius

in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit

conditionem a malo, utique uanitati subiectam, cum

restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint

bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio

posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali. itaque si

finis malo competit, necesse est competierit (et) initium. erit

** materia habens initium, habendo et finem mali. quae enim.

malo deputantur, secundum mali statum computantur (materiae.)

Section 12

Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam,

utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus,

proinde natura. porro naturam certam et fixam haberi oportebit,

tam in malo perseuerantem apud materiam quam et in bono

apud deum, inconuertibilem et indemutabilem scilicet, quia,

si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari

poterit et in deo de bono in malum. hoc loco dicet aliquis:

ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina

uiperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non

fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? temere ad ista

exempla respicies, o homo. non enim competunt ad causam

materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides et uiperae

et homines; horum enim natura habendo institutionem

habere poterit et cessationem. materiam uero tene semel

aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo

indemutabilis et incorrectibilis naturae credendam, ex ipsius

etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat

ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit

aeternum. amissurum scilicet quod fuerat, dum fiat ex demutatione

quod non erat, sic non esse aeternum. deum ergo

aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. hanc

et ego definitionem merito in illum repercutiam. materiam

aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona

atque optima a deo fiunt: et uidit deus quia bona, et

benedixit ea deus, utique qua optima, non certe qua mala

ac pessima. demutationem igitur admisit materia, et si ita

est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma.

sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit,

aeternitas non est. ergo nec demutationem potuit admisisse,

quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest;

Section 13

et quaeretur,

quando ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo

modo facta sunt, unde in mala ac pessima boni atque optimi

semen. certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec

deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia

est (nisi) pessima. aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis,

iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum

et tantum, sed duplex, id est malae et bonae naturae, et

quaeretur iterum, an in (eadem) bono et malo potuerit conuenire,

luci et tenebris, dulci et amaro.. aut si potuit utriusque

diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse

materiae, ambonim ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo

deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species

de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. quo

pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam

malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. per quod probabitur

manifeste materiae deseruisse.

Section 14

Nam et si dicatur, licet ex occasione materiae, suo

tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae,

quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala

profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit

materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre.

inuitus utique. qua bonus, (et) ex necessitate, ut inuitus, et ex

seruitute, ut ex necessitate. quid ergo dignius, ex necessitate

eum condidisse mala an ex uoluntate? siquidem ex

necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. iam

enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus,

quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, quatenus

proinde fecit, acsi de nihilo fecisset, nec interest unde

fecerit. plane sic interest, unde fecerit, ut inde fecerit, unde

eum magis decuit. magis autem eum decuit ex uoluntate

fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex

materia. dignius est deum etiam malorum auctorem liberum

credere quam seruum. quaecumque potestas ei quam pusillitas

competit. sic et, si condicemus materiam quidem nihil boni

habuisse, deum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse,

aliae aeque aborientur quaestiones. primo, si bonum in materia

omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia

scilicet non habuit. dehinc, si non ex materia, iam ergo ex

deo factum. si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. hoc

enim superest secundum Hermogenis dispositionem.

Section 15

porro

si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa,

ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut

definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum,

ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. et si

bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia

ei nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit diuina

uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo.

aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo

neque ex deo, sequetur, ut ex conuersione processerit materiae

contra denegatam aeterni conuersionem. ita undeunde bonum

constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse.

necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus

negauit procedere potuisse. ceterum si ideo malum non ex

nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio uidebitur factum, sed ex

materia, ut ipsius sit, de cuius substantia erit factum, et hic.

ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui, cum eadem uirtute

et uoluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse aut

tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala,

utique aut uolens esse mala, si poterat efficere, ne essent.

aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, ** n

dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit

an per uoluntatem. aut quae fuit ratio, ut cum bona

fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus?

cur non congruentia sibi solummodo edidit? quid necesse

erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde

et malum proferendo? solus ut cognosceretur bonus de

bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? plus

bonum floruisset sine mali afflatu. nam et Hermogenes expugnat

quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse

ad inluminationem bonorum ei contrariis intellegendorum.

ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si

qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit

induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor

existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur mala,

excusat, si excusat? adeo ubique et undique illuc compellitur

quaestio, quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando

nec dinoscendo, quomodo illud aut deo tribuant aut

a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum

obiciunt.

Section 16

Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan

retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum

et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua

fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui

fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter

materiam et deum non est. porro si dei erit utrumque, uidebitur

deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor

mali non erit: si materiae utrumque, uidebitur materia etiam

boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit

matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur

deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni

adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos

efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae

malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur;

et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit.

haec si ita sunt, nescio, qua possit euadere sententia Hermogenes,

qui deum, quoquo modo de materia malum condidit,

siue uoluntate, siue necessitate, siue ratione, non putet mali

auctorem. porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia

materia per substantiae suggestum, exclusa iam causa materiae

introducendae. nihilominus enim et per materiam deus auctor

mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali

auctor uideretur. exclusa itaque materia, dum excluditur causa

eius. superest, uti deum omnia ex nihilo fecisse constet.

uidebimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala

interim ea, quae putas. dignius enim de suo arbitrio produxit,

haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno,

si de materia produxisset. libertas, non necessitas, deo competit.

malo, uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit

non condidisse.

Section 17

Unici dei status hanc regulam uindicat, non aliter

unici, nisi quia solius. non aliter solius, nisi quia nihil cum

illo. sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia

post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo,

ut illi quoque scripturae ratio constet: quis cognouit

sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit?

aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae

et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit

et retribuetur ei? nemo utique; quia nulla uis, nulla

materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. porro

si de aliqua operatus est, necesse est, ab ea ipsa acceperit

et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae

et scientiae. pro qualitate enim rei operari habuit et secundum

ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo

ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit.

Section 18

Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes

existimauit, habuit deus materiam longe digniorem et

idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas

intellegendam, sophiam suam scilicet. haec denique

sola cognouit sensum domini. quis enim scit quae sunt

dei et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso ? sophia

autem spiritus. haec illi consiliarius fuit, uia intellegentiae

et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam et faciendo

cum illa. cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et

cum fortia faciebat super uentos quae sursum

nubila et quomodo firmos ponebat fontes eius

quae sub caelo est, ego eram compingens cum

ipso. ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem

oblectabar in persona eius, quando oblectabatur,

cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis

hominum. quis non hanc potius omnium fontem et originem

commendet, materiam uere materiarum, non situ subditam,

non statu diuersam, non motu inquietam, non habitu informem,

sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali

deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? denique

ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et

generat in semetipso: dominus, inquit, condidit me initium

uiarum suarum in opera sua: ante saecula fundauit

me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur;

ante omnes autem colles generauit me, prior

autem abysso genita sum. agnoscat ergo Hermogenes idcirco

etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne

quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus.

si enim (quod) intra dominum, quod ex ipso et in ipso fuit,

sine initio non fuit, sophia scilicet eius, exinde nata et condita,

ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit

agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse,

quod extra dominum fuerit. si uero sophia eadem dei sermo

est, t sensu sophia et sine quo factum est nihil, sicut et

dispositum sine sophia, quale est, ut filio dei, sermone unigenito

et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius

et hoc modo utique generosius, nedum, quod innatum, fortius

et, quod infectum, [factum] ualidius? quia quod, ut esset.

nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo, quod, ut esset.

aliquem habuit auctorem. proinde, si malum quidem (quod)

innatum est, id est *** sermo dei, — eructauit enim, inquit,

(cor meum) sermonem optimum, — non scio. an a bono

malum possit abduci, ualidius ab infirmo, ut innatum a nato.

ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo

eam filio, — filius enim sermo, et deus sermo, et:

ego et pater unum sumus — nisi quod sustinebit aequo

animo filius eam praeponi sibi, quae patri adaequatur.

Section 19

Sed et ad originale instrumentum Moysei prouocabo,

unde et diuersa pars (prae)sumptiones suas ingratis fulcire

conatur, ns scilicet non inde instrui uideatur, unde oportet.

itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis

fere mos est simplicia quaeque torquere. nam et ipsum

principium, in quo deus fecit caelum et terram, aliquid uolunt

fuisse quasi substantiuum et corpulentum, quod in materiam

interpretari possit. nos autem unicuique uocabulo proprietatem

cum uindicamus, « principium initium esse et competisse ita

poni rebus incipientibus fieri. nihil enim, quod fieri habet,

sine initio esse, quod initium sit illi ipsum, dum incipit fieri.

ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius

substantiae nomen. iam nunc, si principalia dei opera

caelum et terra sunt, quae ante omnia deus .. fecit suorum

esse proprie principium, qua priora sunt facta, merito

sic praefatur scriptura: in principio fecit deus caelum

et terram, quemadmodum dixisset: \'in fine deus fecit caelum

et terram\', si post uniuersa fecisset. aut si principium aliqua

substantia est, erit et finis aliqua materia. plane licebit etiam

substantiuum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso

sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium

herbae. sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis,

non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei

specialiter, quam uolumus principium alterius rei. de cetero

si sic ponamus uerbi gratia: (in principio fecit figulus peluim

uel urnam\', iam non materiam significabit principium, — non

enim argillam nominaui principium, — sed ordinem operis,

quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit, exinde

facturus et cetera. [ad ordinationem operum principii uocabulum

pertinebit, non ad originem substantiarum.] possum et

aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in

Graeco principii uocabulum, quod est ap/ig, non tantum

ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et

archontes dicunt principes et magistratus. ergo secundum

hanc quoque significationem principium pro principatu et

potestate sumetur. in principatu enim et in potestate deus

fecit caelum et terram.

Section 20

Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium

et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus

etiam illam initium agnoscere quae dicit: dominus condidit

me (initium uiarum suarum) in opera sua. si enim per

sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus

faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. denique si

principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset:

in principio deus fecit, sed ex principio; non enim in materia,

sed ex materia fecisset. de sophia autem potuit dici: in principio.

in sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo

iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in

sophia [cogitando et disponendo iam fecerat. quoniam et si] erat

\'initium uiarum,\' quia cogitatio et dispositio prima sophiae

sit operatio, de cogitatu uiam operibus instituentis. hanc et

inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum. qui

fecit, et ea, quae fecit, ostendens, unde fecerit non proinde

testatur. nam cum in omni operatione tria sint principalia.

qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda

in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti,

forma materiae. si materia non edetur, ubi et opera et operae

operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. proinde

enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. denique

euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo,

in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia

uniuersa fecisse, quo illic etiam, per quem omnia fecerit, reuelatur.

in principio erat sermo, – in quo principio scilicet deus

fecit caelum et terram – et sermo erat apud deum, et deus

erat sermo. omnia per illum facta sunt, et sine illo

factum est nihil. cum igitur et hic manifestetur et factor,

id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo,

nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset

ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? ita quod non fuit,

non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probauit

non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.

Section 21

Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta

omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti

factum quid, uide ne diuersa pars ideo contendat ex materia

omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo

quid factum. plane retorqueri quaedam facile possunt, non

statim et ex aequo admitti, ubi diuersitas causae est. dico

enim, etsi non aperte scriptura pronuntiauit ex nihilo facta

omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem

aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex

materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso,

dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo

factum, et non periclitatur, ne ex aliquo factum existimetur,

quando non demonstretur, ex quo sit factum. quod autem ex

aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum

illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur

primo uideri ex nihilo factum, quia non editur, ex quo sit

factum, dehinc etsi ea sit condicione, ut non possit (non factum)

uideri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum

uideri quam ex quo factum est, dum non proponitur, unde

sit factum. ita si ex nihilo deus cuncta fecit, potuit scriptura

non adiecisse illum ex nihilo fecisse. ex materia eum fecisse

omni modo debuit edixisse, (si sci)licet ex materia fecisset;

quia illud in totum habebat intellegi, et si non significaretur,

at istud in dubio, nisi significaretur.

Section 22

Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem

constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et

unde fit referat. fruticet, inquit, terra herbam foeni,

seminantem semen secundum genus et secundum

similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum,

cuius semen in ipso in similitudinem. et factum

est sic. et produxit terra herbam foeni seminantem

semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens

fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. et rursus:

et dixit deus: producant aquae repentia animarum

uiuarum et uolatilia uolantia super terram per firmamentum

caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos

magnos et omnem animam animalium repentium, quae

produxerunt aquae secundum genus ipsorum. item post:

et dixit deus: producat terra animam uiuam secundum

genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum

genus ipsorum. si ergo ex iam factis rebus alias res

deus proferens ostendit per prophetam et dicit, quid unde

protulerit, — quamquam possimus (unde)unde illas prolatas

aestimare, dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam,

ex quibus prolatae uideri possent —, si tantam curam instructioni

nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid

unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra

compotes reddidisset significando, unde ea esset operatus, si

de aliqua materia origo constaret illorum, ne tanto magis ex

nihilo ea uideretur operatus, quanto nihil adhuc erat factum,

ex quo operatus uideretur? itaque sicut ea, quae de aliquo

prolata sunt, ostendit, unde prolata sint, ita quae non ostendit,

unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat. »igitur: in principio

deus fecit caelum et terram, adoro scripturae

plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta; in

euangelio uero amplius et ministrum atque arbitrum factoris

inuenio, sermonem. an autem de aliqua subiacenti materia

facta sint omnia, nusquam adhuc legi. scriptum esse doceat

Hermogenis officina. si non est scriptum, timeat uae illud

adicientibus aut detrahentibus destinatum.

Section 23

Sed (et) ex sequentibus argumentatur, quia scriptum

sit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, nam

et terrae nomen redigit (in) materiam, quia terra sit, quae facta

est ex illa, et erat') in hoc dirigit, quasi quae semper retro

fuerit, innata et infecta, inuisibilis autem et rudis, quia informem

et confusam et inconditam uult fuisse materiam. has

quidem opiniones eius singillatim reuincam; sed interim uolo

sic ei respondere: putemus his articulis materiam demonstrari:

numquid tamen, quia erat ante omnia et talis, et ex ea factum

aliquid scriptura significat? atquin nihil tale significat. fuerit

licet materia, quantum sibi libet uel potius Hermogeni: potuit

et fuisse et tamen nihil deus ex illa fecisse, uel quia non

decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam

ex materia fecisse. sine causa ergo esset, inquis. non

plane adeo sine causa. nam etsi mundus non est factus ex

illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod

non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius

haeresis fecit.

Section 24

Reuertor nunc ad singulos articulos, per quos putauit

significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo.

horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non

inuenimus, quod est materiae. quaero ergo, cum materiae

nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae

appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota.

quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat

consecuta etiam terrae \'appellationem, ut scirem terram commune

cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae

uindicarem, cuius et proprium (et) in qua magis notum est,

uel ne illud in quamcumque aliam speciem t nec utique omni s>

materia communicare possem, si uellem. cum enim non extat

proprium uocabulum eius rei, cui commune uocabulum adscribitur,

quando non comparet cui adscribatur, cuicumque alii

poterit adscribi. ita Hermogenes, et si materiam ostenderet

nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam,

ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret.

Section 25

Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura. unam,

quam in principio deus fecit, aliam [materiam] ex qua fecit,

de qua dictum sit: terra autem erat inuisibilis et rudis.

utique si quaeram, ei duabus quae cui nomen terrae accommodare

debeat, dicetur hanc, quae facta sit, ex illa. ex qua

facta est, uocabulum deriuasse, quia ueri similius sit ab origine

sobolem potius quam originem a sobole uocitari. hoc si ita

est, alia nobis obuoluitur quaestio, an competat terram hanc.

quam deus fecit, ex illa, ex qua fecit, cognomentum deriuasse.

audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos

terram quidem illam informem et inuisibilem et rudem

fuisse, hanc uero nostram uideo et formam et conspectum et

cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea,

ex qua facta est. porro aliud facta non potuit cum ea de

nomine sociari, a cuius condicione desciuerat. si nomen proprium

materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia,

aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen, alienum et

statu suo extraneum. sed materia facta, id est haec terra, habuit

cum sua origine consortium nominis sicut et generis. non

adeo. nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non

argillam uocabo sed testam, et electrum, licet ex auro et

argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo

sed electrum. a cuius habitu quid diuertit, pariter et a uocatu

eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate.

quam autem transierit de statu terrae illius [id est materiae

ista terra, uel eo palam est, quod haec apud Genesim testimonium

boni accepit: et uidit deus quia bonum, illa

autem apud Hermogenem in originem et causam malorum

deputatur. postremo si ideo haec terra, quia et illa, cur non

et materia haec quoque. quia et illa? immo et caelum et

omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae uocari

debuerunt. satis ista de terrae nomine, in quo materiam

intellegi uoluit. quod nomen unius elementi omnes sciunt,

natura primum, dehinc scriptura docente, nisi si et Sileno

illi apud Midam regem adseueranti de alio orbe credendum

est, auctore Theopompo. sed et deos multos idem refert.

Section 26

Nobis autem unus deus et una est terra, quam in

principio deus fecit. cuius ordinem incipiens scriptura decurrere

primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit;

sicut et caelum primo factum professa: in principio

deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit

et separauit inter aquam, quae erat infra firmamentum

et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum

caelum, ipsum, quod in primordio fecerat. proinde

et de homine...: et fecit deus hominem, ad imaginem dei

fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: et finxit deus

hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius

flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam.

et utique sic decet narrationem inire: praefari primo, postea

prosequi; nominare, deinde describere. alioquin uanum, si eius

rei, cuius nullam praemiserat mentionem. id est materiae, ne

ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit,

ante enarrauit, qualis esset, quam an esset ostendit, figuram

deformauit, nomen abscondit. at quanto credibilius secundum

nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem

simulque nominationem praemisit? quam denique integer

sensus est: in principio deus fecit caelum et terram,

terra autem erat inuisibilis et rudis; quam deus scilicet

fecit, de qua scriptura cum maxime dixerat? nam et \'autem\'

ipsum uelut fibula coniunctiuae particulae ad conexum narrationi

adpositum est: \'terra autem.\' hoc enim uerbo reuertitur

ad eam, de qua supra dixerat, et alligat sensum. adeo aufer

hinc \'autem\', et soluta compago est, ut tunc possit de alia

terra dictum uideri: terra erat inuisibilis et rudis.

Section 27

Sed tu supercilia, capitis nutu digiti adcommodato,

altius tollens et quasi retro iactans: \'erat\' inquis; quasi semper

fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda.

at ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo

de omni re posse dici \'erat\', etiam de ea, quae facta,

quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non

sit. omne enim, quod habet esse. (unde) unde habet, siue per

initium siue sine initio, hoc ipso, quod \'est\', etiam \'erat\' dicetur.

cui competit prima uerbi positio in definitionem, eidem etiam

declinatio uerbi decurret in relationem. \'est\' definitionis caput.

\'erat\' relationis facit. haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum,

simplicitatem communium uerborum torquentes in

quaestionem. magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae

facta est. sane discutiendum, an ei competat inuisibilem et

rudem fuisse, quae facta est, an ei, ex qua facta est, ut

eiusdem sit \'erat\', cuius et quod erat.

Section 28

Atquin non tantum probabimus istum habitum huic

terrae competisse, sed et illi alii non competisse. nam si

nuda materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente,

siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum,

utique inuisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras uolet

in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus

suo ordine, etiam homini tenebrae uisibiles sunt, — hoc

enim ipsum, quod sunt tenebrae, uidetur — nedum deo. et

utique, si inuisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas

eius. unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam

et inquietam illam fuisse, quae ut inuisibilis latebat?

aut si hoc a deo reuelatum est, probare debet. sic et an rudis

dici potuerit, expostulo. certe enim rude illud est, quod imperfectum

est. certe imperfectum non potest esse nisi quod

factum est; quod enim minus factum est, imperfectum

(est.) certe, inquis. ergo materia, quae facta non erat in

totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit.

etiam rudis non fuit. initium non habens. quia facta non

fuit, caruit et rudimento. initii enim accidens est rudimentum.

terra uero, quae facta est, meruit et rudis dici. statim enim

ut facta st, habuit imperfectae locum, ante perfectionem,

Section 29

siquidem omnia opera sua deus consummauit, incultis

primo elementis depalans quodammodo mundum. dehinc exornatis

uelut dedicans. nam et lumen non statim splendore solis

impleuit, et tenebras non statim solatio lunae t.emperauit, et

caelum non statim sideribus stellisque signauit, et maria non

statim beluis frequentauit, et ipsam terram non statim uaria

fecunditate dotauit; sed primo esse ei contulit, dehinc non

in uacuum esse suppleuit. sic enim et Esaias: non in uacuum,

ait, fecit illam, sed inhabitari. postea ergo quam facta

est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis,

rudis quidem hoc quoque ipso, quod inuisibilis, ut nec uisui

perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis

uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris

obducta, qua forma etiam adfinis eius, caro nostra, producitur.

nam et Dauid ita canit: domini est terra et plenitudo

eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illo;

ipse super maria fundauit eum et super flumina

praeparauit eum. segregatis enim aquis in cauatiorem

sinum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur.

exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: congregetur

aquain congregatione una, et uideatur arida.

(uideatur,) inquit, non \'fiat.\' iam enim facta erat, sed, inuisibilis

usque tunc, uideri sustinebat. \'arida\' autem, quod erat futura

ei diuortio humoris, iam terra: et uocauit deus aridam

terram, non materiam. sic et perfectionem postea consecuta

desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: fruticet terra

herbam foeni seminantem semen secundum genus

et secundum similitudinem, et lignum fructuosum

faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem.

item: producat terra animam uiuam secundum

genus, et quadrupedia et repentia et bestias

terrae secundum genus. impleuit igitur ordinem suum

scriptura diuina. quam enim praedixerat inuisibilem et rudem,

ei et uisionem reddidit et perfectionem. non alias autem materia

erat inuisibilis et rudis. ergo (et) materia erit postea uisibilis

et perfecta. uolo itaque uidere materiam; uisibilis enim

facta est. uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam

foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum et ex

illa animalia usui meo famulem. sed materia quidem nusquam,

terra uero id est haec, coram. hanc uideo, hanc perfruor, ex

quo inuisibilis et rudis esse desiit. de qua manifestissime

Esaias: haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus,

qui demonstrauit terram et fecit illam. certe eandem

demonstrauit quam et fecit. quomodo demonstrauit? utique

dicendo: uideatur arida. quare uideri iubet, nisi quia retro

non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset

faciendo uisibilem, et ita habitabilem? et sic per omnia probatur

nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo

et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam

quae et facta et ostensa est. atque ita: terra autem erat

inuisibilis et rudis ad eam pertinet, quam deus cum

caelo parauit.

Section 30

Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur:

et tenebrae super abyssum et spiritus dei

super aquas ferebatur, quasi et haec confusae substantiae

massalis illius molis argumenta portendant. atquin singillatim

definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas, nihil

confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa

relatio certorum et distinctorum elementorum. hoc quidem

amplius: cum situs proprios eis adscribit, tenebris super

abyssum, spiritui super aquas, negauit confusionem substantiarum,

quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam

distinctionem. uanissimum denique, ut materia, quae informis

inducitur, de tot -formarum uocabulis informis adseueretur.

non edito, quid sit illud corpus confusionis, [quod] unicum

utique credendum est, si informe est. uniforme etenim. quod

informe. et informe autem, quod ex uarietate confusum est,

unam habeat necesse est speciem, quod non habet, [speciem]

dum (nihil) ex multis unam habet speciem. ceterum aut habebat

in se species istas materia, de quarum uocabulis intellegenda

esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non

habebat: si [enim] habebat, quomodo inducitur non habens

formas? si non habebat, (unde) agnoscitur?

Section 31

Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de

terra ista scripturam significasse, quod ea in principio deus

fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo

eas, quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere.

respondebimus huic quoque scrupulo. scriptura diuina

satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset,

caelum et terram, habentes utique suggestus suos

proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. suggestus

autem caeli et terrae primo tunc fuerunt tenebrae et abyssus,

[et] spiritus et aquae. nam terrae quidem suberant abyssus

et tenebrae. si enim abyssus infra terram, tenebrae autem

super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram.

caelo uero spiritus et aquae subiacebant. nam si aquae super

terram. quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter

et spiritus et aquae super terram. quae uero super terram,

ea utique infra caelum. et sicut terra abysso et tenebris, ita

et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. et

ita nouum non est, ut id solum, quod continet, nominetur.

qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur,

qua portionale. ecce, si dicam: \'ciuitas extruxit theatrum et

circum; scaena autem erat talis et talis, et statuae super

euripum, et oboliscus super omnia ferebatur\': quia non et has

species edixerim factas a ciuitate, non erunt ab ea cum circo

et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species.

quia inerant eis, quae facta praedixeram, et inesse quibus

inerant intellegi poterant? sed uacet hoc exemplum, ut humanum:

aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. fecit,

inquit, deus hominem de terra et adflauit in faciem

eius flatum uitae, et factus est homo in animam

uiuam. faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam

factam a deo dixit, cutem uero et ossa et carnem et oculos

et sudorem et sanguinem postea loquitur, quae nec tunc facta

a deo significauit. quid respondebit Hermogenes? numquid et

membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim

facta referuntur? an et haec in hominis factitatione censentur?

proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae,

spiritus et aquae. in corporibus enim membra sunt facta, in

corporibus et membra sunt nominata. nullum elementum non

membrum est eius elementi, quo continetur. omnia autem

elementa caelo aut terra continentur.

Section 32

Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic

solorum corporum factitationem commendare uidetur caeli

et terrae. sciit esse, qui ultro in corporibus et membra

cognoscerent, et ideo compendio usa est prouidit tamen et

hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis

quoque membris uerbum factitationis significatorium exigerent.

itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in

locis. habes Sophiam prior autem abysso genita sum

dicentem. ut credas abyssum quoque genitam, id est factam,

quia et filios facimus, licet generemus. nihil interest facta

an nata sit abyssus, dum initium detur illi,. quod non daretur,

si materiae [subiciatur] esset. de tenebris uero ipse dominus

per Esaiam: ego, qui struxi lucem et feci tenebras. de

spiritu aeque Amos: qui solidat tonitruum et condit

spiritum et adnuntiat in homines Christum suum,

eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas

deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator

et animator uniuersitatis. non .. ut quidam putant, ipsum

deum significari spiritum, quia deus spiritus; neque enim

aquae dominum sustinere sufficerent. sed eum spiritum dicit,

de quo etiam uenti constiterunt, ut ait per Esaiam: quia

spiritus a me exiuit, et flatum omnem ego feci. item de

aquis eadem Sophia: et quomodo firmos ponebat fontes

quae sub caelo. ego eram modulans cum ipso. cum

uero et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi

tantummodo nominantur sine factitationis mentione,

respondebitur fortasse ex diuerso plane factas eas. sed ex materia.

ut stilus, quidem Moysei: et tenebrae super aby.ssum et

spiritus dei super aquas ferebatur materiam (ipsam)sonet.

ceterae uero scripturae quae ex materia factae sunt species

in disperso demonstrent. ergo sicut terra de terra, ita et

abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et

aquae ex spiritu et aquis constiterunt? at, sicut supra diximus,

non potuit informis fuisse materia, (si) species habebat; ***

ut et aliae ex eis sint confectae; nisi quod non aliae, sed

ipsae ex semetipsis, - siquidem non capit diuersas fuisse quae

iisdem nominibus eduntur — quo iam et operatio diuina otiosa

uideri possit, si quae erant fecit, cum generosior esset, quae non

erant [facta quam si fierent. igitur ut concludam: aut materiam

tunc significauit Moyses scribens: et tenebrae super abyssum

et spiritus dei super aquas ferebatur, - at cum

hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt

aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat,

factae — aut si species istas et non materiam significauit

Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.

Section 33

Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit,

— inter scripturas enim dei inuenire non potuerit — satis

est, quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta

non constat. quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam

credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes

obtineremus. in hunc usque articulum locus est retractatui,

donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae.

expedita summa est: nihil inuenio factum nisi ex nihilo, quia

quod factum inuenio non fuisse cognosco. etiamsi quid ex

aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba

et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis

natatiles et uolatiles animae. huiusmodi origines [rerum ex his

prolatarum] potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas.

Section 34

Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo diuina

dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est.

siquidem et caelum conuoluetur ut liber, immo nusquam

fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est: caelum

et terra praeteribunt, inquit; caelum primum et terra

prima abierunt, et locus non est inuentus illis, quia

scilicet quod finit et locum amittit. sic et Dauid: opera

manuum tuarum caeli; et ipsi peribunt. sed et si mutabit

illos uelut opertorium, et mutabuntur, et mutari

perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt.

et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor

cum ualido commota uento acerba sua amittit,

montes uero tamquam cera liquescent a conspectu

domini, cum surrexerit scilicet confringere terram.

sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam

nec inuenient; etiam mare hactenus. quae omnia et si

aliter putauerit [spiritaliter] interpretanda, non tamen poterit

auferre ueritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt.

si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant

necesse est, non ex uacantibus, quia nihil potest ad similitudinem

de suo praestare, nisi sit ipsum, quod tali similitudini

praestet. reuertor igitur ad causam, definiens omnia ex nihilo

edita (ut) in nihilum peruentura. ex aeterno enim, id est ex

materia, nihil deus interibile fecisset. nec ex maioribus minora

condidisset cui magis congruat ex minoribus maiora producere,

id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae

pollicetur, cuius uirtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem

uoluit in nobis collocasse, ut credamus illum etiam

uniuersitatem ex nihilo, uelut emortuam, quae scilicet non

erat, in hoc, ut esset, suscitasse.

Section 35

De cetero uero statu materiae etsi non est retractandum,

— prius enim erat, ut eam esse constaret - tamen

acsi constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non

esse constet, cuius nec reliquus status consistat, simul ut

contrarietates suas agnoscat Hermogenes. prima, inquit, facie

uidetur nobis corporalis esse materia; exquisita autem ratione

recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis. quae est

ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi?

nisi fallor enim, omnis res aut corporalis sit necesse est aut

incorporalis, ut concedam interim esse aliquid incorporale, de

substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque.

certe post corporale et incorporale nihil tertium. age

nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana

compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam

facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur?

quid intellegitur? (an) tantum hoc ratio renuntiauit, nec

corporalem materiam nec incorporalem?

Section 36

Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei

occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte

incorporalem. iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia

censenda est? erit enim corporalis et incorporalis, aduersus

renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis

sententiae suae, sicut nec alia reddit. corporale enim

materiae uult esse, de quo corpora edantur, incorporale uero

inconditum motum eius. \'si enim\', ait, \'corpus tantummodo

esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero

in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret).

quanto haec rectior ratio! nisi quod, si tam rectas lineas

ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non

est. quis enim tibi concedit motum in secundam partem

substantiae deputare, cum substantiua res non sit, quia nec corporalis,

sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus

et pulsus, ut lapsus et casus, ita et motus. nam siue (ab alio

siue) a semetipso quid mouetur, actus eius est motus, certe

pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis

materiae incorporalem. omnia denique mouentur aut a semetipsis,

ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia; tamen nec

hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus.

quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam

solius corporalitatis, quae substantiae res est. si qua incorporalia

eis adsunt, aut actus aut passiones aut officia aut libidines

eorum, non portiones deputamus. quo ergo facit portionem

materiae in motum disponere. qui non ad substantiam

pertinet, sed ad substantiae habitum? quid enim, si immobilem

placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas

secunda pars formae uideretur? sic itaque nec motus. sed

de motu et alibi licebit.

Section 37

Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti,

quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. nam sicut nec

corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam

nec malam adlegas et proinde superargumentans: \'si enim\',

inquis, \'esset bona, quae semper hoc fuerat non dosideraret

compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset

translationem in melius, nec quicquam compositionis suae

adplicuisset illi deus, tali natura; in uacuum enim laborasset\'.

uerba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat,

ne quid his contrarium inferres. sed quoniam de mali et boni

ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractauimus,

nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem

tuam respondebo. nec dicam et hic te certum aliquid debuisse

pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed

nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. rescindis

enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum

dicis: (si esset bona, non desideraret componi a deo,\' malam

portendis, et cum adponis: (si esset mala natura, non admitteret

in melius translationem\', bonam subostendis. atque ita et boni

et mali adfinem constituisti quam nec bonam nec malam

pronuntiasti. ut autem et argumentationem, qua putasti te

propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam

illud: si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset

in melius reformari? bonum non desiderat quod aut non optat

aut non capit profectum, ut fiat de bono melius. aeque si

mala natura fuisset, quare non potuerit a deo conuerti, ut a

potentiore, ut ab eo, qui lapidum quoque naturam conuertere

ualeat in filios Abrahae? nempe ergo non tantum comparas

deum materiae sed et subicis, a quo natura materiae deuinci

et edomari (in) melius potuisset. sed et quam hic non uis

natura malam alibi te confessum negabis.

Section 38

De situ materiae id tracto, quod et de modo peruersitatem

tuam traducat. subiacentem facis deo materiam

et utique locum. illi, qui sit infra deum. in loco ergo

materia. si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo

determinatur a loco, intra quem est: si determinatur, habet

lineam extremam, quam tu, quantum proprie pictor. agnoscis

finem esse omni rei, cuius linea extrema est. non ergo erit

infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur.

et dum determinatur ab illo, extremam eum lineam patitur.

at tu infinitam facis dicens: (infinita est autem eo, quod

semper est.\' et si qui discipulorum tuorum uoluerit argumentari,

quasi infinitam aeuo, non modo corporis intellegi uelis.

atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam,

sequentia ostendunt. \'unde,\' inquis, (nec tota

fabricatur, sed partes eius.\' adeo corpore infinita, non tempore

est, et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum

locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam

includis. sed tamen cur non totam eam formauerit deus non

scio, nisi qua aut inualidus aut inuidus. itaque dimidium

eius, quae non tota formata sit, quaero. ut qualis tota fuerit

agnoscam. debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad

gloriam operis palam fecisse.

Section 39

Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per

demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis,

'ut quae fabricatur,\' inquis, ca deo,\' et dispartibilis, quia et

conuertibilis et demutabilis, - (demutationes enim eius,\'

inquis, \'dispartibilem eam ostendunt\': et hic a lineis tuis

excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens

deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire

non posset qui sit aeternus et manens in aeuum ac per hoc

immutabilis et indiuisibilis. si et materia eadem aeternitate

censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione

non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec

deus. in aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse

est et uires et leges et condiciones aeternitatis. aeque

cum dicis: \'partes autem eius omnia simul ex omnibus

habent, ut ex partibus totum dinoscatur,\' utique eas partes

intellegi uis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur

a nobis. quomodo ergo omnia ex omnibus habent,

utique ex pristinis, quando quae hodie uidentur aliter habeant

quam pristina fuerunt?.

Section 40

Dicis in melius reformatam materiam, utique (de) deterioribus,

et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? confusa

res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita

praeberi? nulla res speculum est rei alterius, id est

non coaequalis; nemo se apud tonsorem pro homine mulum

inspexit, nisi si qui putat in hac extructione mundi dispositae

iam et comptae informem et incultam materiam

respondere. quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in

materia, ut speculum sit mundus materiae? cum ornamenti

nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornatae materiae

imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci?

certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non uenit in deformationem;

et supra edidisti non totam eam fabricatam. igitur

uel hoc rude et confusum et incompositum non potest in

expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec

partes materiae appellari conuenit, cum a forma eius. ex

mutatione diuisa, recesserunt.

Section 41

Renertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam:

inconditus et confusus et turbulentus fuit materiae

motus.\' sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem

opponis. et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim

uis materiam nec bonam nec malam inducere: igitur.)

inquis, \'subiacens materia, aequalis momenti habens motum

neque ad bonum neque ad malum plurimum uertit.\'

si aequalis momenti, iam non turbulentus (motus) nec

caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter

bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen

partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, aginam tenens

aequilibrato impetu ferebatur. haec inquies non est, haec

turbulentia et passiuitas non est, sed moderatio et modestia

et iustitia motationis neutram (in) partem inclinantis. plane si

huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis

et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. porro

si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus,

utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque

materiam determinabilem adpareat, cuius motus nec malo nec

bono pronus, eo, quod in neutrum uertebat, inter utrumque

ab utroque censebatur et hoc nomine ab utroque determinabatur.

sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis

motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. materia

enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc deuergens in

loca non deuergebat, in quibus erat bonum et malum. dans

autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia,

quia quae locum habent prius est, ut corporalia sint. denique

incorporalia proprium locum non habent, nisi in corpore

cum corpori accidunt. (ad) bonum autem et malum non t

deuergent materia ut aut corporalia aut localia non deuergebat.

bonum ergo et malum erras si (non) substantias esse uis. substantias

enim facis quibus loca adsignas; loca autem adsignas,

cum materiae motum ab utraque regione suspendis.

Section 42

Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi

sint relucerent. at ego colligam singula et conferam. inconditum

adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem;

dehinc alibi, desiderare componi a deo. desiderat formationem

quae sectatur informitatem? aut sectatur informitatem

quae desiderat formationem? non uis uideri deum aequare

materiae, et subicis habere illam cum deo communionem.

(impossibile enim,\' inquis, \'non habentem illam commune

aliquid cum deo ornari eam ab ipso.\' atquin, si commune

aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso.

pars scilicet dei per communionem. aut et deus poterat ornari

a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune. etiam

in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in materia.

propter quod eam formaret. commune autem inter illos facis,

quod a semetipsis moueantur et semper moueantur. quid

minus materiae quam deo adscribis? totum consortium diuinitatis

hoc erit: libertas et aeternitas motus. sed deus composite,

materia incondite mouetur. tamen diuinum proinde (utrumque),

motu proinde libero et aeterno. atquin plus materiae das.

cui licuit sic moueri, quomodo deo non licuit.

Section 43

De motu et illud notauerim. nam secundum ollae

similitudinem: \'sic erat,\' inquis, \'materiae motus antequam

disponeretur: concretus, inquietus, inadprehensibilis prae

nimietate certaminis.\' dehinc subicis: (stetit autem in dei

compositionem et adprehensibilem habuit inconditum motum

pro tarditate inconditi motus.\' supra certamen motui adscribis

hic tarditatem. iam de natura materiae quotiens cadas accipe.

supra dicis: *si autem esset materia natura mala, non accepisset

translationem in melius, nec deus aliquid compositionis

accommodasset illi; in uacuum enim laborasset.\'

finisti igitur duas sententias: nec materiam natura malam nec

naturam eius a deo potuisse conuerti. horum immemor postea

infers: \'at ubi accepit compositionem a deo et ornata est,

cessauit a natura\'. si in bonum reformata est, utique de malo

reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura,

.(:1) mali natura cessauit. ergo et mala fuit natura ante

compositionem et desinere potuit a natura post reformationem.

Section 44

Sed et qualiter operatum facias deum, sequitur ut

ostendam. plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis.

Stoici enim uolunt deum sic per materiam decucurrisse,

quomodo mel per fauos. at tu \'non,\' inquis, (pertransiens

illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans

ei, sicut facit quid acor solummodo apparens et

magnes lapis solummodo adpropinquans\'. quid simile deus

fabricans mundum et acor uulnerans animum aut magnes

attrahens ferrum? nam etsi apparuit deus materiae, sed non

uulnerauit illam, quod acor animum, etsi adpropinquauit,

sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. puta nunc exempla

tua competere: certe si apparendo et adpropinquando materiae

fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit

et ex quo adpropinquauit. ergo quando non \' fecerat retro,

nec apparuerat illi nec appropinquauerat. et cui credibile

est deum non apparuisse materiae, uel qua consubstantiali

suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus

ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia

et incorporalia laudes canunt apud Danihelem? quantus hic

locus, in quo deus a materia tantum distabat, ut neque

appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? credo,

peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei uoluit

apparere et adpropinquare.

Section 45

At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum

a deo factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae,

quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam

conditam, initium uiarum in opera ipsius, dehinc et sermonem

prolatum, per quem omnia facta sunt et sine quo factum

est nihil. denique sermone eius caeli confirmati sunt

et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. haec est dei

dextra et manus ambae, per quas operatus est atque molitus

est: opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per quas

et mensus est: mensus est ** caelum et palmo terram.

noli ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu

tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus

instituisse. sic enim et Hieremias commendat: deus, faciens

terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia

sua, et suo sensu extendit caelos. haec sunt uires eius,

quibus enixus totum hoc condidit. maior est gloria eius, si

laborauit. denique septima die requieuit ab operibus. utrumque

suo more. aut si apparens solummodo et adpropinquans

fecit hunc mundum, numquid, cum fecerat, desiit rursus

apparere et adpropinquare cessauit? atquin magis apparere

coepit et ubique conueniri deus, ex quo factus est mundus.

uides ergo, quemadmodum operatione dei uniuersa consistunt,

ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et

sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo nec

adpropinquantis sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam

ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem, quae illi non

erant necessaria, ut adparendo tantummodo et adpropinquando

praefectus fuisset. haec autem, non materiae nescio quae sensualia

sed ipsius, sunt inuisibilia eius. quae secundum apostolum

ab institutione mundi factis eius conspiciuntur. quis enim cognouit

sensum domini? de quo exclamat: (o) profundum diuitiarum

et sophiae, ut (in)inuentibilia iudicia eius et

(in)inuestigabiles uiae eius! quid haec magis sapiunt quam:

ut ex nihilo omnia facta sunt! quo nec inueniri nec inuestigari

nisi soli deo possunt, alioquin inuestigabilia, si ex materia.

[sunt inuestigata et non inuenta.] igitur in quantum constitit

materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat

fuisse, qualis inducitur, in tantum probatur omnia a deo

ex nihilo facta.... nisi quod Hermogenes eundem statum

describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum,

turbulentum, ancipitis et praecipitis et feruidi motus, documentum

artis suae dum ostendit, ipse (se) pinxit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?