The Soul's Testimony

Tertullian c. 197-203 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

IV. DE TESTIMONIO ANIMAE.

Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad

studendum, si qui uelit ex litteris receptissimis quibusque

philosophorum uel poetarum uel quorumlibet doctrinae ac sapientiae

saecularis magistrorum testimonia excerperepere Christianae

ueritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprioio instrumento

et erroris in se et iniquitatis in nos rei reuincantur.

nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis

labor et memoriae tenor perseuerauit, ad eum modum opuscula

penes nos condiderunt: commemorantes et contestificantes

in singula rationem et originem et traditionem et argumenta

sententiarum, per quae recognosci possit nihil nos aut nouum

aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et

publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid

aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. sed ne suis

quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem

inclinauit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta

Christianae defensionis impingunt. tunc uani poetae, cum

deos humanis passionibus et fabuis designant, tunc philosophi

duri, cum ueritatis fores pulsantsant. hactenus sapiens et prudens

habebitur, qui pprope Christianum pronuntiauerit, cum, si quid

prudentiae aut sapientiae affectauerit seu caerimonias despuens

seu saeculum reuincens pro Christianono denotetur. iam igitur

nihil nobis erit cum litteris et dodoctrina peruersae felicitatis,

cui in falso potius creditur quam in uero. uiderint, si qui

de unico et solo deo pronuntiauerunt. immo nihil omnino

relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit.

nam et quod relatum est neque omnes sciunt neque qui

sciunt constare confidunt. tanto abest, ut nostris litteris annuant

homines, ad quas nemo uenit nisi iam Christianus.

nouum testimonium aduoco, immo omni litteratura. notius,

omni doctrina agitatius, omni editione uulgatius, toto homine

maius id est totum quod est hominis. consiste in medio,

anima; seu diuina et aeterna res es secundum plures philosophos,

eo magis non mementieriss: seu minime diuina, quoniam

quidem mortalis, ut Epicuro soli uidetur, eo magis mentiri

non debebis, seu de caelo exciperis seu de terra conciperis seu

numeris seu atomis concinnaris seu cum corpore incipis seu

post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem

facis animal rationale, sensus et scientiae capcapacissimum. sed

non eam te aduoco, quae scholis formata, bybliothecisis exercitata,

academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas.

te simplicem et rudem et impolitam et idioticamcam cocompello,

qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito,

de triuio, de textrino totam. imperitia tua mihi opus

est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. ea ex-

postulo quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut

ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. non es, quod

sciam, ChristiChristiana. fieri enim, non nasci solet Christiana.

tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab

extranea aduersus tuos, ut uel tibi erubescant, quod nos ob ea

oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant.

Chapter 2

Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum,

a quo omnia et sub quo uniuersa. dic testimonium, si

ita scis. nam te quoque palam et tota libertate, qua non

licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, quod deus

dederit, et, si deus uoluerit. ea uoce et aliquem esse

significas et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas

uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis

nuncupas, Saturnum, Iouem, Martem, Mineruam. nam

solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum

et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo

usa uidearis. de natura quoque dei, quem praedicamus, nec

te latet. deus bonus, deus benefacit tua uox est. plane,

adicis, sed homo malus, scilicet contraria propositione oblique

et figuraliter exprobrans ideo malum hominemnem, quia a

deo bono abscesserit. etiam, quod penes deum bobonitatis et

benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disdisciplinae

et conuersationis sacramentum, benedicatt te deus tam

facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum

conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem

super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris.

sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum

et iudicem non putenttent, in quo utique nos maxime reiciunt,

qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transuolamus,

sic deum honorantesrantes, dum curis obseruationis et molestiis

animaduersionis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt.

nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis

est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum

potest capere, quem deus non capit. at idem alibi animam

diuinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium

ipsius animae retorquendum aduersus opinionem superiorem.

si eenim anima aut diuina aut a deo data est, sine dubio

datorem suum nouit, et si nouit, utique et timet, et tantum

postremo adauctorem. an non timet quem magis propitium

uelit quam iratum? unde igitur naturalis timor animae in deum,

si deus non nouit irasci? quomodo timetur qui nescit offendi?

quid timetur, nisi ira? unde ira, nisi ex animaduersione?

unde animaduersio, nisi de iudicio? undede iudicium, nisi de

potestate? cuius potestas summa, nisi dei solius? hinc ergo

tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente,

uel prohibente praedicare, deus uidet omnia, et deo

commendo, et deus reddet, et deus inter nos iudicabit.

unde tibi hoc non Christianae? atque adeo plerumque et uitta

Cereris redimita, et pallio Saturniturni coccinata, et deae Isidis linteata,

in ipsis denique temtemplis deum iudicem imploras. sub

Aesculapio stas, Iunonemnonem in aere exornas, Mineruam † calcias

furuis galeam formis, et neminemem de praesentibus deis contestaris.

in tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis

alium deum pateris. o testimoniumnium ueritueritatis, quae apud ipsa

daemonia te testem efficit Christianorum!

Chapter 3

Enimero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi

non et probemuss, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui

Chrysippi adsentator inludit. ea et esse et abominationem

sustinere execrationes tuae respondent. daemonium uocas

hominem aut immundiimmunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque

macula quam nos daemoniis deputamus ad

necessitatem odiiii inportunum. Satanan denique in omni uexatione

et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus

malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem,

per quem homo a priprimordio circumuentus, ut

praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde

totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis

traducem fecit. sentis igitur perditoremtorem tuum, et licet

soli illum nouerint Christiani uel quaecumque apud dominum

secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

Chapter 4

Iam nunc quod ad nnecessarioremrem sententiam tuam spectet,

quantum et ad ipsum ststatum tuum tendit, adfirmamus te

manere post uitae dispunctionem et expectare diem iudicii

proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque

sempiterno; quibus sustsustinendis necessario tibi substantiam

pristinam eiusdemque hominisminis materiam et memoriam reuersuram,

quod et nihil mali ac boni sentire, possis sine carnis

passionalis facultate, et nulla ratio sit iudiiudicii sine ipsius exhibitione

qui meruit iudicii passionem. ea opinio Christiana

etsi honestior multo Pythagorica quae te non in bestias transfert,

etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis

reddit, etsi Epicurea grauior, quae te ab interitu defendit,

tamen propter suum nomen soli uanitati et stupori et, ut dicitur,

praesumptioni deputatur. sed non eerubescimus, si tecum

erit nostra praesumptio. primo enim, cum alicuius defuncti

recordaris, misellum uocas eum, non utique ut de bono

uitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. ceterum

alias securos uocas defunctos. profiteris et uitae incommodum

et mortis beneficium. uocas porro securos, si quando

extra portam cum obobsoniis et matteis tibi potius parentans

ad busta recedis aut a bustis dilutior redis. at ego sobriam

tuam sententiam exigo. misellos uocas mortuos, cum de tuo

loqueris, cum ab eis longe es. nam in conconuiuio eorum quasi

praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare

non possis. debes adulari propter quos laetius uiuis. misellum

ergo uocas qui nihil sentit? quid, quod ut sentienti

maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae mmorsu facis?

terram grauem inprecaris et cineri pepenes inferos tormentum.

aeque ex bona parte cui gratiam dedebes, ossibus et cineribus

eius refrigerium comprecaris et ut bene requiescat apud inferos

cupis. si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla

sensus perseuerantia, si denique nihil es ipsa Ubi corpus reliquisti,

cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis?

immo cur in totum times mortem, si nihil est tibi mortemendum

post mortem, quia nec experiundum post mortem. nam etsi

dici potest ideo mortem timeri non ut ultra quid minantemtem

sed ut commodum | uitae amputantem, atquin cum et incommoda

longe plura uitae pariter excedas, lucratione grauioris

partis metum diluis nec iam timenda est amissio bonorum,

quae altero bono id est incommodorum pace pensatur. non

est timendum quod nos liberat ab omni timendo. si times

uita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non

debes, quam malam nescis. at cum times, scis malam. non

scires autem malam, quani nec timeres, si non scires aliquid

esse post mortem quod eam mamalam faciat, ut timeas. omittamus

nunc naturalem formam timendidi mortem. nemo timeat

quod euadere non potest. Lex alte la parte congredior laetioris

spei post mortem. nam omnibus fere ingenita est famae

post mortem cupido. longum est reteretexere Curtios et Regulos

uel Graecos uiros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae

mortis propter postumam famamam. quis non hodie

memoriae post mortem frequentandae ita studet5 ut uel litteraturae

operibus uel simplici laude morum uel ipsorum sepulcrorum

ambitione nomen suum seruet? unde aniLmae hodie

affectare aliquid quod uelit post mortem et tantoperLe praeparare

quae sit usura post obitum? nihil utique de postero

curaret, si nihil de postero sciret. sed forsitan de sensu post

eexcessum tui certior sis quam de resurrectione quandoqueue

cuius nos praesumptores denotamur. atquin hoc quoquee ab

anima praedicatur. nam si de aliquo iam pridem defunctocto

tanquam de uiuo quis requirat, prae manu occurrit dicere,

Abiit iam et reuerti debet.

Chapter 5

Haec testimonia animae quanto uera, tanto simplicia,

quanto simplicia, tanto uulgaria, quanto uulgaria, tanto communia,

quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto

diuina. non puto cuiquam friuola et ridicula uideri posse, si

recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctauctoritas animae.

quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae.

magistra natura, anima discipula. quicquiduid aut illa edocuit

aut ista perdidicit, a deo traditum,ditum est, mamagistro scilicet ipsius

magistrae. quid anima possit de principalipali institutore praesumere,

in te est aestimare de ea quae in te est. senti illam

quae ut sentias efficit. recogita in praesagiis uatem, in ominibus

augurem, in euentibus prospicem. mirum, si a deo

data homini nouit diuinare? tam mirum, si eum, a quo data

est, nouit. etiam circumuenta ab aduersario meminit sui

auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et aduersarii

ipsius. sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis

dedit nosse? sed qui eiusmodi eruptiones animae non putauit

dodoctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae

ae tacita commissa, dicet potius diuentilatis in uulgus

opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi uitium

corroboratumatum taliter sermocinandi. certe prior anima quam

littera et prior sermo quam liber et prior sensus quam stilus

et prior homo ipse quam philosophus et poeta. numquid ergo

credendum est ante litteraturam et diuulgationem eius mutosos

ab huiusmodi pronuntiationibus homines uixisse? nemo deum

et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur?

mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cecessantibus

bus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior

et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia,

tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo

labiis paparta retro, non fuerunt, antequam litterae in saeculo

germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset.set. et

undede, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquellaeae

disseminarenare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua

protuleratlerat aut auris exceperat? at enim cum diuinae scri-

pturae, quae penes nos uel Iudaeos sunt, in quorum oleastro

insititi sumus, multo saecularibus litteris, quarum uel modica

tantumtum aetate aliqua, antecedant, ut loco suo edocuimus ad

fidemem earum demonstrandam, et si haec eloquia de litteris

usurpauit animama, utique de nostris credendum erit, non de

uestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam

postera, quae, et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum,

etsi de uestris instructam concedamus, ad originem tamen

principalemem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque

que de nostris sumsissesse et tradidisse contigit uobis. quod

cum ita sit, non multum refert, a deo formata sit animae conscientia

an litteris dei. quid igitur uis, homo, de humanis

sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis

callositatem?

Chapter 6

Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis

crede diuinis, sed de animae iipsius arbitrio perinde crede naturae.

elige quam ex his fidelius sororem obserues ueritatis.

si tu tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur.

ut et naturae et deo credas c/ede animae, ita fiet ut et tibi

credas. illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit,

cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec uiuere potes

nec mori, propter quam deum neglegis. cum enim times fieri

Christianus, eam conueni. cur alium colens deum nominat?

cur, cum maledicendo spiritus denotat, daemonia pronuntiat?

cur ad caelum contestatur et ad terterram detestaturstatur? cur alibi

seruit, alibi uindicem conuenit? cur de mortuis iudicat?

cur uerba habet Christianorum, quos nec auditosditos uisosque

uult ? cur aut nobis dedit ea uerba, aut accepit a nobis ?

cur aut docuit aut didicit? suspectam habes conuenientiam

prapraedicationis in tanta disconuenientia conuersationis. uanus

es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se

habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae uniuersitatem.

non Latinis nec Argiuis solis anima de caelo cadit. omnium

gentium unus homo, uarium nomen est, una anima, uaria uox,

unus spiritus, uarius sonus, propria cuique genti loquella, sed

loquellae materia communis. deus ubique et bonitas dei ubique,

daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii

diuini inuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique,

et testimonium ubique. omnis anima suo iure proclamat

quae nobis nec mutirere conceditur. merito igitur omnis anima

et rea et testisis est, in tantum et rea erroris, in quantum et

testis ueritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens

dicere. deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris

et illa adoraadorabas, iudicium dei appellabas nec esse

credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecauebas,

Christianum nomen sapiebas et Christianum nomen persequebarisbaris.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?