On the Soul

Tertullian c. 208-213 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus

et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse

praesumpsit, nunc ad reliquas conuersus quaestiones

plurimum uidebor cum philosophis dimicaturus. etiam in carcere

Socratis de animae statu uelitatum est. nescio iam hoc

primum, an opportuno in tempore magisterii, etsi nihil de loco

interest. quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam

sacro nauigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam

morte praesente utique consternata ad aliquem motum, secundum

naturam, aut externata, si non secundum naturam? quamuis

enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus

statim uiduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege

pietatis inflexerat, uel in hoc tamen mota, ne moueretur, ipsa

constantia concussa est aduersus inconstantiae concussionem.

quid autem aliud saperet uir quilibet iniuria damnatus praeter

iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae animal, cui nec

consolanda est iniuria, sed potius insultanda. denique post

sententiam obuiae coniugi et muliebriter inclamanti: iniuste

damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat:

uolebas autem iuste? quo nihil mirandum, si et in carcere

inuiscatas Anyti et Meliti palmas gestit infringere ipsa morte

coram immortalitatem uindicans animae necessaria praesumptione

ad iniuriae frustrationem. adeo omnis illa tunc sapientia

Socratis de industria uenerat consultae aequanimitatis, non de

fiducia compertae ueritatis. cui enim ueritas comperta sine

deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus

sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine

fidei sacramento? sane Socrates facilius diuerso spiritu agebatur.

siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum

reuera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur

penes poetas et philosophos. nondum enim Christianae

potestatis documenta processerant, quae uim istam perniciosissimam

nec umquam bonam atquin omnis erroris artificem,

\'

omnis ueritatis auocatricem sola traducit. quodsi idcirco sapientissimus

Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium

scilicet negotium nauantis socio suo, quanto dignior atque constantior

Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui tota uis

daemonum cedit? haec sapientia de schola caeli deos quidem

saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum

reddi iubens praeuaricetur nec noua inferens daemonia, sed

uetera depellens nec adulescentiam uitians, sed omni bono

pudoris informans ideoque non unius urbis, sed uniuersi orbis

iniquam sententiam sustinens pro nomine ueritatis tanto scilicet

perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per

habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et uiuicomburio

per omne ingenium crudelitatis exhauriat: interea in isto tenebrosiore

carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas,

si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget.

certe nullum alium potiorem animae demonstratorem habemus

quam auctorem. a deo discas quod a deo habeas, aut nec ab

alio, si nec a deo. quis enim reuelabit quod deus texit? unde

sciscitandum est? unde et ignorare tutissimum est. praestat

per deum nescire, quia non reuelauerit, quam per hominem

scire, quia ipse praesumpserit.

Chapter 2

Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra

sensisse. testimonium est ueritatis euentus ipsius. nonnumquam

et in procella confusis uestigiis caeli et freti aliqui portus

offenditur prospero errore, nonnumquam et in tenebris aditus

quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. sed et natura

pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam

deus dotare dignatus est. hunc nacta philosophia ad gloriam

propriae artis inflauit prae studio (non mirum si istud ita dixerim)

eloquii quiduis struere atque destruere eruditi magisque

dicendo persuadentis quam docendo. formas rebus imponit, eas

nunc peraequat, nunc priuat, de certis incerta praeiudicat, prouocat

ad exempla, quasi comparanda sint omnia, omnia praescribit,

proprietatibus etiam inter similia diuersis, nihil diuinae

licentiae seruat, leges naturae opiniones suas facit: ferrem, si

naturalis ipsa, ut compos naturae de condicionis consortio probaretur.

uisa est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris

hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimauit antiquitas,

nedum diuos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue

Plato adsueuit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii

mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum,

ut Pherecydem Pythagorae magistrum. quid autem, si philosophi

etiam illa incursauerunt, quae penes nos apocryphorum

confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret

germanae et ipso iam aeuo pronatae propheticae paraturae,

quando et pseudoprophetarum meminerimus et multo

prius apostatarum spirituum, qui huiusmodi quoque ingeniorum

calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? postremo si

etiam ad ipsos prophetas adisse credibile est indagatorem quemque

sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diuersitatis

inuenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa

societate diuersitas eorum deprehendatur. siquidem uera quaeque

et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum

subornant cum maxima iniuria ueritatis, quam efficiunt

aut adiuuari falsis aut patrocinari. hoc itaque commiserit nos

et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes

sententias propriis argumentationibus uestiant, contrariis

alicubi regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus

argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae

illorum, ut prope exclusa sit ueritas a philosophia per ueneficia

in illa sua, et ideo utroque titulo societatis aduersario ueritatis

urgemur et communes sententias ab argumentationibus

philosophorum liberare et communes argumentationes a sententiis

eorum separare, reuocando quaestiones ad dei litteras, exceptis

plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium

licebit adsumere, quia et ex aemulis nonnumquam

testimonium necessarium, si non aemulis prosit. nec ignoro,

quanta sit silua materiae istius apud philosophos pro numero

etiam ipsorum commentatorum, quot uarietates sententiarum,

quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot

implicationes expeditionum. sed et medicinam inspexi, sororem,

ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium uindicantem,

quippe ad quam magis animae ratio pertinere uideatur per

corporis curam. unde et plurimum sorori refragatur, quod

animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit.

sed uiderit utriusque praestantiae ambitio. habuit et philosophia

libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad

extendendos de anima retractatus; late quaeruntur incerta, latius

disputantur praesumpta. quanta difficultas probandi, tanta operositas

suadendi, ut merito Heraclitus ille tenebrosus uastiores

. caligines animaduertens apud examinatores animae taedio quaestionum

pronuntiarit: terminos animae nequaquam inuenies

omnem uiam ingrediens. Christiano autem paucis

ad scientiam huius rei opus est. nam et certa semper in

paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inueniri

licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. porro non

amplius inueniri licet quam quod a deo discitur; quod autem

a deo discitur, totum est.

Chapter 3

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut

probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis

: super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim,

haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia

concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam

ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae

caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum.

perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas.

hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam,

alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia,

alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi

statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout

aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut

Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt.

deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius

quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius

quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc

modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem

ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus

argumentationes originales id est philosophicas et

opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa,

quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec,

quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam

congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus,

quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti

et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et

flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et

factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de

isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et

suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam.

Chapter 4

Post definitionem census quaestionem status patitur. consequens

enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei

deputemus. hoc Plato excludit innatam et infectam animam

uolens. et natam autem docemus et factam ex initii consti-.

tutione. nec statum errauimus utrumque dicentes, quia scilicet

aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus

competens. differentiae autem sua habendo loca et tempora

habent aliquando et passiuitatis commercia. capit itaque et

. facturam prouenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo

accipit esse generatur. nam et factor ipse parens facti potest

dici; sic et Plato utitur. igitur, quantum ad fidem nostram,

factae nataeue animae. depulsa est philosophi opinio auctoritate

prophetiae quoque.

Chapter 5

Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem

et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur

magis ad auferendam animae corpulentiam, si non

alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae

uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus

effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut

Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine,

ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu

suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio

qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed

etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene

nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus

animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum

definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso

animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso

animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus

autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et

Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis

similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet

morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem

et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis

similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium

et incorporalium passiones inter se non communicare. porro

et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus

ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura angore

amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque

pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur

animam corpus ex corporalium passionum communione. sed

et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus

derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur

ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi

nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab

anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi

corporalis corpus non derelinqueret, uidetur.

Chapter 6

Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant.

omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale.

et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si

uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur,

ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae

ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus,

quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad

hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis

ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima

animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut

faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo.

itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel

inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine.

quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est

anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium

corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus

ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio,

cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio,

merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli

propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri

corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet

corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est

enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et

oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria

motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali

animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi

uidentur in homine sensus corporales et intellectuales?

corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus

sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium

uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis.

itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non

corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur.

plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim

incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui,

colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam

anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari

sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat

incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et

anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe

definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit

etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam

uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis.

sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae

instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque

ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni?

quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse

Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus

et cum omnibus philosophorum sententiis expertus

corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate

fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum

est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus

ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus

pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam

aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio

Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae

rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et

tamen indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus

Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia

nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta

proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem

animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes

Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis,

si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae

solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales

in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis

corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum.

tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit,

alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae

non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius

uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca

quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici

fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae

tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus

fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura

iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse

est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur;

sed tunc duo sunt.

Chapter 7

Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad

nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio

relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur

in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris

implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis

laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen,

si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium

erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus,

non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur

de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est

autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis,

quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod

et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum.

sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil

enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae

libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod

enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto

plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii

anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni

uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas

enim nihil patitur non habens per quod pati possit,

aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale

passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.

Chapter 8

Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium

eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non

adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae

magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur,

ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula?

siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt

secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic

igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita

inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non

genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam,

dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii

qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis,

dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia.

aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia

digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora

esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima

corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus,

quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto

ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus

leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima

et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae

et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est.

solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum

suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin

non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit.

est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale

sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus,

siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non

tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile

carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes

in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.

Chapter 9

Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui

generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus

corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus

ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate,

aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori

animae quae corporibus ceteris adsint. et tamen non inconstanter

profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita

corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum,

ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem

et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid

nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi

periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum

compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium

et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem,

qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem.

ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam

alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia

et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus.

sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non

tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et

ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia

charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam

meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum

charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia

per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando

etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et

quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit.

iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut

allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde

materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de

anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post

transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare

qquae uiderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam

probentur), inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter,

et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis,

immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida

et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est,

deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum

idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,.

credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae

supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori

adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem

quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius,

etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum

quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico

Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita

est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa

materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia

color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque

perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est

et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de

fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam

tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter

humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.

hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat.

recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum

uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique

per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et

per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque diuina aspiratione

densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus

impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et

corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- .

pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter

unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus

dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus,

per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic

et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus

Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur.

a primordio enim in Adam concreta et configurata

corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius

semen effecit.

Chapter 10

Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare

secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae

nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses.

quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse

spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud

spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus

utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam

spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias.

quale est autem in examinatione humanae animae culicis

atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro

cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit

artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit?

nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco

aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris

huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo

uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec

deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius,

qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem

. odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit,

ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici,

sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro

certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones

et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos

habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant

et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas.

sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome

genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem

aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende.

quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est:

exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra.

quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus

utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur

pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites

tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero

non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic

quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus

sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo

etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine

alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante

impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes,

et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non

putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut

pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum

accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea

spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint?

uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus

non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-.

metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex

semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem

est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum:

ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere

flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima

decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo

uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo

totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est

animae. denique si separas spiritum et animam, separa et

opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum

spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima

spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et

\'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi

possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis,

mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo

eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae

diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta.

sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare.

distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut

unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus,

dum ipsius est spirare cuius et uiuere? quid enim,

si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei,

cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut

ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species,

ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur,

ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim

quid per quod est quid.

Chapter 11

Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis

ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc

dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus,

spiritum necesse est certa condicione dicamus, non

status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae,

quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare

est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus,

spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus

Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit,

flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae

fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum

dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia

potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et

illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam

et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis

pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem.

illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus

est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio

quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta

liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura

factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit

quam deum flantem in faciem hominis flatum uitae et hominem

factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat

et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus

instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex

me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim

flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo

super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim

anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne

carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est

opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod

spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si

Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum

et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro

ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et

matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo

in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit

enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae.

nam et malus spiritus accidens res est. denique

Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est

in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et

Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in

alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu

cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam

fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit.

igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate

conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus

utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae

nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae

suae sorte.

Chapter 12

Proinde et animum, siue mens est, NOV apud Graecos,

non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum

et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit,

quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet

ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia

alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt,

illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex

patre BVSQV et matre SirHI. quamuis Anaxagorae turbata sententia

est! initium enim omnium commentatus animum et

uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum

affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime

titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi

animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an

sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem

animi cum differret, interim alterum animi genus

pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens

abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim

animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut

per animum et cum animo patietur, si concreta est animo:

non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum

-nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo

nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum

illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur

per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles.

quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est.

proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, ita totum

pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut

non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur.

iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et

passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur,

ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit

et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius

autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut

animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec

omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus

obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum

utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius

dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum,

non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.

Chapter 13

Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est .

quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit

substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in

officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non

animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis

mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non

ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos,

et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum,

ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt,

animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi,

animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici,

quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis

frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem

et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat

atque aduocat, ut animum sibi aduertat. illam saluam

uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur,

illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus

suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa

et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse

animum, non patrocinium.

Chapter 14

Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non

magis instructilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis.

si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis.

itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis.

nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. diuiditur

autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone,

nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano,

etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes

Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum,

et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus

titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod

aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita in alias

ex aliis species diuidunt animam. huiusmodi autem non tam

partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae,

sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. non enim membra

sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium,

ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt,

ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus, auditus, gustus,

tactus, odoratus. quibus omnibus etsi certa singulis domicilia

in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio

animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem

corpus ita diuidatur in membra ut isti uolunt animam.

atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut

concretio sit potius ipsa diuisio. specta portentosissimam

Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot

membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot

compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum,

et una moles erunt omnia. sic et spiritus, qui illic de tormento

aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per

partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus.

non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo

et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in

totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo

per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam

concisa quam dispensata. haec omnia quibus titulis nuncupentur

et quibus ex se diuisionibus deriuentur et quibus in

corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis

considerabunt, nobis pauca conuenient.

Chapter 15

Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus uitalis

et sapientialis, quod Y;Y £ !xovi*ov appellant, id est principale, quia

si negetur, totus animae status periclitatur. denique qui negant

principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius

aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades,

ita abstulerunt principale, dum in animo ipso uolunt esse

sensus, quorum uindicatur principale. Asclepiades etiam illa

argumentatione uectatur, quod pleraque animalia ademptis eis

partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale

consistere, et insuper uiuant aliquatenus et sapiant nihilominus,

ut muscae et uespae et lucustae, si capita decidens, ut caprae

et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale

non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus

uigor animae non perseueraret. sed plures et philosophi aduersus

Dicaearchum, Plato Strato Epicurus Democritus Empedocles

Socrates Aristoteles, et medici aduersus Andrean et

Asclepiaden, Herophilus Erasistratus Diocles Hippocrates et

ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud

deum de utroque docemur, et esse principale in anima et certo

in corporis recessu consecratum. si enim scrutatorem et

dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius

occulta cordis traducendo probatur, si dominus ipse recogitatus

cordis in populo praeuenit: quid cogitatis in cordibus

uestris nequam? si et Dauid: cor mundum conde in me

deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Iohannes

corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo

qui uiderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauit

in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale

in anima, quo intentio diuina conueniat, id est uim sapientialem

atque uitalem (quod enim sapit, uiuidum est) et in eo

thensauro corporis haberi, ad quem deus respicit, ut neque

extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum

neque per totum corpus uentilari secundum Moschionem neque

in capite concludi secundum Platonem neque in uertice potius

praesidere secundum Xenocraten neque in cerebro cubare secundum

Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut

Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec

in superciliorum meditullio, ut Strato physicus, nec in tota

lorica pectoris, ut Epicurus, sed ** quod et Aegyptii renuntiauerunt,

et qui diuinarum litterarum commentatores uidebantur,

ut et ille uersus Orphei uel Empedoclis: namque

homini sanguis circumcordialis est sensus. etiam Protagoras,

etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut uel

ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde

balantes et muscas suas abigat sine capite uolitantes, et omnes

iam sciant se potius sine corde et cerebro uiuere, qui dispositionem

animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.

Chapter 16

Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam

partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et

nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque.

naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio

sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non

rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod

proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum

est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum

illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit

in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in

naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum

rationale dicat ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale

naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est,

aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae

deus auctor est. sed enim a diabolo inmissio delicti, inrationale

autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo

et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum.

proinde delicti ** diuersitas horum ex distantia auctorum. proinde

cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit

ex inrationali, indignatiuum, quod appellant θυμικόν, et

concupiscentiuum, quod uocant ἐπιθυμητικόν, ut illud quidem

commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale

porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum

propter ea quae in Christo deprehenduntur. ecce enim tota

haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit,

quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur

in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum

discipulis suis edere concupiscit. igitur apud nos non semper

ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum,

quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. indignabitur

deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet

deus rationaliter, quae digna sunt ipso. nam et malo indignabitur

et bono concupiscet salutem. dat et apostolus nobis concupiscentiam.

si quis episcopatum concupiscit, bonum

opus concupiscit. sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam

ostendit. concedit et indignationem. quidni, quam

et ipse suscepit? utinam et praecidantur, inquit, qui uos

subuertunt. rationalis est indignatio, quae ex affectu disciplinae

est. at cum dicit: fuimus aliquando natura filii

irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea

natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit,

dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus

dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo

patre estis. ne timeas et illi proprietatem naturae

alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis adulterae

superseminatorem et frumentariae segetis nocturnum

interpolatorem.

Chapter 17

Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio,

quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis

procuratur. uisus est et auditus et odoratus et gustus et

tactus. horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam

et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo

inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coinplicitam.

itaque mendacium uisui obicitur, quod remos in aqua inflexos

uel infractos adseuerat aduersus conscientiam integritatis, quod

turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat,

quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet,

quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. perinde

auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus et

plaustrum est, uel tonitru meditante pro certo de plaustro

credimus sonitum. sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem

eadem unguenta eademque uina posteriore quoque usu

depretiantur. sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pauimenta

manibus asperiora, pedibus leuiora creduntur, et in

lauacris idem calidae lacus feruentissimus primo, dehinc temperatissimus

renuntiatur. adeo, inquiunt, sic quoque fallimur

sensibus, dum sententias uertimus. moderantius Stoici non

omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei

constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt ueritatem,

sed alia uia. non enim sensum mentiri, sed

opinionem. sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari.

absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima.

et unde opinio, si non a sensu? denique nisi uisus rotundam

senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. et unde sensus, si

non ab anima? denique corpus anima corpus carebit et sensu.

ita et sensus ex anima est et opinio ex sensu et anima totum.

ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat

aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. porro si

potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde

possit per id renuntiari quod non sit in sensibus, sed in eis

rationibus quae interueniant suo nomine? atque adeo licebit

eas recognosci. nam ut in aqua remus inflexus uel infractus

appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer

uisui remus. teneritas autem substantiae illius, qua speculum

ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem

uibrans euertit lineam recti. item ut turris habitus eludat,

interualli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi

aeris pari luce uestiens angulos oblitterat lineas. sic et

uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata

illic tenuatur, quo et extenditur. sic et caelum mari

unitur, ubi uisio absumitur, quae quamdiu uiget, tamdiu diuidit.

auditum uero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo?

et si postea minus spirat unguentum et minus sapit

uinum et minus lacus feruet, in omnibus ferme prima uis tota

est. ceterum de scabro ac leui merito manus ac pedes tenera

scilicet et callosa membra dissentiunt. igitur hoc modo nulla

sensuum frustratio causa carebit. quodsi causae fallunt sensus

et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia

est, qui causas secuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus

diriguntur sequentibus causas. qui insaniunt, alios in

aliis uident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in

armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. oculisne hoc

mendacium exprobrabis, an furiis ? qui redundantia fellis

amara sunt, amara sunt omnia. num ergo gustui praeuaricationem

exprobrabis an ualetudini? omnes itaque sensus euertuntur

uel circumueniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant.

immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae

elogium. si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi

non meretur. quod sic fieri oportet, mendacium non est.

itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis

sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum

et ueritas et fides et integritas sensibus uindicanda sit,

quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandauit,

quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus.

quid agis, Academia procacissima? totum uitae statum euertis,

omnem naturae ordinem turbas, ipsius dei prouidentiam excaecas,

qui cunctis operibus suis intellegendis colendis dispensandis

fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit

sensus. an non istis uniuersa condicio subministratur? an

non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot

artes, tot ingenia, tot studia negotia officia commercia remedia

consilia solacia uictus cultus ornatusque, omnia? totum uitae

saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo.

animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et

ipsius Academiae. sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus

signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat

se cognoscere posse semet ipsum, ut monet Delphica inscriptio,

et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro

post mortem differt sententiam, ueritatis postumam scilicet; et

tamen nondum mortuus philosophabatur. non licet, non licet

nobis in dubium sensus istos deuocare, ne et in Christo de

fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso satanan

prospectarit de caelo praecipitatum aut falso uocem patris

audierit de ipso testificatam aut deceptus sit, cum Petri socrum

tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum, quod in

sepulturam suam acceptauit, alium postea uini saporem, quod

in sanguinis sui memoriam consecrauit. sic enim et Marcion

phantasma eum maluit credere totius corporis in illo dedignatus

ueritatem. atquin ne in apostolis quidem eius ludificata

natura est. fidelis fuit et uisus et auditus in monte, fidelis

et gustus uini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae,

fidelis et tactus exinde creduli Thomae. recita Iohannis testationem:

quod uidimus, inquit, quod audiuimus, oculis

nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt,

de sermone uitae. falsa utique testatio, si oculorum et

aurium et manuum sensus natura mentitur.

Chapter 18

Conuertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam

Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit agnitionem

ante mortem consecutus. ait enim in Phaedone: quid

tum erga ipsam prudentiae possessionem? utrumne

impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium

assumpserit in quaestionem? tale quid dico,

habetne ueritatem aliquam uisio et auditio hominibus,

an non? an non etiam poetae haec nobis semper obmussant,

quod neque audiamus certum neque uideamus?

meminerat scilicet et Epicharmi comici: animus cernit,

animus audit, reliqua surda et caeca sunt. itaque

rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat,

neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum

trahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando

ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum

ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore,

ut turbante et non permittente animae possidere ueritatem

atque prudentiam, quando communicat. uidemus igitur aduersus

sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo

idoniorem, uires scilicet animae, intellectum operantes eius ue-.

ritatis, cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus

sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano

et in superioribus et apud ipsum deum. uult enim Plato esse

quasdam substantias inuisibiles, incorporales, supermundiales,

diuinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla

et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium

corporalibus sensibus, et illas quidem esse ueritates, haec autem

imagines earum. relucentne iam haeretica semina Gnosticorum

et Valentinianorum? hinc enim arripiunt differentiam corporalium

sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae

decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus

corporales figurauerint, stultos uidelicet quia deceptui faciles,

sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium

scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam

et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum

sacramenta. hoc enim sunt et Aeones et genealogiae

illorum. itaque et sensum diuidunt ex intellectualibus quidem a

spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia

nullo modo capiat, et illius quidem esse inuisibilia, huius

uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur

in imaginibus constituta. ob haec ergo praestruximus neque

animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum,

neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum,

ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut

diabolus adspirarit. et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium

non aliud admittimus quam rerum diuersitates,

corporalium et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum

et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur,

apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis,

quae perinde per corpus corporalia sentiat quemadmodum

per animum incorporalia intellegat, saluo eo ut etiam sentiat

dum intellegit. non enim et sentire intellegere est et intellegere

sentire est? aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur

intellectus? quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur

sensus? unde ista tormenta cruciandae simplicitatis

et suspendendae ueritatis? quis mihi exhibebit sensum non

intellegentem quod sentit aut intellectum non sentientem quod

intellegit, ut probet alterum sine altero posse? si corporalia

quidem sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera

diuersa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non

anima et animus. denique a quo sentiuntur corporalia? si ab

animo, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis,

nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit:

si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et

intellectualis est uis animae, non tantum sensualis, nam dum

sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. perinde a

quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima?

si ab anima, ubi erit animus? quae enim distant, abesse inuicem

debent, cum suis muneribus operantur. putabis quidem

abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur ut nesciamus

nos uidisse quid uel audisse, quia alibi fuerit animus.

adeo contendam immo ipsam animam nec uidisse nec audisse,

quia alibi fuerit cum sua ui, id est animo. nam et cum dementit

homo, anima dementit non peregrinante, sed conpatiente tunc

animo. ceterum animae principaliter casus est. hoc inde firmatur,

quod anima digressa nec animus in homine inueniatur;

ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. cum

uero sequitur, et addicitur, proinde intellectus animae addicitur

quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. sit

nunc et potior sensu intellectus et potior cognitor sacramentorum,

dummodo et ipse propria uis animae, quod et sensus.

nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus,

ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur.

tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est peruenturo

usque ad potioris dei persuasionem. sed de deo suo

quoque campo experiemur cum haereticis. nunc de anima titulus

et de intellectu non insidiose praeferendo locus. nam

etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia

quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum

scilicet aduersus humiliores, non intellectus aduersus

sensum. quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo

informatur ad cognitionem ueritatum? si enim ueritates per

imagines apprehenduntur, id est inuisibilia per uisibilia noscuntur,

quia et apostolus nobis scribit: inuisibilia enim

eius a conditione mundi de factitamentis intellecta

uisuntur, et Plato haereticis: facies occultorum ea quae

apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem

quandam esse alterius alicuius, ecquid ibi uidetur intellectus

duce uti sensu et auctore et principali fundamento nec sine

illo ueritates posse contingi? quomodo ergo potior erit eo per

quem est, quo eget, cui debet totum, quod attingit? ita

utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,

per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum

a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.

Chapter 19

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis

uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt

postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat

intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo

uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant

quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum

Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa

communicat. quae apud nos in homine priuata res est,

non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod

haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si

ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et

illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc,

simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae.

uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens

robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura

fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia

formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci

condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et

partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt,

tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia

et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem

intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui

adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata

rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit,

ultro ambibit, et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio

quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et

ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et

nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili

silua quam humi teri uoluntaria iniuria. contra quibus de

aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias

ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio

parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio

prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam.

has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam?

uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat

infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut

surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et

genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura

pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim

infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse

atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem

dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore

gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox

de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus

cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam

augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur,

quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum

intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu

examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et

recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. unde

illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et

offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia

naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter

affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore

lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec

infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio

occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata

utique eum sensit.

Chapter 20

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut

substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere,

ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster:

insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina

magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus

scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et

intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum

seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen

uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent,

alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione

operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum:

ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.

nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos

nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos;

ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca

lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum

urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse

talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus

Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare.

sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis

qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque

deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum.

comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos

Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam

apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine

aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit,

paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de

accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam

uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes

experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae

libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae

praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem

deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem

opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et

arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum

fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet

quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut

uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes

naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam

contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt,

non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis,

quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis

Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte

naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas

naturae fuisset.

Chapter 21

Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante

tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot

ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur,

quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in

illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in

Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex

carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo

patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et

erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in

illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia.

si et malum in eo apparuit transgressionis admissum,

nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis

operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et

materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod

dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset

mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale

quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme

defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat

credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem

negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus

figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala

bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo

si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit

deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et

errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae,

et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his

uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt

sententiae sanctae. non dabit enim arbor mala

bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non

colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae

formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient,

si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae,

potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi

liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum

sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura

conuertitur. inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam

et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae

condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum

et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum

factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci

enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile

stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et

infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est

ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et

demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda

esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae

deputaretur.

Chapter 22

Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes

cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius

quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur,

ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem

arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum

et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit

ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam,

ut ordinem eius expungam. definimus animam dei flatu

natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem,

de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii,

accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem,

diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc

ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et

quando et qua ratione sumatur.

Chapter 23

Quidam de caelis deuenisse se credunt tanta persuasione,

quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus

Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans

ab angelis factum primoque opus futtile et inualidum et instabile

in terra uermis instar palpitasse, quod consistendi uires

deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius

effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset,

scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit

et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem

relatura sit. sed et Carpocrates tantundem sibi de

superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et

Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant,

quas perinde de sublimi uirtute. conceperint despectrice

mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas

terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo,

deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit

carnem. examen Valentini semen Sophiae infulcit animae,

per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus

uisibilium recognoscunt. doleo bona fide Platonem

omnium haereticorum condimentarium factum. illius est enim

et in Phaedone quod animae hinc euntes sint illuc, et inde

huc. item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium

genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelauerint

corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius

alicuius. quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in

superioribus cum deo egisse in eommercio idearum et inde huc

transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus recensere,

nouum elaborauit argumentum, nafofcets avajAvifaet; id est discentias

reminiscentias esse. uenientes enim inde huc animas

obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his uisibilibus

edoctas recordari. cum igitur huiusmodi argumento illa

insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos

repercutiam, si argumentum Platonis elidam.

Chapter 24

Primo quidem obliuionis capacem animam non cedam,

quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo adaequetur. innatam

eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium

plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem,

incorporalem, quia hoc et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem,

uniformem, principalem, rationalem, intellectualem; quid

amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? nos

autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra

deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris

diuinitatis et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum,

et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem,

ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis

capacem et inde etiam obliuionis affinem. satis de isto cum

Hermogene. ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione

omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit,

ita nec obliuioni, cum tanta sit iniuria obliuio quanta

est gloria eius, cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et

ipse Plato sensuum et intellectuum salutem et Cicero thesaurum

omnium studiorum praedicauit. nec hoc iam in dubium deducetur,

an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed

an quam amiserit recuperare denuo possit. quae enim non

debuit obliuisci, si oblita sit, nescio an ualeat recordari. ita

utrumque meae animae, non Platonicae congruet. secundo

gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum,

an non? immo natura, inquis. nemo ergo concedet naturalem

scientiam naturalium excidere artium. excidet studiorum,

excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et

ingeniorum et affectuum, quae naturae uidentur, non tamen

sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus

et pro corpulentiis ac ualetudinibus et pro potestatibus dominatricibus

et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant.

naturalium uero scientia ne in bestiis quidem deficit. plane

obliuiscetur feritatis leo mansuetudinis eruditione praeuentus

et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius

reginae lingua genas eius emaculans. mores bestiam relinquent,

scientia naturalium permanebit. non obliuiscetur idem naturalium

pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum;

et si de piscibus et si de placentis regina ei obtulerit,

carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam

leo requiret, et si nullum illi uenabulum obfirmabit,

gallum tamen formidabit. perinde et homini omnium forsitan

obliuiosissimo inoblitterata perseuerabit sola scientia naturalium,

ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie

et bibendi in siti et oculis uidendum et auribus audiendum et

naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum.

hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium

praelatione. igitur si naturalis scientia sensualium permanet,

quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? unde

nunc ipsa uis obliuionis antecedentis recordationem? ex multitudine,

ait, temporis. satis inprospecte. quantitas enim temporis

non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur ac per

hoc potissimum aeterna credatur. quod enim aeternum est,

eo, quia et innatum est, neque initium neque finem temporis

admittendo nullum modum temporis patitur. cui temporis

modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest nec ei

de multitudine temporis uis est. si tempus in causa est obliuionis,

cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur,

quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior

corpore non fuit utique sine tempore? ingressa uero corpus

statimne obliuiscitur, an aliquanto post? si statim, ecquae

erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet.

si aliquanto post, ergo illo in spatio ante tempora obliuionis

memor adhuc aget anima? et quale est ut postea obliuiscatur

et rursus postea recordetur? quoquo autem tempore illam obliuio

inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis?

tota, opinor, uitae decursio satis non erit ad euertendam memoriam

tanti ante corpus aeui. sed rursus Plato causam demotat

in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia.

innatae uim extinguat. magnae autem ac multae differentiae

corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro

aetate, pro ualetudine. num ergo et obliuionum differentiae

aestimabuntur? sed uniformis obliuio est; ergo non erit corporalitas

multiformis in causa exitus uniformis. multa item

documenta teste ipso Platone diuinationem animae probauerunt,

quae proposuimus iam Hermogeni. sed nec quisquam hominum

non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit aut

ominis aut periculi aut gaudii augurem. si diuinationi non

obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. in eodem

certe corpore et obliuiscuntur animae et recordantur. si qua

corporis ratio incutit obliuionem, quomodo contrariam eius admittet

recordationem ? quia et ipsa post obliuionem recordatio

memoria recidiua est? quod primae memoriae aduersatur, cur

non et secundae refragetur? postremo qui magis reminiscerentur

quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum inmersae

domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis-.

diis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? immo cur non

ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliuiscamur?

sed tantummodo philosophi. ne hi quidem omnes. Plato scilicet

solus in tanta gentium silua, in tanto sapientium prato,

idearum et oblitus et recordatus est. igitur et si nullo modo

consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter

euersum est, cui accommodata est, ut animae et innatae et

in caelestibus conuersatae et consciae diuinorum illic et inde

delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis

subministrandas.

Chapter 25

Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti

reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et

qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho

an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest

professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus

quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero

concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque

produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus

inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum

motuque naturali uegetatum compinguescere in solam

substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem

et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum,

ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere

et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et

ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias

et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci,

sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia

sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et

artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere,

quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis

reuinci quam probari? in ista namque specie nemo

tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus.

respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles

et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis

fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem

alienam de uestro, de quo palpitent ilia, micent latera, tota

uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi

motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et

uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius

pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum

excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam

fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem

usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per

eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor

ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si

ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si

alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio

est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui

desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et

uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in

ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum

in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus.

itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius

patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro,

quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete

unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est

etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio:

ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique

uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et

Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus

et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum

atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius

occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec

dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex

aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes

Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque

gentes aliter animantur, quia animam aliud quid

quam ψυχὴν. cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo

axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis

anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et

omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas

afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus

elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor

thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes

et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores

apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora,

omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi

enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis

euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis

S

possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero uiui

aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. quodsi qui, ut

Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire sicut

nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas

ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, uerum et alia multa

cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate

ipso, uerum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et

legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum

anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam

ex diuersitate naturae. at idem in sexto Legum monens cauere

ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate concubitus labem

corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de

ista sententia sibi exciderit. ostendit enim animam de semine

induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis.

unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis

respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex

animae semine educimur? cur autem et ueteres astrologi genituram

hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde

et anima est? ad quam aeque pertinet, siquid est, flatus.

Chapter 26

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei

terminos. in nostras iam lineas gradum colligam, ut quod

philosophis medicisque respondi, Christiano probem. de tuo,

frater, fundamento fidem aedifica. aspice uiuentes uteros sanctissimarum

feminarum nec modo spirantes iam illic infantes,

uerum etiam prophetantes. ecce uiscera Rebeccae inquietantur,

et longe adhuc partus et aeris nullus impulsus. ecce duplex

fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi

duo. portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis

quam uiuentis, ante animosae quam animatae, si tantummodo

matrem subsultando turbasset. at cum partus aperitur et

numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non

animae solummodo probantur infantum, sed et pugnae. detinebatur

qui praeuenerat nasci a praeuento necdum plenius

edito, tantum manu nato. et si ipse animam de prima aspiratione

potabat Platonico more aut de aeris rigore carpebat

- Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur

et foris iam detinebat? nondum, opinor, spirans

plantam fratris inuaserat, etiamnunc calens matre se priorem

prodisse cupiebat. o infantem et aemulum et ualidum et olim

contentiosum, credo, quia uiuum. aspice etiam singulares conceptus

et quidem monstrosiores, sterilis et uirginis, quae uel

hoc ipso imperfectos edere potuissent pro euersione naturae,

altera ut semini stupida, altera intacta. decebat, si forte, sine

anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi uiuunt

in suo quisque utero. exultat Elizabeth, Iohannes intus impulerat;

glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat.

agnoscunt matres suos inuicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis

utique uiuentibus, qui non tantum animae erant, uerum et spiritus.

sic et ad Hieremiam legis dei uocem: priusquam te

in utero fingerem, noui te. si fingit deus in utero, et

afflat ex primordii forma: et finxit deus hominem et flauit

in eum flatum uitae. nec nosset autem hominem deus in

utero nisi totum: et priusquam exires de uulua, sanctificaui

te. et mortuum adhuc corpus? utique nequaquam.

deus enim uiuorum, non mortuorum.

Chapter 27

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata

utriusque substantia corporis animaeque an altera earum praecedente?

immo simul ambas et concipi et confici et perfici

dicimus, sicut et promi, nec ullum interuenire momentum in

conceptu quo locus ordinetur. recogita enim de nouissimis

primum. si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis

animaeque, contrarium morti uita non aliud definietur

quam coniunctio corporis animaeque. si disiunctio simul utrique

substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis

forma mandasse pariter obuenientis per uitam utrique substantiae.

porro uitam a conceptu agnoscimus, quia animam .

a conceptu uindicamus; exinde enim uita, quo anima. pariter

ergo in uitam compinguntur quae pariter in mortem separantur.

tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis

quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. et quando

collocabitur corporis semen, quando animae? immo si tempora

seminum diuidentur, et materiae diuersae habebuntur ex

distantia temporum. nam etsi duas species confitebimur seminis,

corporalem et animalem, indiscretas tamen uindicamus

et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. ne itaque

pudeat necessariae interpretationis. natura ueneranda est, non

erubescenda. concubitum libido, non condicio foedauit. excessus,

non status est impudicus, siquidem benedictus status

apud deum: crescite et in multitudinem proficite. excessus

uero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. in\\

hoc itaque sollemni sexuum officio, quod marem ac feminam

miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et

carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera,

animam instinctu, carnem actu. unico igitur impetu utriusque

toto homine concusso despumatur semen totius hominis habens

ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. et si

frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta

ea friget? denique, ut adhuc uerecundia magis pericliter quam

probatione, in illo ipso uoluptatis ultimae aestu, quo genitale

uirus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus

exire? atque adeo marcescimus et deuigescimus cum lucis detrimento?

hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione,

sicut et uirus illud corporale semen ex carnis defaecatione.

fidelissima primordii exempla. de limo caro in

Adam. quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale

uirus. ex afflatu dei anima. quid aliud afflatus dei quam

uapor spiritus? inde erit quod per uirus illud efflamus. cum

igitur in primordio duo diuersa atque diuisa, limus et flatus,

unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae iam

in uno semina quoque sua miscuerunt atque exinde generi

propagando formam tradiderunt, ut et nunc duo, licet diuersa,

etiam unita pariter effluant pariterque insinuata sulco et aruo

suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo

rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni condicioni

genitali praestitutum est. igitur ex uno homine tota haec

animarum redundantia, obseruante scilicet natura dei edictum:

crescite et in multitudinem proficite. nam et in ipsa

praefatione operis unius faciamus hominem, uniuersa posteritas

pluraliter praedicata est: et praesint piscibus maris.

nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Chapter 28

Quis ille nunc uetus sermo apud memoriam Platonis

de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc

et rursus huc ueniant et uiuant et dehinc e uita abeant, rursus

ex mortuis effici uiuos? Pythagoricus, ut uolunt quidam;

diuinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. sed

nullus sermo diuinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli,

quo ipse Christus intonuit. multo antiquior Moyses etiam

Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius,

certe diuinior multo, qui decursus generis humani ab exordio

mundi quoque per singulas natiuitates nominatim temporatimque

digessit, satis probatus diuinitatem operis ex diuinatione

uocis. si uero Samius sophista Platoni auctor est de animarum

recidiuatu reuolubili semper ex alterna mortuorum

atque uiuentium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus

cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo,

uerum etiam temerario mendacio incubuit. cognosce, qui

nescis, et crede nobiscum. mortem simulat, subterraneo latitat,

septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris

defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia

et ministra matre cognoscit; ut satis sibi uisus est corpulentiam

interpolasse ad omnem mortui ueteris horrorem, de adytis fallaciae

emergit ut ab inferis redditus. quis non crederet reuixisse,

quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae

de posteris mortuis nisi apud inferos non uideretur cognoscere

potuisse? sic ex mortuis uiuos effici senior sermo est. quid

enim, si et iunior? neque ueritas desiderat uetustatem neque

mendacium deuitat nouellitatem. teneo plane falsum, antiquitate

generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque

ex falso est? quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui

mentitur ut credam ? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et

Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro

ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat uiuos ex mortuis effici,

qui iterum se Pythagoram peierauit? quanto enim credibilius

ipse ex semetipso semel redisset in uitam quam totiens alius

atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus

est. sed clipeum Euphorbi olim Delphis consecratum .

recognouit et suum dixit et de signis uulgo ignotis probauit.

respice ad hypogeum eius et, si capit, crede. nam qui talem commentus

est stropham, cum iniuria bonae ualetudinis, cum fraude

uitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignauia, umbra,

cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem,

quam non temptauerit curiositatem, ut ad notam clipei illius

perueniret? quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus

repperit? quid, si defectae iam traditionis superstites aliquas

famae aurulas hausit? quid si ab aedituo redempta clam inspectione

cognouit? scimus etiam magiam dicere explorandis

occultis pericatabolicos et paredros et pythonicos spiritus. non

enim et Pherecydes Pythagorae magister his forsitan artibus

diuinabat, ne dicam somniabat? quid, si idem daemon in illo

fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? denique qui se

Euphorbum ex argumento clipei probarat, cur neminem Troianorum

commilitonum aeque recognouit? nam et illi iam reuixissent,

si uiui ex mortuis fierent.

Chapter 29

Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen

et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab

initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis.

illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti

non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur

si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat

ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit?

et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui

ex uiuis, idcirco semper ex uiuis? aut enim in utraque parte

forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos

ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non

ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis,

non usquequaque contraria ex contrariis reformari

alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati,

uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae

et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire,

quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex

caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam

rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat,

nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de

insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus

subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi

non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam

et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam

dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex

uita mors deferatur.

Chapter 30

Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si

ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem

numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus

qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui,

dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum

hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam

neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus

autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim

humanum genus exuberasse, dum Aborigines uel uagi

uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae

Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam,

ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes

etiam migrationes, quas axotxta; uocant, consilio exonerandae

popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et

Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius

gentilitatem fenerauerunt. certe quidem ipse orbis in promptu

est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia,

omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi

amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora

fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes

eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec

insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus,

ubique respublica, ubique uita. summum testimonium

frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa

sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud

omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et

fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda,

tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum

eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant,

numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post

mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset

aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis

fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis

uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum

absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia

nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet

breuior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi?

igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis

fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex

mortuis fieri.

Chapter 31

Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis.

singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora

reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque

uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non

singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur,

cum et nunc plures animae de una proferuntur. item cum

uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? omnes

enim ab infantia imbuuntur. quale est autem ut senex defunctus

infans reuertatur? si decrescit foris anima retrograda

aetate, quanto magis erat ut progressior reuerteretur

mille post annis? certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum

quod reliquisset iterum recepisset. sed et si eaedem semper

reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen

uel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates

secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur

carentes his per quae eaedem probarentur. unde scias,

inquis, an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui

interimat facultatem recensendi, quia ignotae ibi reuertuntur?

atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi

opponis. ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam

satis constat uel de ipsa gloria clipeorum consecratorum,

Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia tunc

Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae

et musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi.

sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra

nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et

Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat,

Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis

suis tradidit. quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae

nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem probabuntur?

iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur.

sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non

ex omni gente et ex omni aetate ac dignitate ex omni denique

sexu et lASTsixuxwcei; et ixsxevcwpiaTwet? cotidie existant, cur

solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et

ego? aut si priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum,

quasi non et Scythae et Indi philosophentur, cur neminem

et retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem

Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem

credidissemus ob mella facundiae?

Chapter 32

Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco,

opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et

piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et

chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura

conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando.

atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua

cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est

aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus

et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit

et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam

humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi

secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur.

siue enim ignis anima siue aqua siue sanguis siue spiritus

siue aer siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque.

singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros

stelliones salamandras, etiam quaecunque de aemulo

producentur elemento, de aqua scilicet: perinde contraria aquae

illa quae arida et exucida; denique siccitatibus gaudent lucustae

papiliunculi chamaeleontes: item contraria sanguini

quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem

piscium censum: spiritui uero contraria quae spirare non uidentur,

carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas

et hoc genus minutalia; item aeri contraria, quae semper subterraneum

et subaquaneum uiuentia carent haustu eius; res

magis quam nomina noueris: item contraria lumini quae caeca

in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines

noctuas. haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis

doceam. ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros

Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias

Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus

animalia quae nomine contrarietatis opponerem. contendo enim,

ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima,

non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia

reformari et censum eis de sua translatione conferre,

a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et

capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status

diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem

cuiusque naturae. nam et sedes alias humana anima

sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus

et fetus; item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia

cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et

uitae modos et exitus mortis. quomodo igitur illa anima quae

terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida,

ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam

piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut

mari postea desultabit in anguilla? quomodo item pabulis liberalibus

et delicatis atque curatis educata non dico paleas,

sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum,

uermium etiam uenena ruminabit, si in capram

transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et

humanam, sui utique memor in urso et leone? sic et cetera

ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur.

ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura,

quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus?

necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam

omnem corpore obduci. quomodo ergo anima hominis complebit

elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum

extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. et ideo

adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in

animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus

adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates

generum et uitam eorum contrariam humanae uitae,

facta et ipsa contraria humanae per demutationem? enimuero

si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit,

et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda

scilicet ei animae quae si demutabitur non erit quae

fuit. illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in

suo statu permanendo pateretur. igitur si nec mutari potest,

ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non

capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi

translationis. nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro

qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus,

assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis,

non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae

ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis

et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique

naturam suam in animalium proprietatibus repetat. aliud est

autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia

propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis.

suscipe exemplum. substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis

et ferri natura substantiae est. duritia communicat, substantia

discordat. mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia

earum, substantiua non pariant. sic et, si saeua bestia uel

proba uocetur homo, sed non eadem anima. nam et tunc naturae

similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur.

ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas,

confiteris animam non eandem similem dicendo, non ipsam.

sic et diuina pronuntiatio sapit pecudibus adaequans hominem

natura, non substantia. ceterum nec deus hominem hoc modo

notasset, si pecudem de substantia nosset.

Chapter 33

Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc dogma, quod

animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur,

iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque

in famulatoriis et fatigandae in operariis et foedandae in immundis,

perinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae

in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis;

et hic dicam: si demutantur, non ipsae dispungentur

quae merebuntur, et euacuabitur ratio iudicii, si meritorum

deerit sensus. deerit autem sensus meritorum, si status uerterit

animarum; uertit autem status animarum, si non eaedem

perseuerauerint in iudicium. quod et Mercurius Aegyptius nouit,

dicens animam digressam a corpore non refundi in animam

uniuersi, sed manere determinatam, uti rationem, inquit, patri

reddat eorum quae in corpore gesserit. uolo iudicii utique

diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere,

si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior

utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, seuerior in

ulciscendo et liberalior in largiendo. quid putas futuram animam

homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum,

ut perinde iuguletur., quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur,

quia et ipsa despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia

et ipsa bestiis fecerit eos quos in siluis et auiis trucidauerit.

si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii

relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod

condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis

infertur, quod lancibus splendidissimis Sullanis effertur,

quod exsequias conuiuium patitur, quod a coaequalibus deuoratur

potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore

tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans

aduersus humana iudicia, si ea experta est? namque

illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis

feris dissipant et quidem uiuentem, immo nec facile morientem

curata mora finis ad plenitudinem poenae. sed et si

anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque euaserit

ferrum; nihilominus iugulo latereque confossis costisque transfixis

compensatio proprii facinoris exigitur. inde in ignem

datur, ut et sepultura puniatur. aliter denique non licet.

nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inueniant;

certe nec ossibus parcitur nec cineribus indulgetur

nuditate plectendis. tanta est apud homines homicidii uindicta,

quanta ipsa quae uindicatur natura. quis non praeferat

saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio

armatam contestatur, quae pro homine saeuiendo religiosa est?

si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula

et uiuicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat

apud Pythagoran et Empedoclen sententiam pati? nam

et qui laboribus atque seruitiis puniendi in asinos utique et

mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis

rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum.

publicorum ipsorumque carcerum licet otiosorum recordentur!

perinde qui integre morati commendauerint iudici uitam, quaero

praemia, sed potius inuenio supplicia. nimirum magna merces

bonis in animalia quaecumque restitui. pauum se meminit

Homerus Ennio somniante: sed poetis nec uigilantibus credam.

et si pulcherrimus pauus et quo uelit colore cultissimus? sed

tacent pennae, sed displicet uox, et poetae nihil aliud quam

cantare malunt. damnatus est igitur Homerus in pauum, non

honoratus. plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus

liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta

quam caudae. age nunc, ut poetae in pauos uel in cycnos

transeant, si uel cycnis decora uox est, quod animal indues

uiro iusto Aeaco? quam bestiam integrae feminae Didoni?

quam uolucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem

piscem innocentia sortientur? omnia famula sunt hominis,

omnia subiecta, omnia mancipata. si quid horum futurus est,

deminoratur illic ille cui ob merita uitae imagines, statuae et

tituli, honores publici, priuilegia rependuntur, cui curia, cui

populus suffragiis immolat. o iudicia diuina post mortem humanis

mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de

gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae

magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam

saeculi citius euadant, isti, ut tardius eam capiant. bene philosophi

docetis, utiliter suadetis, leuiora post mortem supplicia

uel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, grauius

debeat credi in dispunctione uitae quam in administratione,

quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem plenius

quam quod diuinius. deus itaque iudicabit plenius, quia extremius

per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii

nec in bestias, sed in sua corpora reuertentibus animabus et

hoc semel et in eum diem, quem solus pater nouit, ut pendula

expectatione sollicitudo fidei probetur semper diem obseruans,

dum semper ignorat, cotidie timens, quod cotidie

sperat.

Chapter 34

Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia

erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat

in bestias. sed necessarie hanc quoque speciem intulimus

et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde

in pauo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus

atque ita hac etiam metempsychosi siue metensomatosi repercussa

illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministrauit.

nam et Simon Samarites in actis Apostolorum redemptor

spiritus sancti, postea quam damnatus ab apostolo cum

pecunia sua interitum frustra fleuit, conuersus ad ueritatis expugnationem

quasi pro solacio ultionis, fultus etiam artis suae

uiribus, ad praestigias uirtutis alicuius Helenen quandam

Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit dignam .

sibi mercedem pro spiritu sancto. et se quidem fingit summum

patrem, illam uero iniectionem suam primam, quam iniecerat

angelos et archangelos condere: huius eam propositi

compotem exilisse de patre et in inferiora desultasse atque illic

praeuento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras

patris artificis mundi huius; ab his t non perinde animo retentam,

ne digressa ea alterius genimina uiderentur, et idcirco

omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam

liberet, humanae quoque formae succidisse uelut uinculis carnis

coercendam; ita multis aeuis per alios atque alios habitus femininos

uolutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam

Priamo et Stesichori postea oculis, quem excaecasset ob conuicium

carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis;

proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione

sub titulo prostitisse Helenam uiliorem. hanc igitur

esse ouem perditam, ad quam descenderit pater summus,

Simon scilicet, et primum recuperata ea et reuecta nescio

umeris an feminibus exinde ad hominum respexerit salutem

quasi per uindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus,

quibus fallendis et ipse configuratus aeque hominibus et hominem-.

minem ementitus in Iudaea quidem filium, in Samaria uero

patrem se gesserit.s o Helenam inter poetas et haereticos laborantem,

tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de

Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille nauibus de

Troia nec mille denariis forsitan de lupanari. erubesce, Simon,

tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. at Menelaus

statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni

proelio extorquet, non latens, non fallens, non cauillabundus.

uereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem

et uigilantius et audentius et diutius laborauerit.

Chapter 35

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit.

inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius,

etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae

et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari

animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri nisi

uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid

malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie

imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu

omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae.

ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit,

reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum

quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim

temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus

relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam

et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia

uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si

cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes

iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate

pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum

iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam

delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si

in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante

cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae

deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi

et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec

erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea

sumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem,

ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum

legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine

diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille

te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi

modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. quid his

sensibus aptius? quid his interpretationibus uerius? ceterum

apud Carpocraten si omnium facinorum debitrix anima est,

quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? credo,

mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam

rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea depre-_

hendatur bonae uitae. hoc est ex malis fructibus bonam arborem

intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis

agnosci. spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere

exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi

patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit,

et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire,

hic est Helias, qui uenturus est. numquid ergo et Iudaei

ex opinione Pythagorica consulebant Iohannen: tu es Helias?

et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian

Thesbiten? sed enim metempsychosis illorum reuocatio est

animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae.

Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus

est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus,

sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio

uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui

nominis et sui hominis. sed quomodo Helias Iohannes? habes

angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo

in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in

carne. hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. spiritus

uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et

transferri in alterum possunt ex dei uoluntate, ut factum est

retro de Mosei spiritu.

Chapter 36

In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc

reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso

seri homine et unum esse a primordio semen, sicut et carnis

in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones

philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis

ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus.

anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum

ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra

substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae

aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut

caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem

alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem

seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet

sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus,

ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab

Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit

accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt

utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum

praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta

semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis

euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae.

certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus

temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius,

posterior enim Eua. ita quamdiu caro informis est, qualis ex

Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et

illam tunc Adae portionem animatam agnoscam. ceterum et

ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae

ex Adam tradux fuisset in femina.

Chapter 37

Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi

paraturam aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra

modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando

etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi

in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus

et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat

in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur

fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei

lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est

causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et

fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre

plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus

animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme

decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem

numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique

perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor

hunc modum temporis, ut decem menses decalogo

magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur

quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo

mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati

agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense

interdum producatur dei imago. concessum est properare

natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia

resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat;

tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae

iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum

usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate

defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione

pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu,

anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum

est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et

defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita

retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata

est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus

auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus

est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam

moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum

in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem

ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur,

non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur;

licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor

ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa,

sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus

accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui

aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa

reputanda, non substantiua, sed prouectiua.

Chapter 38

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia

animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum

et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim per

aetatis spatia procedere et uarie per accidentia euadere pro

artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus,

quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem,

pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus

conuenire pariterque et illam suggestu sensuum et istam processu

membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non

quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura ciuilia

abhinc agendis rebus adtemperant, sed quoniam et haec

de primordio ratio est. si enim Adam et Eua ex agnitione

boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus,

agnitionem boni et mali profitemur. ab his autem annis

et suffusior et uestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris

utitur et communicat placitum et intellegit quae sint **

et fines suos ad instar ficulneae * contagionis prurigine accingit

et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida

etiam in ceteras culpas et delinquendi non naturales **, cum

iam non ex instituto naturae, sed ex uitio. ceterum proprie

naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo,

quam deus et in primordio contulit: ex omni ligno, inquit,

edetis, et secundae post diluuium geniturae supermensus est:

ecce dedi uobis omnia in escam tamquam holera faeni,

prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam.

auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima

desiderare uideatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi

cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis

euigescat, postremo subtractis intercidat. porro non solum

proponendum est, quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter

se, sed et cur et quando et quonam usque; tum quod aliud

natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem,

aliud in causam. desiderabit igitur cibos anima sibi quidem

ex causa necessitatis, carni uero ex natura proprietatis. certe

enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. desiderabit

itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis

profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut

ipse substruendus nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus,

sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri

possit quam domo fulta. alioquin licebit animae dilapsa domo

ex destitutione priorum subsidiorum incolumi abire, habenti

sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem

rationalitatem sensualitatem intellectualitatem arbitrii

libertatem.

Chapter 39

Quae omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio

inuidit, nunc quoque obumbrat atque deprauat, quominus

aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur.

cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa

etiam ianua natiuitatis animas aucupabundus uel qua inuitatus

tota illa puerperii superstitione? ita omnes idololatria obstetrice

nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis

redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur,

dum in partu Lucinae et Dianae heiulatur, dum per totam

hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata

Scribunda aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis

super terram Statinae deae sacrum est. quis non exinde aut

totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut

totum nouacula prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat,

pro gentica, pro auita, pro publica aut priuata deuotione?

sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus

daemonicus inuenit. sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum

nomen est. adeo nulla ferme natiuitas munda est, utique ethnicorum.

hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro

sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogatiua quam

ex institutionis disciplina. ceterum, inquit, immundi nascerentur,

quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam

salutis intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore

matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. alioquin

meminerat dominicae definitionis: nisi quis nascetur ex

aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est non

erit sanctus.

Chapter 40

Ita omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in

Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur;

peccatrix autem, quia immunda, nec recipiens ignominiam ex

carnis societate. nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere

prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis aduersus

spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo

nomine caro infamis. neque enim de proprio sapit quid aut

sentit ad suadendam uel imperandam peccatelam. quidni?

quae ministerium est, et ministerium non quale seruus uel

minor amicus, animalia nomina, sed quale calix uel quid aliud

eiusmodi, corpus, non anima. nam et calix ministerium sitientis

est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit,

nihil calix ministrabit. adeo nulla proprietas hominis in choico

nec ita caro homo tamquam alia uis animae et alia persona,

sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, .

addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia

uitae. caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima

sine carne in operatione libidinis gulae uinulentiae saeuitiae

idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus.

denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent

animae. qui uiderit mulierem ad concupiscentiam,

iam adulterauit in corde. ceterum quid caro sine anima

perinde in operatione probitatis iustitiae tolerantiae pudicitiae?

porro quale est, ut, cui nec bona documenta propria subscribas,

ei crimina adpingas? sed ea per quam delinquitur conuenitur

ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem.

grauior inuidia est in praesidem, cum officia pulsantur.

plus caeditur, qui iubet, quando, nec qui obsequitur, excusatur.

Chapter 41

Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus

nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo.

nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura

est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis

auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale,

illud diuinum atque germanum et proprie naturale.

quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur.

potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest,

quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum

manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit,

ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius

aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta

libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus

unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni

et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato

et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus.

sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore

et conscientia dei in testimonium prodit \'deus bonus\' et \'deus

uidet\' et \'deo commendo\'. propterea nulla anima sine crimine,

quia nulla sine boni semine. proinde, cum ad finem peruenit,

reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute

detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam

conspicit. excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina

natiuitate a spiritu profano. sequitur animam nubentem spiritui

caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula,

sed spiritus.s o beatum conubium, si non admiserit adulterium!

Chapter 42

De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi

ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis

opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur,

inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil

ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed

homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est

actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis

et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem

non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post

mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita

est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur;

eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa

finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim

quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra

nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus

quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam.

a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae,

ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad

nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus

aliena materia est.

Chapter 43

De somno prius disputemus, post, mortem qualiter

anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam

philosophis placet, cum ex his eum deputant causis

quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem

sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem

spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam,

Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem

consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles

marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse

praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum

est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius

defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis

reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur

somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est.

sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris,

cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum

per somnum non facile procederet calore properabili et

rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam

sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur,

quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem

animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem

consati spiritus immortalitas animae non sinit credi.

perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem

sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis

solius quietem procuret, non et animae. animam enim

ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere

quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale

finem operis sui admittit, somnus autem finis est

operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies

finem operis adlatura. qui ergo de somni naturalitate dubitabit,

habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam

naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit

citra naturam esse naturae uindicari sciat posse, a qua

ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi uideantur, et utique

aut natura omnia aut nulla natura. apud nos autem id poterit

audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium,

de quibus quaeritur. credimus enim, si quid est natura, rationale

aliquod opus dei esse. porro somnum ratio praeit, tam

aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla

anima sufficiat, recreatorem corporum, redintegratorem uirium,

probatorem ualetudinum, pacatorem operum, medicum laborum,

cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum

etiam colorem. quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil

eiusmodi non rationale, nihil non naturale. sic et medici

omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines

relegant. nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam

atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem

somnum praeiudicauerunt; etiam in lethargo non naturalem notantes

testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento

est. omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate

rescinditur, proprietate mensurae conseruatur. ita naturale

erit statu, quod non naturale effici potest decessu uel excessu.

quid, si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam

et in his plurima somni praeparatura est. certe his a primordio

naturae suae homo inbutus est. si apud deum discas,

ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit

quietem, ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit,

immo quam et profatus est, ut uideant naturalem indicem

somnum omnibus naturalibus principaliorem. inde deducimur

etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. si enim

Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat

Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius

uera mater uiuentium figuraretur ecclesia. ideo et somnus tam

salutaris, tam rationalis etiam in publicae et communis iam

mortis effingitur exemplar. uoluit enim deus et alias nihil

sine exemplaribus in sua dispositione molitus paradigmate Platonico

plenius humani uel maxime initii ac finis lineas cotidie

agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuuandae per

imagines et parabolas sicut sermonum ita et rerum. proponit

igitur tibi corpus amica ui soporis elisum, blanda quietis necessitate

prostratum, immobile situ, quale ante uitam iacuit,

et quale post uitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae,

expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam

ereptam. sed et illa sic patitur, ut alibi agere uideatur, dissimulatione

praesentiae futuram absentiam ediscens. de Hermotimo

sciemus. et tamen interim somniat: unde tunc somnia?

nec quiescit nec ignauescit omnino nec naturam immortalitatis

seruam sopori addicit. probat se mobilem semper: terra mari

peregrinatur nogotiatur agitatur laborat ludit dolet gaudet, licita

atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam

plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus

necessitatem habeat rursus corporis agitandi. ita cum

euigilauerit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum

tibi affirmat. haec erit somni et ratio naturalis et

natura rationalis. etiam per imaginem mortis fidem initiaris,

spem meditaris, discis mori et uiuere, discis uigilare, dum

dormis.

Chapter 44

Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat,

quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de

corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto

cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium

sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur.

mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud?

utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse

somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur?

genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone

praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit

excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden

in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum.

sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\'

umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores

suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae

nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes

quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem

ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur,

ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer

diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu

terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu:

si non magis in proximo esset somnium credi quod uigilanti

potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.

Chapter 45

Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam

expromere, ut de accidentibus somni, et non modicis

iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper

ei perpetuitate motationis, quod diuinitatis et immortalitatis

est ratio. igitur cum quies corporibus euenit, quorum solacium

proprium est, uacans illa a solacio alieno non quiescit et, si

caret opera membrorum corporalium, suis utitur. concipe gladiatorem

sine armis uel aurigam sine curriculis, gesticulantes

omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur certatur,

sed uacua iactatio est. nihilominus tamen fieri uidentur quae

fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non

fiunt. hanc uim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae

instar. sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: et

misit deus ecstasin in Adam et dormiit. somnus enim

corpori prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus

quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura

de forma. denique et oblectamur et contristamur et conterremur

in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum

in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si conpotes

somniaremus. denique et bona facta gratuita sunt in

somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri uisionem

damnabimur quam ob martyrii coronabimur. et quomodo,

inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem

esse non licet? hoc erit proprietas amentiae huius, quia non

fit ex corruptela bonae ualetudinis, sed ex ratione naturae;

nec enim exterminat, sed auocat mentem. aliud est concutere,

aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. igitur quod memoria

suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salua

memoria ** stupet, amentiae genus est. ideoque non dicimur

furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus.

sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur;

nisi quod et ipsum potest uideri uacare tunc, ecstasin autem

hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae

imagines inferat, quemadmodum et erroris.

Chapter 46

Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum

retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus

ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit,

nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia

Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens

ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui

exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et

ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus

debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam

ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt,

per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam

mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses

nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant.

quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando

uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus

perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum

regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem

Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item

anno post nuptias eius ex isdem locis uitem exortam toti

Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto

prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt,

non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit.

Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam

obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat

praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): **

Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum

obsignari filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum

qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed

et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit.

Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater

nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten

quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco,

et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio

dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis

huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc

et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum

M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem

de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec

haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed

et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium

Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen

discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto

tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit

de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores

et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et

furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem

paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu

Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus

pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum

ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando

redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et

sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberatur,

et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti

autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon

Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus

Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum,

si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior

omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit

Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum

apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro

Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut

Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis

in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae

in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis

et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia

somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum

satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum

humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum

artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse,

peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem

somniorum a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam.

nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat,

quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem

eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus

habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae

suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes

eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum

et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando,

dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis

abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa

uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica

et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus

quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis

homines imaginibus circumuenire.

Chapter 47

Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia,

etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus,

affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria

et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum

sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et

gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos,

ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur,

quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta

prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas

soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles

suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor

diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus

deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos,

ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit,

ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non

potest. tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima

uidetur inducer ee ex intentione circumstantiarum. porro quia

non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit),

quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo

haec species naturali formae relinquenda est seruans animae

etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a

deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere,

et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter

enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.

Chapter 48

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus

quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore.

ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas

dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus

temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat.

item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero

latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis

statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit

mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter

probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse

an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi

poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis

nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis

praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula

incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio,

ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam

respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum

Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis

contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue

gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.

ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita

somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis,

ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum

et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem.

sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus

ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei

norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione

caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non

ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi

non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas

proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in

deo fiat.

Chapter 49

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae

pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus

et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant

motus animae somniantis facile per carnis teneritatem

erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes

caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura

non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam

in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum

in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles

heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus

priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam

auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris

et Thrasymedis insigne inde processerit. sed et a deo

deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent,

uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram

et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut

fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est,

dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

Chapter 50

Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de

negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius

excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus,

licet finis omnium quaestionum. publica totius generis

humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus.

hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur;

ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum

istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani

furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non

pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna

et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles

et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint.

legimus quidem pleraque aquarum genera miranda,

sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos

efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro

accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus

medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit

mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam

si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus,

ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et

ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator

praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod

hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens,

tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam

tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud

quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam

nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob

mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo

etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut

eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata.

hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi

licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors

eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur,

ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes,

quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes.

fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes

praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt

illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit?

apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas,

audiat contrectet et crediderit.

Chapter 51

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.

sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem

non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant,

ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere

corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult

animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam

insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae

animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus

crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis

denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse.

quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius

corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam

corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia

neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores

et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta

de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta

munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel

affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum

quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque

et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et

hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus

funerandum aiunt parcentes superfluo animae. alia est autem

ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis

etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo

non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima

indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit

credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter

accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima,

superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis

cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_

stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam

uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post

unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante

adhuc sese pultura interim oratione presbyteri componeretur,

ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas

in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace

situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio

corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse.

si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus

potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in

testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo

factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia

quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in

causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset,

uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe

undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam

facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est.

si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur

mors quam diei et nox.

Chapter 52

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,

seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit

humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam,

ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis,

extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque

finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus

mortem non ex natura secutam hominem, sed ex

culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae

nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse.

nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc

demum mors naturae adscriberetur. porro non in mortem institutum

eum pprobat ipsa lex condicionali comminatione suspendens

et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique

si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura

quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex

instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus

mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus

lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis,

simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis

societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-.

tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum

exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium

amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob

historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut

Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae

per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae

tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in

honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis,

cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis

quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante

t

comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt.

non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus.

nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum

animae nauigatio euertatur.

Chapter 53

Sed quo dende anima nuda et explosa deuertet? sine

dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius

explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet

quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas,

propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et

ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem

animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid

de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim

anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur,

dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus

temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est

ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum

aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum,

ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum,

ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque

iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem

et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum

officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis

et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare

compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo,

quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum

uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione

destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga

corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo

deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu,

constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere

cessat, non quia esse. sic et rapida quaeque mors, ut ceruicum

messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel

omnia uitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam

animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat.

at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit;

non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum

extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. non omnis

autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia

exigua est, statim et ipsa peritura est. sequitur seriem suus

finis et mediocritas trahitur ad summa et reliquiae uniuersitati

cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. atque ita

ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque

posterius sit, ipsius est. hinc denique euenit saepe animam in

ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria

loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta

per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae

uidet, quae audit, quae incipit nosse. si enim corpus istud

Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum,

cum in Christo est, sed interim animam consaepto suo obstruit

et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per

corneum specular, obsoletior lux rerum est. procul dubio cum

ui mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione

colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram

et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione

substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit

ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. tunc

et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam

deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris

animarum, Mercurii poetarum.

Chapter 54

Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes

ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter

uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut

Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque

in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium

animas in supernis mansionibus collocant. Plato

quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed

eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum.

adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas.

itaque apud illum in aetherem sublimantur animae

sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam.

quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram

prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri

affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum?

qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt

tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae

eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas

animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae

describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo

et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum

suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent.

Chapter 55

Nobis inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua

mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto uastitas

et in ipsis uisceribus eius abstrusa profunditas, siquidem

Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum,

id est in recessu intimo et interno et ex ipsa terra operto et

intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo.

quodsi Christus deus, quia et homo, mortuus secundum scripturas

et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit

forma humanae mortis apud infe ros functus nec ante

ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora

terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret,

habes et regionem inferum subterraneam credere et illos cubito

pellere, qui satis superbe non putent animas fidelium inferis

dignas. serui super dominum et discipuli super magistrum,

aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis

solacium capere. sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit,

ne nos adiremus: ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum,

si carcer mortuis idem? quomodo ergo anima exhalabit

in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram

patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum

illis, quos domini aduentus in saeculo inuenerit, obuiam ei

ereptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent?

nulli patet caelum, terra adhuc salua, ne dixerim clausa. cum

transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. sed

in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis aut in aere

cum Ario aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum.

immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae

appendices dominicae resurrectionis ab inferis migrauerint.

et quomodo Iohanni in spiritu paradisi regio reuelata,

quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum

ostendit? quomodo Perpetua fortissima martyr sub die

passionis in reuelatione paradisi solos illic commartyres suos

uidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui

in Christo decesserint, non in Adam? noua mors pro deo et

extraordinaria pro Christo alio et priuato exci pitur)itur hospitio.

agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro

deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et

in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris

dominum, ut ipse praecepit. tota paradisi clauis tuus sanguis

est. habes etiam de paradiso a -nobis libellum, quo constitui

mus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.

Chapter 56

Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an

quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim an etiam

receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio uel ex imperio interuenire.

nec harum enim opinionum suasoriae desunt. creditum

est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta

perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis

de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum

posset arcentibus eum longe animabus sepultorum. nouimus

autem praeter poeticae iura pietatis quoque Homericae industriam.

tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto

etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne

quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur

enormitate solacii dolore nutrito. ita querellas animae

insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor

corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. ceterum

quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid

ex illis ad inferos auehat? multo uanius, si iniuria deputabitur

animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet

amplecti. utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae

nec mori uoluit. amabit impium heredem, per quem adhuc

pascitur luce. aut si qua pro certo iniuria est tardius sub

terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae,

perquam iniquum eam iniuria affici, cui no n, imputatur cessatio

sepulturae ad proximos scilicet pertinens. aiunt et

inmatura morte praeuentas eo usque uagari istic, donec reliquatio

compleatur aetatis, quam tum peruixissent, si non intempestiue

obissent. porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta

praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem,

dei tamen uoluntate uel aliqua potestate mutilantur, frustra

mutilantur, si iam impleri sustinent. aut si non sunt constituta,

nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. adhuc

addam. ecce obiit uerbi gratia infans sub uberum fontibus,

puta nunc puer inuestis, puta uesticeps, qui tamen LXXX annos

uicturus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem

transigat quale est? aetatem enim non potest capere sine

corpore, quia per corpora operantur aetates. nostri autem

illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione

animas, in quibus decesserunt. idem ergo sperabuntur

et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos

faciunt. quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere

praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis

unius? aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant

destinata, num et ordinem uitae, quem sortita sunt tempora

pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret,

ut et studeat ab infantia pueritiae delegata et militet ab adulescentia

iuuenta excitata et censeat a iuuenta senectae ponderata

et fenus exprimat et agrum urgeat nauiget litiget nubat

laboret, aegritudines obeat et quaecumque illam cum temporibus

manebant tristia ac laeta? sed haec sine corpore quomodo

transigentur? uita sine uita? sed uacua erunt tempora

solo decursu adimplenda. quid ergo prohibet apud inferos

ea implere, ubi perinde nullus est usus illorum? ita dicimus

omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum

diem usque, quo perfectum illud repromittitur ad angelicae

plenitudinis mensuram temperatum. perinde extorres inferum

habebuntur quas ui ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates

suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae;

nec isti porro exitus uiolenti quos iustitia decernit, uiolentiae uindex. et ideo, inquies, scelestae quaequae animae inferis

exulant. alterum ergo constituas compello aut bonos aut malos .

inferos. si malos placet, etiam praecipitari illuc animae pessimae

debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas

et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas

inferis iudicas?

Chapter 57

Aut optimum est hic retineri secundum aoros aut pessimum

secundum biaeothanatos, ut ipsis iam uocabulis utar quibus

auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon

et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. publica

iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas,

etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas

euocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. quid

ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. sed ratio

fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae,

non quidem socia conscientia, sed inimica scientia nouimus,

nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus

multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem,

salutis pariter animaeque uastatricem scientiam magiae,

secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos

fingunt, quemadmodum in illa deos. quidni? cum et dii

mortui. itaque inuocantur quidem aori et biaeothanati sub illo

fidei argumento, quod credibile uideatur eas potissimum animas

ad uim et iniuriam facere quas per uim et iniuriam saeuus.

et immaturus finis extorsit, quasi ad uicem offensae. sed daemones

operantur sub ostentu earum, et hi uel maxime qui in

ipsis tunc fuerunt, cum aduiuerent, quique illas in huiusmodi

impegerant exitus. nam et suggessimus nullum paene hominem

carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum

quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus

deputant. hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub

personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus,

cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus

hominis sui affirmat, interdum gladiatorem uel bestiarium,

sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere

quod praedicamus, ne facile credamus animas uniuersas

ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbet.

et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumuenire

temptauit, instantia diuinae gratiae uictus id quod in uero est

inuitus confitetur. sic et in illa alia specie magiae, quae iam

quiescentes animas euellere ab inferis creditur et conspectui

exhibere, non alia fallaciae uis est operoper atior. plane, quia

et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum

illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem

excaecare perfacile est. corpora denique uidebantur Pharaoni

et Aegyptiis magicarum uirgarum draco:ų.es. sed Mosei ueritas

mendacium deuorauit. multa utique et aduersus apostolos Simon

dedit et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non

fuit. quid noui aemulatio ueritatis a spiritu immundo? ecce

hodie eiusdem Simonis haeretico.s tanta praesumptio artis extollit,

ut etiam prophetarum animas ab inferis mouere se spondeant.

et credo quia mendacio possunt. nec enim pythonico

tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere post deum

mortuos consulente Saule. absit alioquin, ut animam cuiuslibet

sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam,

edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis,

nedum in hominem lucis, etiam deum se adseueraturus in fine

signaque portentosiora editurus ad euertendos, si fieri possit,

electos. dubitauit, si forte, tunc prophetam se dei adseuerare

et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. ne putes alium fuisse

qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem

spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri

quod fecerat credi, per quem Saulis thensaurus illic erat ubi

et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. et ideo per quem

uisurum se credidit uidit, quia per quem uidit et credidit.

si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra

mortuos uisos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum

sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit uel

Nymphodorus uel Herodotus, et Celtas apud uirorum fortium

busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non

magis mortu osos uere patimur in somnis quam uiuos, si

eadem ratione mortuos qua et uiu osos. nec omnia, quae uidentur

uera sunt. non enim quia uidentur uera sunt, sed

quia adimplentur. fides somniorum de effectu, non de conspectu

renuntiatur. nulli autem animae omnino inferos patere

satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et diuitis

ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde

relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod uel tunc licere

potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. sed etsi

quasdam reuocauit in corpora dei uirtus in documenta iuris

sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et

fallaciae somniorum et licentiae poetarum. atquin in resurrectionis

exemplis, cum dei uirtus siue per prophetas siue per

Christum siue per apostolos in corpora animas repraesentat,

solida et contrectabili et satiata ueritate praeiudicatum est

hanc esse formam ueritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem

incorporalem praestigias iudices.

Chapter 58

Omnis ergo anima penes inferos, inquis? uelis ac

nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et

diuitem. et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam op- .

portune in clausula reddam. cur enim non putes animam et

puniri et foueri in inferis interim sub expectatione utriusque

iudicii in quadam usurpatione et candida eius? quia saluum

debet esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla

praelibatione sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio

ut Cconsortis operarum atque mercedum. quid ergo

fiet in tempore isto? dormiemus? at enim animae nec in uiuentibus

dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa

mors cum speculo suo somno. aut nihil uis agi illic, quo

uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?

delibari putas iudicium an incipi? praecipitari an praeministrari?

iam uero quam iniquissimum otium apud inferos, si et nocentibus

adhuc illic bene est et innocentibus nondum? quid,

amplius uis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione

ludentem an uitae recensum iam et ordinationem

iudicii inhorrentem? semper autem expectat anima corpus,

ut doleat aut gaudeat? nonne et de suo sufficit sibi ad

utrumque titulum passionis? quotiens inlaeso corpore anima

sola torquetur bile ira taedio plerumque nec sibi noto? quotiens

item corpore afflicto furtiuum sibi anima gaudium exquirit

et a corporis importuna tunc societate secedit? mentior,

si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola

consueuit. respice ad Mutii animam, cum dexteram suam

ignibus soluit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta

praetereunt. morsus ferarum ornamenta sunt iuuentutis

ut in Cyro ursi cicatrices. adeo nouit et apud inferos

anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa

si uelit dolet et laesa si uelit gaudet. hoc si ex arbitrio

suo in uita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? sed

nec omnia opera optiuo cum carnis ministerio anima partitur;

nam et solos cogitatus et nudas uoluntates censura diuina persequitur.

qui uiderit ad concupiscendum, iam adulterauit

in corde. ergo uel propter haec congruentissimum

est animam, licet non expectata carne, puniri, quod non sociata

carne commisit. sic et ob cogitatus pios et beniuolos,

in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. quid nunc,

si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae

mandat, quae impellit? et si quando inuita, prior tamen

tractat, quod per corpus actura est. numquam denique conscientia

posterior erit facto. ita huic quoque ordini competit

eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. in summa,

cum carcerem illum, quem euangelium demonstrat, inferos intellegimus

et nouissimum quadrantem modicum quoque delictum

mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit

animam aliquid pensare penes inferos salua resurrectionis

plenitudine per carnem quoque. hoc etiam paracletus frequentissime

commendauit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum

charismatum admiserit. ad omnem, ut arbitror, humanam

super anima opinionem ex doctrina fidei congressi

iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. enormi

autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?