The Shows
Tertullian c. 197-202 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Chapter 1
. DE SPECTACVLIS.
Qui status fidei, quae ratio ueritatis, quod praescriptum
disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum
uoluptates adimat, dei serui, cognoscite, qui cum maxime
ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse uos
testificati et confessi estis, tne aut ignorando, aut dissimulando
quis peccet. tanta est enim uoluptatium uis, ut et ignorantiam
protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum
blandiantur, qui in ista causa aduersus nos ita argumentari
consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia
tanta solacia extrinsecus oculorum uel aurium nec uero deum
offendi oblectatione hominis, qua saluo erga deum metu et
honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. atquin
hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum
ista non competant uerae religioni et uero obsequio erga uerum
deum. sunt qui existimant Christianos, expeditum morti genus,
ad hanc obstinationem abdicatione uoluptatium erudiri, quo
facilius uitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec
desiderent, quam iam superuacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio
potius et humano prospectu, non diuino praescripto
definitum existimetur. pigebat scilicet etiam perseuerantes tantis in
uoluptatibus propter dominum mori. quamquam etsi, ita esset
tam apto consilio tantum obstinatio disciplinae debebat obsequium.
Chapter 2
Iam uero nemo est, qui non hoc quoque praetendat:
omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus,
et utique bona, ut omnia boni auctoris; inter haec deputari
uniuersa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum uerbi
gratia et leonem et uires corporis et uocis suauitates; igitur
neque alienum uideri posse neque inimicum deo, quod de conditione
constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod
ei non sit inimicum, quia nec alienum. plane et ipsae extructiones
locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora,
quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae
dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur. quam
sapiens argumentatrix sibi uidetur ignorantia humana, praesertim,
cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi
metuit amittere. plures denique inuenias, quos, magis
periculum uoluptatis quam uitae auocet ab hac secta. nam
mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, uoluptatem
etiam sapiens ut optatam non contemnit, cum alia non sit et
stulto et sapienti uitae gratia nisi uoluptas. nemo negat, quia
nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse uniuersitatis
conditorem eamque uniuer sitatem tam bonam quam
homini mancipatam. sed quia non penitus deum norunt nisi
naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo,
necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut
prohibeat quae instituit, simul quae uis sit aemula ex aduerso
adulterandis usibus diuinae conditionis, quia neque uoluntatem
neque aduersarium noueris eius quem minus noueris. non
ergo hoc solum respiciendum est, a quo, omnia sint instituta,
sed a quo conuersa. ita enim apparebit, cui usui sint instituta,
si appareat, cui non. multum interest inter corruptelam
et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici
ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant.
uides homicidium ferro ueneno magicis deuinctionibus
perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam † angeli.
numquid tamen in hominis necem auctor ista prouidit? atquin
omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interimit:
non occides. proinde aurum aes argentum ebur lignum
et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo
posuit nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, ut] haec
aduersus ipsum adorentur? atquin summa offensa penes illum
idololatria. quid non dei est quod deum offendit? sed cum
offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit. ipse homo,
omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, uerum etiam
imago est; et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore.
neque enimin oculos ad concupiscentiam sumpsimus et
linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii
et gulam ad gulae crimen et uentrem ad gulae societatem et
genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad uim et gressus
ad uagam uitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum,
ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret. non
opinor. nam si omnem malignitatem et si etiam malitiam exco
gitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque
condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnatat,
licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando
haec sit tota ratio damnationis, pertuersa administratio conditionis
a conditis. nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum
eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem
una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet: cum
ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius uniuersitatis
possessorem, illa uis interpolatoris et aemulatoris angeli ab
initio de integritate deiecerit, uniuersam substantiam eius pariter
cum ipso integritati institutam pariterer cum ipso in peruersitatem
demutauit aduersus institutorem, ut, quam doluerat
homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo
faceret et suam dominationem collocaret.
Chapter 3
hac conscientia instructi aduersus opinionem ethnicorum
conuertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim
fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem
spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum
constituit, quod non significanter neque nominatim
denuntietur seruis dei abstinentia eiusmodi. plane nusquam
inuenimus, quemadmodum aperte positum est: non occides,
non idolum coles, non adulterium, non fraudem admitt
es, ita exerte definitum: non ibis in circum, non in
theatrum, agonem, munus non spectabis. sed inuenimus ad
hanc quoque speciem pertinere illam primam uocem Dauid:
felix uir, inquit, qui non abiit in concilium impiorum et
in uia peccatorum non stetit nec in calthe]dra pestium
sedit. nam etsi iustum illum uidetur prał\\dicaвse, quod in]
concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino
consultantium non communicauit, late tamen semper scriptura diuina
diuiditur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam
disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena uox a spectaculorum
interdictione. si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum
concilium uocauit, quanto magis tantum conuentum ethnici
populi? minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes
Christi quam tunc Iudaei? quid quod et cetera congruunt.
nam apud spectacula et in cathedra sedetur et in Uia statur;
uias enim et cardines uocant balteorum per ambitum et discrimina
popularium per procliuum; cathedra quoque nominatur.
ipse in anfractu ad consessum situs. itaque e contrario \'in- f
felix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque
uia peccatorum steterit et in quacumque cathedra
pestium sederit\' generaliter dictum intellegamus. cum quid
aliud, etiam specialiter interpretari capit. nam et specialiter
quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. cum deus Israhelitas
admonet disciplinae uel obiurgat, utique ad omnes habet; cum
Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem
gentem peccatricem praeiudicat. sic omnis gens peccatrix
Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam
omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciemo
Chapter 4
Ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem
conuertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi Christianam
fidem in legis suae uerba profitemur, renuntiasse nos diabolo
et pompae et angelis eius ore nostro contestamur. quid
erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et
angeli eius censeantur, quam idololatria ? ex qua, omnis immundus
et nequam spiritus ut ita dixerim, quia nec diutius,
de hoc. igitur si ex idololatria uniuersam spectaculorum para;
turam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam
ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in
lauacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata,
scilicet per idololatrian. commemorabimus origines singulorum,
quibus in cunabulis in saeculo adoleuerint, exinde titulos
quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus,
quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus
dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si
quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian
neque ad nostram eierationem pertinebit.
Chapter 5
De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes
plures nostrorum † artis nec aliunde inuestigandum fuit quam
de instrumentis ethnicalium litterarum. extaut auctores multi,
qui super ista re commentarios ediderunt. ab his ludorum
origo sic traditur: Lydos ex Asia transuenas in Etruria consedisse
Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat
regni contentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus supers
titionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt.
inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus,
enuntiationem, ut ludii a Lydis uocarentur. sed etsi Varro
ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos
ludios appellabant quod ludendo discurrant tamen eum lusum
iuuenum et die,.bus festis et templis et religionibus reputat.
nihil iam de caussa uocabuli, cum! rei caussa idololatria sit.
nam et cum promiscue ludi Liberalia uocarentur, honorem
Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo
fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrati gratia
uini. exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant.
eundem enim et Consum uocant. | dehinc Ecurria ab equis
Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt,
quod ea Conso dicauerit deo, ut uolunt, consilii, eius scilicet,
quo tunc Sabinarum uirginum rapinam militibus suis in matrimonia
excogitauit. probum plane consilium et nunc quoque
inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes
quod initium a malo accepit, ab impudentia a uiolentia ab
odio, a fratricida institutore, a filio Martis. et nunc ara Conso
illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum inscriptione
eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES
† COILLO POtentes. sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes
publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et uirgines.
dehinc idem ROmulus Ioui Feretrio ludos instituit in Tarpeio,
quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc
Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis
deam finxerunt); dehinc Tullus Hostilius, dehinc Ancus Martius
et ceteri. qui quos quem per ordinem et quibus idolis
ludos instituerint, positumum est apud Suetonium Tranquillum
uel a quibus Tranquillus accepit. sed haec satis erunt ad
originis de idololatria reatum.
Chapter 6
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas
formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens,
per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque
generis ludi notarentur. Megalenses enim et Apollinares, item
Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune
celebrantur; reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum
et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis
causas habent. inter quos etiam priuatorum memoriis legatariae
editiones parentant, id quoque secundum institutionis
antiquitatem. nam et a primordio bifariam ludi censebantur,
sacri et funebres id est deis nationum et mortuis. sed de
idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo,
dum ad eosdem spiritus perueniat, quibus renuntiamus. licebit
mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis
faciunt; una condicio partis utriusque est, una idololatria, una
renuntiatio nostra aduersus idololatrian.
Chapter 7
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes
et tituli, ut de Communibus causis. perinde apparatus
communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae
conditricis suae. sed circensium paulo pompatior suggestus,
quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in
semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine,
de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis,
de exuuiis. quanta praeterea sacra quanta sacrificia praecedant,
intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot
officia moueantur, sciunt homines illius urbis, in qua
daemoniorum conuentus consedit. ea si minore cura per prouincias
pro minoribus uiribus administrantur, tamen omnes ubique
circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur,
unde sumuntur. nam et riuulus tenuis ex suo fonte et surculus
modicus ex sua, fronde qualitatem originis continet.
uiderit ambitio siue frugalitas eius ** sit. deum offendit qualiscumque
pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in
uno idololatria est; etsi un am tensam trahat, Iouis tamen
plaustrum est; quaeuis idololatria sordide instructa uel modice
locuples et splendida est censu criminis sui.
Chapter 8
Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli
principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et effigies
de fastigio aedis emicat, quod non putauerunt sub tecto consecrandum
quem in aperto habent. qui spectaculum primum a
Circa [habent] Soli patri suo, ut uolunt, editum affirmant, ab
ea et circi appellationem argumentantur. plane uenefica eis
utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat,
daemoniis et angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius
idololattias recognoscis ? singula ornamenta circi singula templa
sunt. oua honori Castorum adscribunt qui illos otio editos credendo
de cygno Ioue non erubescunt. delphines Neptuno uomunt,
columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus,
Tutulinas a tutela fructuum sustinent; ante eas [tres arae, trinis
deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas
existimant. obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat,,
Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto
superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre
Magna; ea itaque illic praesidet euripo. Consus, ut diximus
apud metas, sub terra delitescit Murcias. eas quoque idolum
fecit: Murciam enim deam amoris uolunt, cui in illa parte
aedem uouerunt. animaduerte, Christiane, quot nomina inmunda
possederint circum. aliena est tibi religio, quam tot
diaboli spiritus occupauerunt. de locis quidem locus est retractandi
ad praeueniendam quorundam interrogationem. quid
enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de
inquinamento ? nulla est praescriptio de locis. nam non sola
ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine
periculo disciplinae adire seruus dei potest urguente causa simpli
ci dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium
uel officium. ceterum et plateae et forum et balneae
et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt:
-totum saeculum satanas et angeli eius repleuerunt. non tamen
quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi
criminibus attigerimus. proinde si Capitolium, si Serapeum
sacrificator uel adorator intrauero, a deo excidam, quemadmodum- modum
circum uel theatrum spectator. loca nos non contaminant
per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa
loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur.
propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca
dicentur, ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt,
quibus ipsa loca dicantur.,
Chapter 9
Nunc de artificio quo circenses exhibentur. res equestris
retro simplex: de dorso agebatur, et utique communis usus;
reus non erat. sed cum ad ludos coactus est, transiit a dei
munere ad daemoniorum officia. itaque Castori et Polluci
deputatur, haec species, quibus equos a Mercurio distributos
Stesichorus docet. sed et Neptunus equestris est, quem Graeci
ἵππιον appellant. seiugas uero Ioui, quadrigas Soli, bigas Lunae
sanxerunt. sed et
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
Iungere equos rapidusque rotis insistere uictor.
Erichthonius, Mineruae et Vulcani filius, et quidem de caduca
in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus
ipse, non coluber. si uero Trochilus Argiuus auctor est currus,
primae Iunoni id opus suum dedicauit. si Romae Romulus
quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus
est, si idem est Quirinus. talibus auctoribus quadrigae productae
merito et aurigas coloribus idololatriae uestierunt. namque
initio duo soli fuerunt, albus et russeus. albus hiemi ob
niues candidas, russeus aestati ob solis ruborem uoti erantsed
postea tam uoluptate quam superstitione prouecta russeum
alii Marti, alii album Zephyris consecrauerunt, prasinum uero
Terrae matri uel uerno, uenetum Caelo et Mari uel autumno.
cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique
etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
Chapter 10
Tanseamus ad scaenicas res, quarum et originem com-.
munem et] titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum
appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri
iam ostendimus. apparatus ? ł\\ratus etiam ex ea parte consortes, qua
ad scaenam a templis et aris et illa infelicitate turis et sanguinis
inter tibias et tubas itur duobus inquinatissimis arbitris
funerum et sacrorum, dissignatore et haruspice. ita cum de
originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos
ludos dirigemus. a loci uitio theatrum proprie sacrarium
Veneris est. hoc denique modo id genus operis in saeculo
euasit. nam saepe censores nascentia cum maxime theatra
destruebant moribus consuentes, quorum scilicet periculum
ingens de lasciuia prouidebant, ut iam hic ethnicis in testimonium
cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis
in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogatiua.
itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam
arcem omnium turpitudinum extruxisset, ueritus quandoque
memoriae suae censoriam animaduersionem Veneris aedem
superposuit et ad dedicationem edicto populum uocans non
theatrum, sed Veneris templum nuncupauit, cui subiecimus,
inquit, gradus spectaculorum. ita damnatum et damnandum
opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
sed Veneri et Libero conuenit. duo ista daemonia conspirata
et coniurata inter se sunt ebrietatis et libidinis. itaque theatrum
Veneris LLiberi quoque domus est. nam et alios ludos
scaenicos Liberalia proprie uocabant, praeterquam Libero deuotos,
quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos.
et est plane in artibus quoque scaenicis Liberi et
Veneris patrocinium. quae priuata et propria sunt scaenae
de gestu et corporis flexu mollitiae Veneris et Liberi immolant,
illi per sexum, illi per luxum dissolutis. quae uero uoce
et mo.ţis et organis et litteris transiguntur, Apollines et Musas
et Mineruas et Mercurios mancipes habent. oderis Christiane,
quorum auctores non potes non odisse. iam nunc uolumus
suggerere de artibus et de his, quorum, auctores in nominibus
exsecramur. scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec
ipsa simulacra eorum; sed non ignoramus, qui sub istis nominibus
institutis simulacris operentur et gaudeant et diuinitatem
mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones. uidemus igitur
etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt
auctorum earum, nec ab idololatria uacare, quarum institutores
etiam propterea dei habentur. immo quod ad artes pertinet,
altius percepisse debemus, daemonas ab initio prospicientes
sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta,
quibus hominem a domino auocarent et suo honori
obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse. neque
enim ab aliis procuratum fuisset quod ad illos peruenturum
esset nec per alios tunc homines edidissent quam per ipsos,
in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis
sibi negotium acturi constituerunt. ut ordo per- \'
agatur, ineamus etiam agonum retractatum.
Chapter 11
Origo istis de ludorum propinquitate est. inde et ipsi
sacri uel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt.
perinde tituli: Olympia Ioui, quae sunt Romae Capitolina, item
Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum uarii agones.
quid ergo mirum, si uel apparatus agonum idololatria
conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegia
riis ministris, de ipso postremo boum sanguine? ut de
loco suppleam [at de loco] communi, pro collegio artium Musicarum
et Minerualium et Apollinarium **, etiam Martialium
per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod
utique templum est et ipsum teius idoli cuius sollemnitates
agit. sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum
disciplinae prodiderunt.
Chapter 12
Superest illius insignissimi spectaculi ac receptissimi recognitio.
munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam
muneris nomen est. officium autem mortuis hoc spectaculo
facere se, ueteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore
atrocitate temperauerunt. nam olim, quoniam animas defunctorum
humaniorno sanguine propitiari creditum erat, captiuos
uel mali status seruos mercati in exequiis immolabant. postea
placuit impietatem uoluptate adumbrare. itaque quos
parauerant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum
ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant.
ita mortem homicidiis consolabantur. haec tmunep:i origo.
sed paulatim prouecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem,
quia feriarum uoluptati satis non fiebat nisi et feris
humana corpora dissiparentur. quod ergo mortuis litabatur, utique
parentationi deputabatur; tquae species, proinde idololatria
est, quoniam et idololatria parentationis est species: tam haec
quam illa mortuis ministrat. in mortuorum autem idolis daemonia
consistunt. ut et titulos considerem, licet transierit hoc
genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores uiuentium,
quaesturas dico et magistratus et flaminia et sacerdotia, cum
tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est
quicquid dignitatis nomine administratur communicet etiam maculas
eius, a qua habet causas. idem de apparatibus interpretabimur
in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae,
quod fasces, quod uittae, quod coronae, quod denique contiones
et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine inuitatione
daemonum non sunt. quid ego de horrendo loco perorem,
quem nec periuria sustinent? pluribus enim et asperioribus
nominibus amphitheatrum consecratur quam Capitolium:
omnium daemonum templum est. tot illic immundi spiritus
considunt, quot homines capit. ut et de artibus concludam,
Martem et Dianam utriusque ludi praesides nouimus.
Chapter 13
Satis, opinor, impleuimus ordinem, quot et quibus modis
spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de
apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex
parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. non quod
idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt
daemoniis faciunt consistentibus scilicet tin consecrationibus
idolorum, sine mortuorum siue, ut putant, deorum. propterea
igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius
est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus.
nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram
aram nouimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus,
non parentamus. sed neque de sacrificio et parentato
edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum.
si ergo gulam et uentrem ab inquinamentis
liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab
idolothytis et necrothytis uoluptatibus abstinemus, quae non
intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur,
quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.
Chapter 14
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum
sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia
iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui
sibi blandiumtur quod non nominatim abstinentia ista praescripta
sit. quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur,
cum concupiscentiae saeculi damnantur. nam sicut pecuniae
uel dignitatis uel gulae uel libidinis uel gloriae, ita et uolupta
tis concupiscentia est; species autem uoluptatis etiam spectacula
. opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent
in se et uoluptates, aeque generaliter intellectae uoluptates
specialiter et in spectacula disseruntur.
Chapter 15
Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod
non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur,
per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in
alteros respuunt. uiderit ergo, ut diximus, principalis titulus,
idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contra ut dei
omnes feramus. deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro
naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et leni-
tate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira,
non, dolore inquietare. huic quomodo cum spectaculis poterit
conuenire? omne enim spectaculum sine concussione spiritus
non est. ubi enim Uoluptas, ibi et studium, per quod scilicet
uoluptas sapit; ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium
sapit. porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et
ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt
disciplinae. nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur
pro dignitatis uel aetatis uel etiam naturae suae condicione,
non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione.
nemo ad uoluptatem uenit sine affectu, nemo affectum sine
casibus suis patitur. ipsi casus incitamenta sunt affectus.
ceterum si cessat affectus, nulla est uoluptas, et est reus iam
ille uanitatis eo conueniens, ubi nihil consequitur. sed puto,
[autem] etiam uanitas extranea est nobis. quid quod et ipse
se iudicat inter eos positus, quorum se simul nolens utique
detestatorem confitetur? nobis satis non est, si ipsi nihil tale
facimus, nisi et talia factitantibus non conferamur. si furem,
inquit, uidebas, concurrebas cum eo. utinam ne in saeculo
quidem simul cum illis moraremur. sed tamen in saecularibus
separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem
diaboli.
Chapter 16
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo
auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice
populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam
tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum.
tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus
uolutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae
una uox est. cognosce dementiam de uanitate: misit, dicunt
et nuntiant inuicem quod simul ab omnibus uisum est. teneo
testimonium caecitatis: non uident missum quid sit, mappam
putant; sed est diaboli ab alto praecipitati figura. ex eo itaque
itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet
sacerdotibus pacis. inde maledicta, conuicia sine iustitia odii,
etiam suffragia sine merito amoris. quid enim suum consecuturi
sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc
solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur,
de aliena felicitate laetantur. quicquid optant, quicquid
abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos
otiosus et odium iniustum. an forsitan sine causa amare liceat
quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet
odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere
non sinit, qui maledicentes benedici praecipit. sed circo
quid amarius, ubi ne principibus quidem aut ciuibus suis parcunt?
si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit
sanctis, etiam in circo licebit, si uero nusquam, ideo nec. in circo.
Chapter 17
Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur
modo etiam a theatro separamur, quod est priuatum consistorium
inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non
probatur. ita summa gratia eius de spurcitia plurimum con-
cinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam
per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans,
ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam
denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex
esse possit. ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae,
in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum,
quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis
ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus
non est, praedicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in
tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
erubescat senatus, erubescant ordines omnes; ipsae
illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem et
populum expauescentes semel anno erubescant. quodsi nobis
omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod
loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne uanum uer-.
bum iudicatum a deo sciamus? cur aeque liceat uidere - quae
facere flagitium est? cur quae ore prolata communicant hominem,
ea per aures et oculos admissa non uideantur hominem
communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit
mundus praestari cuius apparitores inquinantur? habes igitur
et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae. si et
doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam
aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus
spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam uel agonisticam
scaenam dispungunt. quodsi sunt tragoediae et comoediae
scelerum et libidinum actrices cruentae et lasciuae, impiae et prodigae,
nullius rei aut atrocis aut uilis commemoratio melior
est: quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum.
Chapter 18
Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane
obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo
non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem, petulantiam
manus et quamcumque humani oris, id est diuinae imaginis,
depugnationem. non probabis usquam uanos cursus et iaculatus
et saltus uaniores, nusquam tibi uires aut iniuriosae aut
uanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei
supergressa, et propter Graeciae otium altiles, homines oderis.
et palaestrica diaboli negotium est: primos homines diabolus
elisit. ipse caestus colubrina uis est, tenax ad occupandum,
tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. nullus tibi
coronarum usus est; quid de coronis uoluptates aucuparis?
Chapter 19
Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de
scripturis petamus? si saeuitiam, si impietatem, si feritatem
permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine
humano. bonum est cum puniuntur nocentes. quis hoc nisi
tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius
laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere,
quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter
impendatur. quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad
bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae
quoque inferatur aut ultione iniudicantis aut infirmitate
defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est
nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt,
si tamen bonum sapiunt. certe quidem gladiatores innocentes
in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant. etiam
# qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in
homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi.
ceterum absit ut de istius spectaculi auersione diutius discat
Christianus. quamquam nemo haec omnia plenius exprimere
potest nisi qui adhuc spectat. malo non implere quam meminisse.
Chapter 20
Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum,
qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt
nullam eius abstinentiae mentionem specialiter uel localiter
in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conuentibus
inseri seruum dei. nouam proxime defensionem suauiludii
cuiusdam audiui. sol, inquit, immo ipse etiam deus de
caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios
suos defert nec inquinatur. utinam autem deus nulla flagitia
hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus. sed spectat
et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias
et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non spectabimus,
ne uideamur ab illo qui spectat omnia. comparas, homo,
reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem,
qui, quia uidet, iudex est. numquid ergo et extra limites
circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus
et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra
amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus
et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur
quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod
semper et ubique non licet. haec est ueritatis integritas et,
quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et
fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium.
non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum.
Chapter 21
Omnia autem penes ueritatem dei fixa sunt. ethnici,
quos penes nulla est ueritatis plenitudo, quia nec doctor
ueritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod
alibi bonum. sic ergo euenit, ut qui in publico uix necessitate
uesicae tunicam leuet, idem in circo aliter non t exuet,
nisi totum pudorem in faciem omnium intendit, ut et qui
filiae uirginis ab omni spurco uerbo aures tuetur, ipse eam in
theatrum ad illas uoces gesticulationesque deducat, et qui in
plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem
in stadio grauioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadauer
hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro
derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora pa-
tientissmis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae-
cidae poenam probandam ad spectaculum ueniat, idem gladia
torem ad homicidium flagellis et uirgis compellat inuitum,
et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori
atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum
uero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens
de proximo quem uoluit occidere de lonquinquo, tanto
durior, si non ualuit.
Chapter 22
Quid mirum? inaequata ista hominum miscentium et
commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus
et iudicii uarietatem. etenim ipsi auctores et administratores
spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticos arenarios illos
amantissimos, quibus uiri animas, feminae autem illis etiam
corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae
reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et
deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minu
tione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus
omnibus simul et ornamentis quibusdam. quanta peruersitas!
amant quos multant, depretiant quos probant, artem
magnificant, artificem notant. quale iudicium est, ut ob ea
quis offuscetur, per quae promeretur ? immo quanta confessio
est malae rei! quarum actores, cum acceptissimi sint, sine nota
non sunt.
Chapter 23
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia
uoluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in
quendam scopulum famositatis, quanto magis diuina iustitia
in eiusmodi artifices animaduertit? an deo placebit auriga ille
tot animarum inquietator, tot furiarum minister, tot *** status,
ut sacerdos coronatus uel coloratus ut leno, quem curru rapiendum
diabolus aduersus Elian exornauit? placebit et ille, qui
uoltus suos nouacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam
non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper
contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto
domini ludat? docet scilicet et diabolus uerberandam maxillam
patienter offerre. sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo
potest adicere cubitum unum ad staturam suam: mendacem
facere uult Christum. iam uero ipsum opus personarum
quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem uetat fieri,
quanto magis imaginis suae? non amat falsum auctor ueritatis;
adulterium est apud illum omne quod fingitur. proinde
uocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas
asseuerantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat.
ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus
uestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus
curuatur? sane et ille artifex pugnorum impunitus
ibit. tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et
aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit; ideo illi oculos
deus commodauit, ut uapulando deficiant. taceo de illo, qui
hominem leoni prae se opponit, ne parum. sit homicida quam
qui eundem postmodum iugulat.
Chapter 24
Quot adhuc modis probauimus, nihil ex his quae spectaculis
deputantur placitum deo esse! at congruens seruo dei
quod deo placitum non sit? si omnia propter diabolum institu
ta et ex diaboli rebus instructa monstrauimus (nihil enim
non diaboli est quicquid dei non est uel deo displicet), hoc
erit pompa diaboli, aduersus quem in signaculo fidei eieramus.
quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque uisu neque
conspectu participare debemus. ceterum sic nos eieramus et
rescindimus signaculum rescindendo testationem eius. numquid
ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? illi
nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. atquin
hinc uel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio
spectaculorum. itaque negat manifeste qu per quod agnoscitur
tollit. quid autem spei superest in eiusmodi homine? nemo
in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis
signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.
Chapter 25
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi
nihil est de deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens
pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos. immo in
omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille
ipse mulierum et uirorum accuratior cultus. ipsa consensio,
ipsa in fauoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio
scintillas libidinum conflabellant. nemo denique in
spectaculo ineundo prius cogitat nisi uideri et uidere. sed
tragoedo uociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit
et inter effeminati tibicines modos psalmum secum
comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum
non esse. poterit ergo et de misericordia moneri
defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. auertat
deus a suis tantam uoluptatis exitiosae cupiditatem! quale est
enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo,
quod aiunt, in caenum? illas manus quas ad deum extuleris
postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore, quo Amen
in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας
ἀπ\' αἰῶνος alii omnino dicere nisi deo et Christo?
Chapter 26
Cur ego non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles
fiant? nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris,
quae theatrum adiit et illde cum daemonio rediit. itaque in
exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset
fidelem aggredi, constanter: et iustissime quidem, inquit, feci:
in meo eam inueni. constat et alii linteum in somnis ostensum
eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione
nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in
saeculo fuisse. quo utique et alia documenta cesserunt de his
qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt.
nemo enim potest duobus dominis seruire.
quid luci, cum tenebris? quid uitae et morti?
Chapter 27
Odisse debemus istos conuentus et coetus ethnicorum,
uel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani
leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes
emittuntur. quid facies in illo suffragiorum impiorum
aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab
hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid
de te fiat in caelo. dubitas illo enim momento, quo diabolus
in ecclesiam furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos
denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis
linguam, quis aures diabolo aduersus deum ministrauerit? non
ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum
ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis uocibus
conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia,
etiam honesta quaedam. nemo uenenum temperat felle et elleboro,
sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum
dulcibus id mali inicit. ita et diabolus letale quod conficit
rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. omnia illic seu
fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde
habe ac stillicidia mellis de lucunculo uenenato nec tanti
gulam facias uoluptatis quanti periculum per suauitatem.
Chapter 28
Saginentur eiusmodi dulcibus conuiuae sui: et loca et
tempora et inuitator ipsorum est. nostrae coenae, nostrae
nuptiae nondum sunt. non possumus cum illis discumbere,
quia nec illi nobiscum: uicibus disposita res est. nunc illi
laetantur, nos conflictamur. saeculum, inquit, gaudebit,
uos tristes eritis. lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut,
quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes
tunc quoque pariter lugeamus. delicatus es, Christiane, si et
in saeculo uoluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si
hoc existimas uoluptatem. philosophi quidam hoc nomen quieti
et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea auocantur, in
ea etiam gloriantur. tu mihi metas et scaenam et puluerem
et harenam suspiras. dicas uelim: non possumus uiuere sine
uoluptate, qui mori cum uoluptate debemus. tnam quod, est
aliud uotum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo
et recipi apud dominum? hic uoluptas, ubi et uotum.
Chapter 29
Iam nunc putas delectamentis L exige re spatium hoc?
cur tam ingratus es, ut tot et tales uoluptates a deo contributas
tibi satis non habeas neque recognoscas? quid enim
incundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam ueritatis
reuelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro
criminum uenia? quae maior uoluptas quam fastidium ipsius
uoluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam uera libertas,
quam conscientia integra, quam uita sufficiens, quam mortis
timor nullus ? quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis,
quod medicinas facis, quod reuelationes petis, quod deo
uiuis? haec uoluptates, haec spectacula Christianorum sancta
perpetua gratuita; in his tibi circenses ludos interpretare,
cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera,
metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende,
ad signum dei suscitare, ad tubain angeli erigere, ad martyrum
palmas gloriare. si scaenicae doctrinae delectant, satis
nobis litterarum est, satis uersuum est, satis sententiarum,
satis etiam canticorum, satis uocum, nec fabulae, sed ueritates,
nec strophae, sed simplicitates. uis et pugilatus et luctatus?
praesto sunt, non parua et multa. aspice impudicitiam deiectam
a castitate, perfidiam Caesam a fide, saeuitiam a misericordia
contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales
sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. uis autem
et sanguinis aliquid? habes Christi.
Chapter 30
Quale autem spectaculum in proximo est aduentus domini
iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa
exultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale
regnum exinde iustorum! qualis ciuitas noua Hierusalem! at
enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii
dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi
uetustas et tot eius natiuitates uno igni haurientur. quae
tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi
gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti
nuntiabantur, cum Ioue ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris
congemescentes? item praesides persecutores dominici
nominis saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes
contra Christianos liquescentes? quos praeterea? sapientes
illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes,
quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus
animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant?
etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis,
sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? tunc magis >
tragoedi audiendi, magis scilicet uocales in sua propria calamitate;
tunc histriones cognoscendi, solutiores multo per ignem;tunc
spectandus auriga in flammea rota totus ruber; tunc xystici
contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne *** iaculati,
nisi quod ne tunc quidem illos uelim uisos, ut qui malim ad
eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum
desaeuierunt. hic est ille, dicam, fabri aut quaestuariae filius, .
sabbati destructor, Samarites et daemonium habens; hic est
quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diuerberatus,
sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur,
hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium
adlaederentur. ut talia spectes, ut talibus exultes, quis
tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate
praestabit? et tamen haec iam quodammodo habemus
per fidem spiritu imaginante repraesentata. ceterum qualia
illa sunt, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor
hominis ascenderunt? credo, circo et utraque cauea et omni
stadio gratiora.