On the Resurrection of the Flesh

Tertullian c. 208-212 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes

sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus

aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post

mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo

officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum,

ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat.

at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos

atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem

ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate

ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat?

plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam

iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et

Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem,

si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et

Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo

adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi

non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus

in Pythagoram, Homerus in pauum, re(dire) censeantur, certe re-I

cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\'

quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate.Į

ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.

Section 2

Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis

adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo

Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare,

dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare,

mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum

uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad

alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum:

dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae,

ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli

denique alii salutem corporali substantiae inuident quam

alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter

disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\'

eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum

Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun-I

dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut

salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem

negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue-I

tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos

uolumen praemisimus \'de carne Cristi\', quo eam et solidam

probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam

uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio

Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum

enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus

praescribendo nullum alium credendum deum praeter

creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinosci.

dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc (et)

de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam

et de - resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet

hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio*

nem, - nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit —

ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod

quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis

numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in

alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus

naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis

priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub

obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae

salutis . ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis

incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una

diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum

et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim

ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione

et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de

gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam

declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum.

per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur

deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione

carnis eliduntur quam de unione diuinitatis. [elidunt]

igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo

cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800

quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus

Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor

haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti

nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam

penes nos quoque incerta, id est penes creatorem, — nam et

multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos

instrui dirigi muniri oportebit — quia et (ex) hoc latere unio

diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione

concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem

credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici

eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus

aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam

secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit,

tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id

est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et

iste a nobis plenissimum (de omni statu animae\' stilum. quam

inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem

agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis

in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum

incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari

sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata

suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo

nomine.

Section 3

Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei

rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod

sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem.

quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae

penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et

sententia Platonis alicuius pronuntiantis: omnis anima

immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum

deorum; utar et reliquis communibus sensibus, qui deum

iudicem praedicant: (deus uidet* et (deo commendo.. at cum

aiunt: \'mortuum quod mortuum\' et (uiue dum uiuis* et (post

mortem omnia finiuntur, etiam ipsa\', tunc meminero et cor

uulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi

stultitiam pronuntiatam, tunc, si haereticus ad uulgi uitia

uel saeculi ingenia confugerit, łdiscede,> dicam, ab ethnico,

haerectice; etsi unum estis omnes, qui deum fingitis, dum

hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi

uideris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia

nec ille de tuis instruitur. quid caeco duci inniteris, si uides?

quid uestiris a nudo, si Christum induisti? quid alieno uteris

clipeo, si ab apostolo armatus es? ille potius a te discat

carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri;

quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret

illis de sua scientia, non de uulgi ignorantia instui. ad eo

non erit Christianus qui eam negabit, quam confitentur

Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur, non

Christianus. aufer denique haereticis quae cum ethnicis

sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et

stare non poterunt. communes enim sensus simplicitas ipsa

commendat et compassio sententiarum et familiaritas - opinionum.

eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et

omnibus nota definiunt; ratio autem diuina in medulla est,

non in superficie, et plerumque aemula manifestis.

Section 4

Itaque haeretici inde statim [incipiunt] praestruunt et

inde dehinc interstruunt, u:nd. sciunt facile capi mentes, de

communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis

audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et

non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in

casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex

faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo.

friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum

ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris

nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum

inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem? \'hancne

ergo,1 (ait) uir sapiens, (et uisui et contactui et recordatui tuo

ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in

integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de

inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus

eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum

et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola?

adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus

. et luscus [caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur,

ut redisse non libeat ad pristinum ? an integri, ut iterum

talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne

omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et

pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis

non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera

et uulnera et febris et podagra ? et mors redoptanda? nimirum

haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea

euadere\'. et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili

pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum.

in congressibus experiri (est) tam ethnicorum quam haereticorum.\'

Section 5

Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc

sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus

denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries

temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a

nobis carnis primum condicio munietur, uitupera.tione laudatione

depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici,

sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum,

quod malum denique appellare non horrent, etsi

angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet,

etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet,

sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium.

angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus

deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque

deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei

adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri

noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil

operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod

et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis

figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti

qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius

artifex tantus est. (sed et mundus\', inquis, \'dei opus est, et

tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque

auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia

dei opus est. et utique si uniuersitas inreformabilis post

decessum, quid portio\'? plane, si portio uniuersitati adaequatur.

ad distantiam enim prouocamus: primo quidem, \'omnia* quod

sermone dei facta sunt [et sine illo nihil, caro autem et

sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone

(fieret) - faciamus enim hominem ante praemisit - et

amplius manu propter praelationem, ne uniuersitati compararetur:

et finxit, inquit, deus hominem. magnae sine

dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. minora

enim quae fiebant eo, cui fiebant, si quidem homini fiebant,

cui mox a deo addicta sunt. merito igitur, ut famula, iussu

et imperio et sola uocali potestate uniuersa processerant,

contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus

est. [ut dominus esse possit, dum fit a domino.J hominem

autem memento carnem proprie dici, quae prior uocabulum

hominis occupauit: et finxit deus hominem, limum de

terra, - iam homo, qui adhuc limus — et insufflauit lauit in

faciem eius flatum uitae, et factus est homo, id

est limus, in animam uiuam, et posuit deus hominem,

quem finxit, in paradiso. adeo homo figmentum primo,

dehinc totus. hoc eo commendarim, uti quicquid omnino

homini a deo prospectum atque promissum est non soli

animae uerum et carni scias debitum, ut] si non ex consortio

generis, certe uel ex priuilegio nominis.

Section 6

Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim

carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam

tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei,

quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo

contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de

contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res,

[agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur,

quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur,

dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum

occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia

prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta

ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus

cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo,

quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium:

faciamus hominem ad imaginem et similitudinem

nostram. et fecit hominem deus, id utique quod

fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi.

et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam

existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem

induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat

sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem

carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi?

cum, et si alia materia excudendo homini competisset,

artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et

eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae

manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur

nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed

summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia

Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise

uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni

infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo

deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum

limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet

et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur,

non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine

generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra,

quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia

materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice.

ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus .

excusato censu eliquasse.

Section 7

Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et

ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando

in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo,

carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando

et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam

uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum

exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum

aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae

iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis

et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in

feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam

adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in

carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de

dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo

limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem.

sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam

robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere

speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis.

nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo?

id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis,

[tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro,

quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea

pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque

adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie

spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum

superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem

carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum

ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem

de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi

rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es

diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas

et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere,

non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et

insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis

quibusque uasculorum prius congruentiam cures,

proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques

dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui

auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et

indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an

potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione,

ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem

anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat

carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum

est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam

carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius

dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum,

quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per

carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento

sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu?

per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone

perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo

carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera

negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae

carnis est, ut non uiuere animae (nil) aliud sit quam a

carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et

uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni

quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est

ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors

et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum?

Section 8

Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis

suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de

propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae

friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi

sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci

nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est

cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit,

ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima

emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur,

ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur,

at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine

Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt

ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia

deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras

et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de

proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas

et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia

eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea

sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio

publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo

lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia

nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus

meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni

tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis

erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et

quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque

ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima,

quae potest apud Christum dominum parere debito tanto,

ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis

uincta quo absoluta!

Section 9

Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem

dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae

uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius

suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque

uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes

probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget,

totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam,

ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae

reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem,

testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum

destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum

a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans

post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget

carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus

in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum

non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam,

sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem:

etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit

saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit,

salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam,

sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras

carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur

ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni

non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei

benefica uacuisset.

Section 10

Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam

quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos

et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc

solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit

salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit

spiritus meus in hominibus istis, quia caro

sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu

meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno

stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat

habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui

in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus

spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam

actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil

proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem,

quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in

illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo

portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat,

cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere

et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae

carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius

inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere

quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod

etiam probarit.

Section 11

Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et

nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit

quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam

despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus

per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem

oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad

meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius

potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an

tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque

modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere?

an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico

naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse,

qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur,

plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000)

innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes

fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem

deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex

nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus

ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de

materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam

secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet,

cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex

reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa

materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si

ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex

nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat,

quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario

non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque

mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta,

poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo:

siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque

dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui

fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam

reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.

Section 12

Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis.

dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur.

funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent

silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum]

ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum

t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi

reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam

suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox

reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim

et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur

et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat;

redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus

adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna

cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de

caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo

colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta

sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira

ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat,

perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius

decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit,

reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno.

semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque

conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum

est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt

cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit

nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio

est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus

ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus.

praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam,

quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim

admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites

deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.

et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata

. sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat

in totum, propter quam et cui nihil deperit?

Section 13

Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil

tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam

desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur,

accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen,

siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum

dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de

posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans

renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix

ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid

expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei

tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis

enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere,

uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.

multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non

et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt,

auibus Arabiae de resurrectione securis?

Section 14

Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus

parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa

edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem

iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate

carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti

de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre

dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim

etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem

carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam

uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui,

etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis

praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum

discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de

nostro iustum. nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo

deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam

iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc

ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et

malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono

praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed

cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim

[talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus,

quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille

nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus,

merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si

deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, (quod) auctor.

igitur si deo et domino et auctori congruentissimum

est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an

dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit

an non, id utique iudicium [resurrectio] expunget. haec erit

tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima

scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias,

an utrique substantiae humanae diiudicandae censura

diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim

congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus

plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum

iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum,

dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum,

dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin

plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis

repraesentatione constare. totum porro hominem ex

utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque

exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus

utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri,

quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa

iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa

est.

Section 15

Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque

contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant

scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum

societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non

sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola

anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola

decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc

dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec

cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem

deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et

cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in

corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam

dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis

in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit.

ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo

et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed

etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel

ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata

est, quod fje[i.ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium.

numquam anima sine carne est, (quamdiu in carne

est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere

adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui

per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima:

uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum

est. negent factorum societatem cui negare non possunt

cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant:

ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes

carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio.

et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis

obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi

aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis

arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat,

cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros

facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis,

quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent

fructum.

Section 16

Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus,

prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant,

ut uelint carnem secus in officio animae collocare,

non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent

enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque

sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines

scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare,

quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil

sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle

de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut

instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius

iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum

uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem

damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad

bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus.

iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur

illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam

eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec

mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes

liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod

non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium,

in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli

uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus

damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum

uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis

puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non

a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio

religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias

animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis

sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de

diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris

sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius

[bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam

consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta

sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa

communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet

ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum

aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia

hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata

congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam

etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare,

eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet

limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut

gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta

est, qua animam capit et continet, homo uero de communione

naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat,

sed ministerium. ita et [ministerium] tenebitur iudicio,

ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non

suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per

semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem

iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli,

iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas

carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore

uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen

et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin

nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio

in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent

erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur.

Section 17

Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit

carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter

anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote

incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam

corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus,

habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam

quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri

fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis,

probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere:

ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad

facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione

carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne

non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire.

quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et

ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit.

habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere,

ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque

et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam

plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non

potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam

pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro

si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non

requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem

iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat.

cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem

per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine

carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet

corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum

quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo

modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans

iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et

carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata

mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati

iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici

possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc

animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.]

Section 18

Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus

omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur.

cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent,

honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla

earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique

secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi

oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate

uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam

interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile

sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane

incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod

etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset,

ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum.

at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest,

ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam

sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum,

quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor,

apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum.

duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa

discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem

homini inminere, quaeram necesse est, quid eius

cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit

nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per

mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam

dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et

qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum.

hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse

substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et

ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit

dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari.

— quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad

mortem, sed non cadentem per mortem, - quia et scriptura

de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae

morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur.

anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin

ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut

ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest

cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit

egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima

cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim

agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem,

si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in

imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum

aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac

materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari

ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura

est, praeiudicium sit et carni non minus mortali

resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli

uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio

caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine

mortui. [quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm]

sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis

uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum

de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem

sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum,

carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset.

et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici

mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio,

cum dicitur mortuorum.

Section 19

Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem

utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si

quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum,

manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora

praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici

formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen

semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam

in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes

ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc

esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque

animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo

non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem

eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus

et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut

de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas

et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo

resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum

in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis

saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem

carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac

carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem

statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam

hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit

arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio.

sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes

de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur,

quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium

deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus

uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte

detineat.

Section 20

Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem

eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines

contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines

distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent,

ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae,

quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes.

si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed

et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum

quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.

nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit

Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si

oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\',

sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et

principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in

persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona

Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes

congregati sunt in unum, Annas et Caiphas,

aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui

et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et

tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem.

sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum

ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens

a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos,

perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et

potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis

adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae

imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne

uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid

nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum,

nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec

claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque

interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum

a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta

sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse,

saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices

et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum

exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis

(et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius

Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque

dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis

quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in

rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica

forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

Section 21

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non

et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam

quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient

tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia

resurrectionem, ut nullam admittant figuratae

significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra

demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis

praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum.

manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur,

ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod

uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides

tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue

adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis,

nisi manifesta de periculo et praemio. neminem

ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili

elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis

incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces

autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si

temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in

urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est,

quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne

hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora.

tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo

nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium

adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur.

Section 22

Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est,

quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne

dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi

aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora

totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor

Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant

saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad

diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem

ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen

signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus

nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si

dominus ipse tacuisset - nisi quod et prophetiae uox erant

domini — sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus

a discipulis, quando. euentura essent quae interim

de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum

usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium

usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit:

et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus,

donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum

scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis,

inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem

et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa

in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum,

cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium

hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant

orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum

commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem

in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi

autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis

capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit.

et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam,

et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia

cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo

usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos

ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur

tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis

antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista

fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate

ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere

omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per

resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione

sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit

atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam

acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram

secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos

Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid,

quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante

Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem

conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum

angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum

pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc

excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc

Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi (quod)

haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc

febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos

etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique

iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

Section 23

Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos

fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini,

cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo

in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei,

qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui

essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit

cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et

rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis

mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo

sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter,

ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat,

utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non

negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis,

inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite,

ubi est Christus in dextera dei residens; ea

quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita

animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia

adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus.

subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis,

nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo

in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est.

sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid

futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes

eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus,

utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in

hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed

expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas:

nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus.

non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo

iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus

scribit: si qua, inquit, concurram in

resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut

consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta

cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen

adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo

sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me,

fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus

posteriorum in priora me extendens secundum

scopum persequor ad palmam incriminationis, per

quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis,

suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes

ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut

et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire

misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus

et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile,

in apparentiam domini Iesu Christi.

quam suis temporibus ostendet beatus et solus

potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus

temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et

respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora

nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et

mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet

accipere caelos ad usque tempora exhib.itionis

omnium, quae locutus est deus ore sanctorum

prophetarum.

Section 24

Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus

enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum

uiuo et uero deo et ad expectandum a

caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis,

Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium

uel exultationis corona, quam ut et uos coram

domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius?

item: coram deo et patre nostro in aduentu domini

nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius.

de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora

resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus

mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui

dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim

dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui

uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri,

non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam

ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et

tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo

primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul

cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in

aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox

archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis

haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest,

qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter,

ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti,

et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit,

qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo,

dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati

circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes.

et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum

et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus

ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est

necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime

scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet.

cum dicent <pax) et \'tuta sunt omnia\', tunc

illis repentinus insistet interitus. et in secunda

pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres,

per aduentum domini nostri et congregationem

nostram ad illum, ne cito commoueamini animo

neque turbemini, neque per spiritum neque per

sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam,

scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram,

quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat

ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo,

huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo,

id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur

et superextollitur omne, quod deus dicitur uel

religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum

se. nonne meministis. quod cum apud uos essem,

haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis,

ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum

iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet,

donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius

abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet?

et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus

interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia

aduentus sui, cuius est aduentus secundum

operationem satanae in omni uirtute et signis atque

portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae

eis, qui pereunt.

Section 25

Etiam in apocalypsi ordo temporum sternitur, quem

martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium

flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris

angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa ciuitas a

decem regibus dignos exitus referat. et bestia antichristus

cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, atque ita

diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis

praerogatiua de soliis ordinetur, dehinc et igni dato uniuersalis

resurrectionis censura de libris iudicetur. cum igitur et

status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae

spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc

adimpleri totum quodcumque nobis a deo repromittitur — et

uacat. quod hic iam ab haereticis uindicatur — aut, si et agnitio

sacramenti resurrectio, salua utique illa creditur quae in

ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis

uindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia, si nulla tunc

adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis uindicaretur,

cum uero et in ultimum tempus edicitur, corporalis

agnoscitur, quia non et tunc [spiritalis] adnuntiaretur resurrectio

eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc

eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc

sub omni clausula temporum. ita nobis magis competit

etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei,

qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.

Section 26

Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem

allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem

de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici

uindicare. ecce enim diuina (in) primordio sententia terram

hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum

substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta

et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat

mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae

uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra

iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit.

maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum

in figuram carnis homicidae. iam [et] si iuuari seu laedi

habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue

laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit

quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur

terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum

quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam.

ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id

est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus:

[dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes

sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet

profanorum. [et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt.

alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque

existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti

et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit?

sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur,

quae illam manent in regno dei reformatam et

angelificatam et consecuturam quae nec oculus uidit nec auris

audiuit nec in cor hominis ascenderunt. alioquin

satis uanum, ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis

uitae huius inuitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis

semel homini addicta conditione communicat, pluens super

bonos et malos et solem suum mittens super iustos et iniustos.

felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes

dei et Christi non modo utuntur uerum etiam abutuntur,

ipsam conditionem colentes aduersus conditorem. bulbos et

tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in

pane quidem uicturum hominem? sic Iudaei terrena solummodo

sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de

caelesti repromissum et oleum diuinae unctionis et aquam

spiritus et uinum animae uigorantis ei uite Christi. sicut et

ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem

potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus

Christum indutis sancta sit terra, uere sancta per incolatum

spiritus sancti, uere lacte et melle manans per suauitatem

spei ipsius, uere Iudaea per dei familiaritatem, - non enim

qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto — ut

et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia:

exurge, exurge Hierusalem. indue fortitudinem

brachii tui, exurge, sicut in primordii die, scilicet

in illa integritate, qua fuerat ante delictum transgressionis.

qui enim in eam Hierusalem uoces eiusmodi competent exhortationis

et aduocationis, quae occidit prophetas et lapidauit

missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit?

sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet

cum totius mundi habitu praeterire. etiam si quis audebit

terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum

dici capiat, Adae scilicet et Euae, proinde et in paradisum

restitutio carni uidebitur repromissa, quae eum incolare et

custodire sortita est, ut talis illuc homo reuocetur, qualis

inde depulsus est.

Section 27

Habemus etiam uestimentorum in scripturis mentionem

ad spem carnis allegorizare, quia et apocalypsis Iohannis:

hi sunt, ait, qui uestimenta sua non coinquinauerunt

cum mulieribus, uirgines es scilicet significans et qui

semetipsos castrauerunt propter regna caelorum. itaque in

albis erunt uestibus, id est in claritate innubae carnis. et in

euangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest.

itaque Esaias docens, quale ieiunium elegerit dominus, cum

subicit de mercede bonitatis: tunc, inquit, lumen tuum

temporaneum erumpet et uestimenta tua citius

orientur, non subsericam utique nec pallium sed carnem

uolens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu

praedicauit. adeo nobis quoque suppetit allegorice defensio

corporalis resurrectionis. nam et cum legimus: populus

meus, introite in cellas promas quantulum, do

nec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae,

in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi

sub ultima ira per antichristi uim excesserint. aut cur cellarum

promarum potius uocabulo usus est, et non alicuius loci

receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita

seruatur, depromenda illinc suo tempore? proinde enim

et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et

monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus.

quod cum ita intellegi congruat, — ecquae enim ab ira

dei cellariorum nos refugia seruabunt? — hoc ipso quod ait:

donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post

iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram

fuerit inlata. nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod

infertur. et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

Section 28

Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum;

tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum

Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus

insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine

portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa

denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam

formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu

mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio.

de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum,

inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis.

et de manu hominis et de manu fratris exquiram

eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil

reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod

ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari

poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur,

uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem

praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut

sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae

quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius

simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam:

ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit

uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit.

caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque

et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni

animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam

referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem

erepta referenda est per uiuificationem.\'

Section 29

Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum

et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione

ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc

spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant

non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem:

et facta est, inquit, super me manus domini et

extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio

campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit

me super ea per circuitum et ecce multa super

faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili

hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai

domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec

et dices: ossa arida, audite sermonem domini:

haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego

adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos

neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in

uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et

cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum

praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce

motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce

super ossa nerui et caro ascendit et circumpositae

sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad

me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et

dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor

uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis,

et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit

mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt

super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad

me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est.

ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes

nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad

eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham

uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam

uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus

aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de

sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum

et uiuetis et requiescetis in terra uestra et

cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim,

dicit dominus.

Section 30

Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant

in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis

domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria

condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non

ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum

deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum

in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum

allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id

est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari

carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris,

id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis,

educi et refrigerii nomine respirari et uiuere exinde in terra

sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid

post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit

ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur

resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum

rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil

mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum

Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de

recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque

euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura

componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam

etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate

est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de

uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit.

ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem,

qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum

rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est

ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus

diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas

spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset:

ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps.

at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur.

nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili

hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet:

domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re

temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset,

quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur

quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua

incredulitate diffidens scandalizabatur et aspiciens habitum senescentis

sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius

animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus

et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam

praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo

id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens

esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.

denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego

dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod

fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si

aliter facturus quam locutus.

Section 31

Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua

arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus-

Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata

promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria

nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum

saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu

labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat

fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium

rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco

in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem

resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae

scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a

respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae:

exibitis — de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et

conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum,

et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de

dissolutione et corruptela seminis reformatur. in summa: si

proprie in Israhelis statum resurgentium ossuum imago contenditur,

cur etiam non Israheli tantummodo uerum et omnibus

gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum

reliquiarum et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum?

de omnibus enim dictum est: uiuent mortui, exurgent

de sepulcris: ros enim, qui a te, medela ossibus

eorum. item alibi: ueniet adorare omnis caro in conspectu

meo, dicit dominus. quando? cum praeterire coeperit

habitus mundi huius. supra enim: quemadmodum caelum

nouum et terra noua, quae ego facio, in conspectu

meo, dicit dominus, ita stabit semen uestrum. tunc

ergo et quod subicit implebitur: et exibunt, utique de sepulcris,

et uidebunt artus eorum, qui impie egerunt,

quoniam uermis illorum non decidet et ignis illorum

non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni,

scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris dominum pro

hac gratia adorabit.

Section 32

Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio uidea-I

tur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum:

et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa, quae

sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem

et os ad o s. ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et cete-I

rae bestiae et alites carniuorae, ut uomant quos comederunt,

quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus

bestiis? non utique. sed idcirco nominantur bestiae et pisces,

in redibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur

resurrectio etiam deuoratorum corporum, cum de ipsis deuoratoribus

exactio edicitur. puto autem huius quoque diuinae potestatis

documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque

substantiam, carnem atque animam, de aluo piscis euoluitur,

— et utique triduo concoquendae carni (tam) uiscera ceti suffecissent

quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae

atque conditae alicuius sepulturae, — saluo eo, quod et bestia

feros in Christianum uel maxime nomen homines uel ipsos

etiam iniquitatis angelos figurauit, de quibus sanguis exigetur

per ultionem pensandam. quis ergo discendi magis adfinis

quam praesumendi et credendi diligentior quam contendendi

et diuinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus,

audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et neruos

et ossa, aliud quid haec comm.entabitur, quasi non in hominem

destinetur quod in istas substantias praedicatur? aut

enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non

seueritas iudicii, non quodcumque est resurrectio, aut si in

hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur,

ex quibus homo structus est, in quem destinatur. illud etiam

de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et

neruorum et sepulcrorum requiro, cur, si quando in animam

quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt

eam in alterius rei argumentum, cum uero in aliquam

speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseuerant

quam quod nominatur? si corporalia parabolae, ergo et animalia,

si non et animalia, ergo nec corporalia. tam enim corpus

homo quam et anima; ut non possit altera species admittere

aenigmata, altera excludere.

Section 33

Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia

nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae

eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse

contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus

est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur

ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt,

in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis

loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien

tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in

parabolis, iam non ad omnes; si (non) ad omnes in parabolis,

iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad

quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam

plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera:

dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non

parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur,

si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam

non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in

uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam,

ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam

orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici

dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi

nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut

sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter

quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus

edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem.

tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die

iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum

dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si

nomina absolute sunt rerum, id est iudicii et regni dei et

resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit,

nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem et

transactionem regni et passionem iudicii et resurrectionis

praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus

destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. nam et

ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium

esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne

corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem

carnis excludat, cum utramque participem et regni

et iudicii et resurrectionis oporteat credi. et nunc eo pergimus,

uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino

significari in omni resurrectionis mentione, salua animali, quam

et ipsam pauci receperunt.

Section 34

In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit

saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne

an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis

humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia

quam et carnis actu ex degustatione commissa totum

hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito

perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus

delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine

corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod

pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque

utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam

indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene

minus facere **, cum etiam saecularium principum plena semper

indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam

intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur,

non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit,

ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo

denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici?

carne scilicet perditus; [anima uero saluus] nisi quod iam

et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici

possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit.

porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non

in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam.

et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet

sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem

constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est

non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo

proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod

perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso

fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum

utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata.

ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris,

ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non

perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius

hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum

facturus est dominus et quodcumque non perit utique non

erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate

dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura

eam non sit? et tamen adhuc sensu rem exprimit dominus

ego dicens ueni. non ut meam, sed ut patris, qui me

misit, faciam uoluntatem. quam? oro te. ut omne, quod

dedit mihi, non perdam ex eo quicquam sed resuscitem

illud nouissima die. quid a patre christus acceperat.

nisi quod et induerat? hominem sine dubio, carnis animaeque

texturam. neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur,

immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. quodsi

modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum. [nec

quicquam, quia nec quicquam] atquin si non et carnem resuscitabit

nouissima die, iam non modicum patietur perire de

homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. ingerens

amplius: hoc est patris uoluntas, ut omnis, qui aspicit

filium et credit in eum, habeat uitam aeternam et

suscitem illum nouissimo die plenitudinem extruit resurrectionis.

distribuit enim utrique substantiae per officia propria

mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur,

et animae, per quam credebatur. ergo, dices, illis erit promissa

res, a quibus Christus uidebatur. sit plane ita, ut et ad nos

eadem spes inde manauerit. nam si uidentibus et idcirco

credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae,

multo magis nobis. feliciores enim qui non uident et

credent; quando, et si illis negaretur carnis resurrectio.

certe felicioribus competisset. quomodo autem felices, si ex

parte perituri?

Section 35

Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus

et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non

qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id

est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura

recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis

esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem

quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata

non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione

corporis [questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud

intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere

materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod

tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis

corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam

lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat

reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine.

et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit

astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam,

occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur

corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet,

quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit

occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab

hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis

atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque

substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum,

non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum

praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis

agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc

et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in

poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima

occidi habeat in gehennam, satis de utroque constabit, et de

carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum

alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam,

uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet

reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei

fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus

non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem,

quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse

per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non

licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes

resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos

adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio

in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod

pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est

nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde

erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus?

occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras

exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis

in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus

statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore

(re)surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere

in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et

edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.

Section 36

Videamus nunc, an et Saducaeorum uersutiam elidens

nostram magis sententiam erexerit. causa, opinor, quaestionis

fuit destructio resurrectionis, siquidem Saducaei neque animae

neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua uel maxime

specie resurrectionis fides. labefactatur, ex ea argumentum

problemati suo accommodauerunt, de carnis scilicet obtentu

nupturae necne post resun-ectionem, sub eius mulieris persona,

quae septem fratribus nupta in dubio haberetur, cui eorum

restitueretur. porro seruentur sensus tam quaestionis quam

responsionis, et controuersiae occursum est. si enim Saducaei

quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat,

et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae

resurrectionem praedicassent, et uirtutis dei incredulos, idoneae

utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens: quoniam

autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando

esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud

deum uiuorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis

negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. neque enim,

si nupturos tunc negauit, ideo nec resurrecturos demonstrauit.

atquin filios resurrectionis appellat, ut per eam quodammodo

nasci habentes, post quam non nubent, t sed resuscitati.

similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec

morituri, sed (et) qua transituri in statum angelicum per indumentum

illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae

tamen, demutationem. ceterum nec quaereretur nupturi siue

morituri necne rursus essemus, si non eius uel maxime substantiae

restitutio in dubium uocaretur, quae proprie et morte

et nuptiis fungitur, id est carnis. habes igitur dominum

confirmantem aduersus haereticos Iudaeorum, quod et nunc

negatur apud Saducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

Section 37

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti

dirigendus est sensus. nam quia durum et intolerabilem existimauerunt

sermonem eius, quasi uere carnem suam illis edendam

determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis.

praemisit: spiritus est qui uiuificat atque ita subiunxit:

caro nihil prodest, sed ad uiuificandum scilicet. exequitur

etiam, quid uelit intellegi spiritum: uerba. quae locutus

sum uobis, spiritus sunt, uita sunt, sicut et supra: qui

audit sermones meos et credit in eum, qui me misit,

habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed

transiet de morte ad uitam. itaque sermonem constituens

uiuificatorem, quia spiritus et uita sermo, eundem etiam carnem

suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam

uitae adpetendus et deuorandus auditu et ruminandus intellectu

et fide digerendus. nam et paulo ante carnem suam panem quoque

caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam

necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes

et carnes Aegyptiorum praeuerterant diuinae uocationi. igitur

conuersus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos,

caro, ait, nihil prodest. quid hoc ad destruendam carnis

resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil

prosit, aliud tamen ei prodesse possit? spiritus prodest; uiuificat

enim. caro nihil prodest; mortificatur enim. itaque secundum

nos magis collocauit utriusque propositionem. ostendens

enim, quid prosit et quid non prosit, pariter inluminauit, quid

cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae uiuificatorem.

ueniet enim hora, inquit, cum mortui audient uocem

filii dei et qui audierint uiuent. quid mortuum nisi

caro? et quid uox dei nisi sermo? et quid sermo nisi spiritus?

merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et

ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulcro, quo inlatus

est ipse. denique cum dicit: ne miremini, quod ueniet

hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt. audient

uocem filii dei et procedent qui bona fecerunt in

uitae resurrectionem. qui mala in resurrectionem

iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari. qui

sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa

monumenta aliud quam cadauerum stabula. siquidem et

ipsi homines ueteres, id est peccatores. id est mortui per

ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur

haeretici. de monumentis processuri in iudicium aperte

praedicantur. ceterum quomodo de monumentis monumenta

procedent?

Section 38

Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus,

de capulis de sepulcris mortuos resuscitantis? cui rei

istud? si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad prae-!

sentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo

morituros suscitare. enimuero si ad fidem potius sequestrandam

futurae resurrectionis. ergo et illa corporalis praescribitur de

documenti sui forma. nec sustinebo dicentes idcirco tunc

resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse,

quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae

inuisibilis nisi per uisibilis substantiae resuscitationem. male

deum norunt qui non putant illum posse quod non putant;

et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt.

qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes

conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis

exhibere sine carne. at ego deum malo decipere non posse, de

fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse

quam rem disposuisse uideatur, immo ne, si exemplum resurrectionis

sine carne non ualuit inducere, multo magis plenitudinem

exempli [in eadem substantia] exhibere non possit.

nullum uero exemplum maius est eo, cuius exemplum est.

maius est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in

documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus

dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud

potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius

resurrectionm, uelut gustum carnis etiam resurrecturae suo

in tempore. atque adeo, secundum nostram uero aestimationem,

exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant

quidem et carnis et animae resurrectionem, ne

cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo

minus aliquid edebant. non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem

sed in mortem aliam suscitabantur.

Section 39

Quam Christus ediderit resurrectionem, apostolica quoque

instrumenta testantur. nam et apostolis nullum aliud negotium

fuit, dumtaxat apud Israhelem. quam ueteris testamenti resignandi

et noui consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. ita et

de resurrectione nihil noui intulerunt, nisi quod et ipsam in

gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam

fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus

Saducaeis. adeo facilius fuit negari in totum mortuorum

resurrectionem quam aliter intellegi. habes Paulum apud summos

sacerdotes sub tribuno inter Saducaeos et Pharisaeos

fidei suae professorem: uiri, inquit, fratres, ego Pharisaeus

sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione

iudicor apud uos, utique communi, ne, quia iam

transgressor legis uidebatur, de praecipuo fidei totius articulo.

id est de resurrectione, ad Saducaeos sapere existimaretur.

ita quam nolebat uideri rescindere fidem resurrectionis utique

confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius,

Saducaeos. proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre

citra quam prophetae adnuntiassent. ergo seruabat resurrectionem

quoque, qualem prophetae adnuntiarant. nam et de

resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans

corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri

habebit. itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant

et dominus ipse defenderat et Saducaei, ne talem quoque

crederent, in totum esse noluerant. sed nec Athenienses

aliam intellexerant a Paulo portendi. denique inqiserant, non

inrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent;

suscepissent enim uernaculae suae philosophiae frequentiorem

praesumptionem. at ubi iam nationes praeconium resurrectionis

inauditae retro ipsa nouitate concussit et digna incredulitas

rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc

et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei

corroborare curauit, et esse eam ostendens et nondum transactam

et. de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod

insuper dubitabatur, non aliter corporalem.

Section 40

Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur

argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non

possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae

denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem,

id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem

animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est

exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam

etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior

renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam

homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est,

nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer

inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum

duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt

esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem

non tam animam quam mentem atque animum intellegi

mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.

siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem

habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum

significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus

uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non

substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem

dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem

hominem carni deputauit, quem in corde constituit.

inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi

allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam

corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum

defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem

et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque

suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic

utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide

et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem,

ubi non utique die ac die renouari habemus, sed

semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad

praesens est, inquit, temporale et leue pressurae nostrae,

per supergressum in supergressum aeternum

gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae

uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id

est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt,

quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim

et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et

temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum

aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem

laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo

non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum

ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.

sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur:

reputo enim non dignas esse passiones

huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos

habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis

suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie

passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione

promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem,

ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in

Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra;

dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus,

inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet

carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam.

adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem

sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur,

et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam

conglorificari sicut et compati. secundum collegia laborum consortia

quoque decurrant necesse est praemiorum.

Section 41

Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes

uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam

etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur,

habemus domum non manu factam aeternam in

caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per

passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat

euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur

propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum

m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem

mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur,

cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat

carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione

uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem,

meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam

et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit.

quamquam et de domicilio mundi potest intellegi,

quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et

quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt

priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus,

cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium

nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes;

siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante

uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam

carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet,

qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter

duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per

demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut

Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis

sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus

in aduentum domini, non praeueniemus eos,

qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu

et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui

in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis

simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et

ita semper cum domino erimus.

Section 42

Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios

reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes

autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu

oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur

in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.]

hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis

ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet

etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et

mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud

domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere

desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur,

quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus

exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\

scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis.

quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere

inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam

demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum

quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post

resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc

enim definimus carnem omnimodo quidem [resurrecturam

atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum

suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne,

demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est

caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui

deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia

et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est

recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit

a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis,

iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus.

quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia

cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique

enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam

abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni

genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera

deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam

de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta

tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum

fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes

populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et

dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi

corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum

inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab

aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento,

numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait

deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis

uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique

conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale

est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et

deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non

potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare

alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur

nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne

deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos

praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem

substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur

carne deposita uel ex parte discissa siue detrita, - et hoc

enim nuditas potest dici — dehinc recipient eam, ut redinduti

carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem.

superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit.

Section 43

Proinde cum dicit: itaque confisi semper et scientes

quod, cum inmoremur in corpore, peregrinemur a

domino, per fidem enim incedimus, non per speciem,

manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem

carnis quasi separantis nos a domino. et hic enim exhortatio

fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a

domino quamdiu uiuimus, per fidem incedentes, non per

speciem, id est spe, non re. et ideo subiungit: fidentes autem

et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et inmorari

ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus

quam per fidem, per rem potius quam per spem. uides quam

et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam

referat. nemo enim peregrinatus a corpore statim inmoratur

penes dominum, nisi ex martyrii praerogatiua, paradiso scilicet.

non inferis, deuersurus. defecerant autem apostolo uerba ad

significandum de corpore excessum? an ratione etiam noue

loquitur? temporalem enim absentiam a corpore uolens significare

peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinabitur

etiam reuertetur in domicilium. exinde etiam ad omnes: gestimus,

inquit, siue peregrinantes siue inmorantes placibiles

deo esse: omnes enim manifestari nos oportet

pro tribunali Christi Iesu. si omnes, et totos; si totos, et

interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora:

uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum

quae gessit, bonum siue malum. hoc iam quomodo

legas quaero. quasi turbate enim per hyperbaton struxit.

utrumne quae per corpus \'reportanda erunt\' an [quae per

corpus] \'gesta sunt\'? sed et si [quae per corpus] reportanda

sunt, corporalis indubitate resurrectio est. et si [quae per

corpus] gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per

quod et gesta sunt. ita et totus hic a capite tractatus apostoli

tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum

haec erit intellegendus, quae cum clausula consonant.

Section 44

Si enim adhuc ad superiora respectes. unde mentio

hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem

et spem carnis integram inuenies? cum enim de lumine.

quod inluxerit deus in cordibus nostris ad inluminationem

agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos

thesaurum istum in testaceis uasis, scilicet in carne:

utrumne, quia testacea est secundum originem in limo, destruetur

an. quia diuini thesauri conditorium est. extolletur? atquin

si lumen ipsum illud uerum, quod est in persona Christi,

uitam in se continet eaque uita cum lumine committitur in

carnem, peritura est in quam uita committitur? plane sit. periturus

(est> et ipse thesaurus ? perituris enim peritura creduntur,

sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit:

semper mortificationem Christi Iesu circumferentes

in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum

iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem

domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit,

manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo

in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum

gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur.

in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis

manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et

dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in

corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem,

non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam

omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat,

quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum

infregit, quae exinde iam nostra est. denique manifestabitur in

corpore. quando? post mortem. quomodo? dum resurgimus

in corpore, sicut et Christus. ne enim quis argumentetur

nunc habere manifestari uitam Iesu in corpore nostro per disciplinam

sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus

domini uita floruerit, prouidentissima apostoli intentio ingerit:

si enim nos. qui uiuimus, in mortem tradimur propter

Iesum, et uita eius manifestetur in corpore nostro

mortali. adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro.

quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato. eo? proinde et in

clausula: scientes, ait, quod qui suscitauit Iesum et

nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexerit a mortuis,

nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit; si uero sicut ipsum,

non utique sine carne.

Section 45

Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt.

in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem

hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis,

renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem,

qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\',

ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem

ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam

ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias,

nec anima (ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo

uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei

et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro,

eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam

fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine

postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo

priora non possunt. si caro uetus homo, quando istud? a

primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo.

nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul

fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam

seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant

fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia

duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum

prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse;

qua enim (unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed

apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim,

inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem

hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque

enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia

ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit:

deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque

ad proximum suum, quoniam membra alterutrum

sumus. irascimini autem et nolite delinquere.

sol non occidat super iracundiam uestram. neque

dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur,

immo potius laboret operando manibus, uti habeat

impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat

ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem

fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare

spiritum dei sanctum, in quo signati estis in

redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et

blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote

autem in alterutrum benigni misericordes donantes

inuicem, sicut et deus uobis donauit in Christo. igitur

qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem

sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli

occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam

credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum

optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum

et cor ad non indignandum et manus ad operandum

et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad

moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus.

atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum

pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi

ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum

et ueterem secundum pristinam conuersationem, non

secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne

tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non

corpulentiam, exutum.

Section 46

Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera

damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis

existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem.

nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non

posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens:

uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim,

quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus

carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo

placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter

uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum

spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum,

sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter

iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae

sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem

determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam

morti, (si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit.

excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore

excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi

est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius?

si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit

Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor.

tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem

spiritum eius in uobis; ut et si animam quis

corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non

possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum

eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas

opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores

sumus non carni ad uiuendum <secundum carnem);

si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut

moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis,

uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam,

si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus.

salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio

carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est

mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex

enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit

me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit

habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi

mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa

sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo

infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro

carnis delinquentiae et per delinquentiam,

damnauit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia;

neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim

peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia

caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae

obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit-

lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam.

cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae

ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si

uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis

ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia

propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare

ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia

inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non

suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo,

inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam

fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere

deberent mundialiter uiuere.

Section 47

Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem

dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem]

ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra

confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum

adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae,

per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut

ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac

ratione \'commortui Christo credamus, quod etiam

conuiuemus ill ? . sic enim, inquit, et uos reputate mortuos

quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo

salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per

carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet

mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit

in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum

illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae

delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo

uelut ex mortuis uiuos, — non uelut uiuos, sed uelut ex

mortuis uiuos — et membra uestra arma iustitiae. et

rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae

et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc

exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium;

cum enim serui essetis delinquentiae, liberi

eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super

his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum

mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati

autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium.

finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae

mors, donatiuum autem dei uita aeterna in

Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum

seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens

et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a

stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique

compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset

imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam,

si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum

baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni

inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an

ignoratis, quod quicumque in Iesum tincti sumus, in mortem

eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus

per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit

Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus.

ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex

fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime

adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis

Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum

enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus

in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte

delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam

sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum.

quomodo \'ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et

uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors.

nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem,

proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari,

id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo

mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit:

ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio

tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas

abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit

saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum

est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens.

quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans,

quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum,

ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo

discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus

legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae

humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio

post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est

ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos

obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo.

quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana

sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod

ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, — ita

claret, — qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse

autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit?

sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et

spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini.

habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec

alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.

Section 48

Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati

possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum.

sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in

prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus,

omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis.

sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui

sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios

omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et

sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis

demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam

inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem

Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit.

quomodo quidam dicunt in uobis resurrectionem mortuorum

non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit.

si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio

nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi

testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit

Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui

non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus

non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in

delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt

perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere?

resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub

exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe,

inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur?

utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus

resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si

sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne,

aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod

cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit,

non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si

ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne,

iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne

et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et

per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores,

mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret

substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum

auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut

in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes

uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam

carne moriuntur. unusquisque autem in suo ordine, scilicet

quia et in suo corpore. ordo enim meritorum [dispositorum]

nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque,

ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut

possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro

mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc

eos instituisse portendit, qua alii etiam carni [ut] uicarium

baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis,

quae non nisi corporalis [non nisi alias] in baptismate corporali

obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non

quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione.

sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora

periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique

periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi.

illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda

ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura

nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati

sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus.

omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi

carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem.

uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla

erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui?

quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus

corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed

cum eiusmodi quaestio posterior habeatur! sufficiet interim

ei hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de

qualitate corporum quaeritur.

Section 49

Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera

totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda

uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere

est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius,

id est Adam, secundus homo de caelo, id est

sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de

caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod

Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio

substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam

ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus,

tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes.

substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate.

quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur

choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti.

si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis,

homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista

substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde

et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti

sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et

retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia

ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum,

et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella

differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa

differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae

et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic

habitum Christi sectemur ex disciplina et illic fastigium conse

quamur ex gloria: sicut portauimus imaginem choici,

portemus etiam imaginem supercaelestis. portauimus

enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium

mortis, per exilium paradisi. nam si et in carne hic

portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si

non carnem, ergo conuersationem, ut proinde et caelestis

imaginem gestemus in nobis, non iam dei nec iam in caelo

constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in

sanctitate et iustitia et ueritate. atque adeo ad disciplinam

totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi

in ista carne et in isto tempore disciplinae. \'portemus\' enim

praeceptiuo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo

nulla alia substantia est quam caro et anima. aut etsi quam

aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, hic

tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. cum

igitur imaginem et choici et caelestis in conuersatione constituat,

illam eierandam, hanc uero sectandam, dehinc adiungat:

hoc enim dico, — id est propter ea, quae supra dixi; propterea

autem coniunctio est sensus supplementum antecedentibus

reddens — quod caro et sanguis regnum dei hereditate

possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat

carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici.

quae si in conuersatione censetur uetustatis, conuersatio autem

uetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non

capiendo dei regnum ad conuersationem rediguntur uetustatis.

plane si numquam apostolus pro operibus substantiam posuit,

nec hic ita utatur. si uero in carne adhuc constitutos negauit

esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius

subruere non debes, non substantiam sed opera substantiae

alienantis a dei regno. quibus etiam ad Galatas manifestatis

praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agant

regnum dei non sint hereditate consecuturi, non portantes

scilicet imaginem caelestis, sicut portauerant choici, ideoque

ei uetere conuersatione nihil aliud deputandi quam caro et

sanguis. quamquam et si subito in hanc definitionem erupisset

apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno,

sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas

substantias proinde hominem ueterem interpretaremur carni

et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere

aduersus fidem resurrectionis: manducemus et bibamus,

cras enim moriemur? et hoc enim infulciens apostolus,

carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et

bibendi suggillauit.

Section 50

Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et

sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter

quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim

resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum,

quod obuenit resurrectioni — est autem et in iudicium resurrectio

—, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum

specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat

edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro

meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus,

patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine

culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen

formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum.

adhuc dicam: caro et sanguis regnum dei hereditati

possidere non possunt. t merito sola et per semetipsa,

ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. spiritus enim

est qui uiuificat in regnum dei, caro nihil prodest.

prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum

opera quoque spiritus. resurgunt itaque ex aequo omnis

caro et sanguis in qualitate sua. sed quorum adire regnum

dei, induere oportebit uim incorruptibilitatis et inmortalitatis,

sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi

eam possint. merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola

regnum dei capere deficiunt. iam uero, cum deuorari habeat

corruptiuum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale

istud ab inmortalitate, id est sanguis, post resurrectionem

ex demutatione, merito demutata ac deuorata caro et sanguis

regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non

resuscitata. sunt, qui carnem et sanguinem Iudaismum uelint

accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno,

quia et ille uetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab

apostolo denotetur, qui post reuelatum in se filium dei ad

euangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad

carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad

Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.

Section 51

Sed pro omnibus iam stabit quod(in)clausulam reseruauimus,

etiam pro apostolo ipso, reuera maximae

inconsiderantiae reuincendo, si tam abrupte, ut quidam uolunt, clausis

quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem

passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et

ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad

dexteram patris, homo, etsi deus, Adam nouissimus, etsi

sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris purior, idem

tamen et substantia et forma quam ascendit, talis etiam descensurus,

ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis, qui illum

conuulnerauerunt. hic, sequester dei atque hominum appellatus

ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque

depositum seruat in semetipso, arrabonem summae totius.

quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et

a nobis arrabonem carnis accepit et uexit in caelum pignus

totius summae illuc quandoque redigendae. securae estote,

caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo.

aut si negent uos in Christo, negent et in caelo Christum

qui uobis caelum negauerunt. ita nec corruptela, inquit,

incorruptelam hereditati habebit, non ut carnem et

sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius

obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors est,

quae carnem et sanguinem non modo corrumpit uerum etiam

consumit, sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse

consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret.

ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis

opera proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. nam et

paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit,

deuorata est mors, dicens, in contentione. ubi est, mors,

aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? aculeus

autem mortis delinquentia, haec erit corruptela, uirtus

autem delinquentiae lex, illa alia sine dubio, quam constituit

in membris suis militantem aduersus legem animi sui,

ipsam scilicet uim delinquendi contra uoluntatem. nam et si

supra nouissimum inimicum mortem euacuari ait, hoc modo

nec corruptela hereditatem incorruptelae consequitur.

id est nec mors perseuerabit. quando et quomodo defectura? cum

in atomo, in momentaneo oculi motu, in nouissima

tuba et mortui resurgent incorrupti, — qui hi, nisi qui

ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? — et nos

demutabimur; — de qua habitudine, nisi in qua deprehendemur?

— oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem

et mortale istud induere inmortalitatem.

quid mortale, nisi caro? quid corruptiuum, nisi sanguis? ac ne

putes aliud sentire apostolum, ** prouidentem tibi et, ut de

carne dictum intellegas, laborantem: cum dicit istud corruptiuum

et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. certe istud

nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit.

demonstrationis corporalis est uerbum. aliud autem erit corruptiuum,

aliud corruptela, et aliud mortale, [etj aliud mortalitas.

aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. ita quae

patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis,

ea necesse est patiantur et incorruptelam et inmortalitatem.

Section 52

Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos

disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia

eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur,

nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo

seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae

erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus

regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod

seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco

aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur

existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento

seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non

id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma.

denique unde (aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim

ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo

\'non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum

granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus

autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod

nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare

habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam

est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit,

saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo

non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid

ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium

corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat?

ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur

illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod

augetur. seritur enim solummodo granum sine folliculi ueste,

sine fundamento spicae, sine munimento aristae. sine superbia

culmi. exurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum,

ordine structum, cultu munitum et usquequaque uestitum.

haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione sed

ampliatione mutatur, ut tunc et illud suum sit, quod extrinsecus

a deo adquirit: et unicuique seminum suum corpus;

puta re non suum, id est non pristinum. serui igitur exemplo

et conserua speculum eius carni: eandem credes fructificaturam,

quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi

aliter reuertentem. accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum,

qualem illi deus uoluerit superducere secundum merita.

sine dubio ad hoc direxit: non omnis caro eadem caro:

non ad denegandam substantiae communionem sed praerogatiuae

peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam

redigens. in hoc et figurata subicit exempla animalium

et elementorum: alia caro hominis, id est serui dei, qui

uere homo est. alia iumenti, id est ethnici, — de quo et propheta:

adsimilatus est, inquit, homo inrationabilibus

iumentis, — alia caro uolatilium, id est martyrum, qui ad

superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis

sufficit. sic et de supercaelestibus corporibus argumenta

committit: alia solis gloria, id est Christi. et alia lunae, id

est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. et

stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena

et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. ceterum si non

figurate, satis uane mulorum et miluorum carnes et corpora caelestium

luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis

comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. postremo

cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset,

sic, inquit, et resurrectio mortuorum. quomodo? non

de alio aliquo, sed de sola gloria differens. rursus enim resurrectionem

ad eandem substantiam reuocans et ad granum denuo

spectans: seminatur n at u r, inquit, (in) c corruptela a, res resurgit t (in)incorruptela;

seminatur in dedecoratione, resurgit in

gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute;

seminatur corpus animale, resurgit spiritale. certe non

aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam

quod dissoluitur humi, nec aliud dissoluitur humi quam caro.

hanc enim sententia dei elisit: terra es et in terram ibis,

quia et de terra erat sumpta. hinc et apostolus concepit seminari

eam dicere, cum rehibetur in terram, quia et seminibus

sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis.

ideoque et consignat imprimens: sic enim scriptum est, ne

aliud existimes esse seminari quam: in terram ibis, ex qua

es sumptus; sic nec alterius quam carnis. [sic enim scriptum

est.]

Section 53

Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut

illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque

sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum,

ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam

seminatam post mortem, id est mortuam, id est

humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum

a deo non est; proponant corruptelam eius et dedecorationem

(et> infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in

incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in

Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate,

caro paene computruit in dedecorationem, caro interim

putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit,

cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis

strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat,

nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum.

totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur.

anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de

qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur,

et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas.

manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate

factum retexens primum hominem Adam in animam

uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante

animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro

in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta.

quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est.

quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam

non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale

corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi

quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde

animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam

animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale.

anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum

sed animans potius, animale corpus non potest dici

nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale:

non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut

ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea

spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens

in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in

capitibus distinctionis ipsius *** at cum Christum nouissimum

Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad

animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum.

si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique

in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo

Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque

ita (si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod

animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam.

ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem

carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id

est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia

pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et

ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim

caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter

primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur.

ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia

dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan

possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus

dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas

de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo

secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque

Adam, non animae, [ut primus homo in animam uiuam, nouissimus

in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio

eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum:

non primum quod spiritale sed quod animale,

postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra

intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae

resurgat, corpus spiritale, [quia non primum quod spiritale.

sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus

Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando

de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro

, spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale

dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed

arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem.

itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale

corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per

plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur.

quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est,

quam unde respersa est?

Section 54

Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones

subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia

et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale

auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem

scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur

deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos

continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale

hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo

mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur

et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et

amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata.

ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et

integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter

itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit

inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est,

quod \'necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo

ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita?

dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum

mors merito (in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat.

deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata

est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi

est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet

aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per

contentionem tum deuorauerit mors in interitum.

Section 55

Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc

ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\'

tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque

flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur

itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme

subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi

demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda

est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud

enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur

caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa

permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione.

quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si

resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque

perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam

ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non

resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non

miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus

utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod

perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum

non est. perisse enim est in totum non esse quod

fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est,

id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem

enim passum est, non perditionem. atque adeo potest

et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo

in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur,

et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione

et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus

sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis

nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius

efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam

documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar

emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto

calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur

postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses

erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum

iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant.

dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta

luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat;

ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum

receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen

habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt.

de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit,

inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori

gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in

transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium

uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum

in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non

opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari

licebit cum salute substantiae.

Section 56

Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque

autem quam deo indignum, aliam substantiam operari

aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria

lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem

caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat

omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de

grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino

resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque

conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum

illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae,

uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu

diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui,

quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum

canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem

solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae

in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae

in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac

carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit,

in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima

caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur.

iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse

credetur, si non alia resurrexerit.

Section 57

Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si,

inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma

linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque

et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit,

ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam

qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius

admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid

est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim

caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione

reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri

detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis

mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur

in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio

corporum accidens res est, integritas propria est. in hac

nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio:

prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo.

ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus.

naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod

laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non

suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer

moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum.

cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum.

cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus?

quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud

est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte

mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus

reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem

satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum

resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et

apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo,

nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio

sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum

istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem,

non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem

enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad

obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem,

alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus

omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in

posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas

uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid

amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones

obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus

dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie

adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege

et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud

homines, possibilia apud deum et: stulta mundi

elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te,

si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque

anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et

stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit?

non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei

honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte

hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem,

non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur

et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam

post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem,

ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino,

ne ultra pati possit.

Section 58

Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput

eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit,

inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et

Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab

oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant

quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem

indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit

omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus;

igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata

quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror

et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis

obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet

laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum?

aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici

impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum

angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur

fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae

reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem?

quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et

calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta

manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum

facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia

defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii

ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam

Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris,

in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis

expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione

dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati

et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab

omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem

carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua

credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae

enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut

et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et

carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta

etiam calciamenta protexit.

Section 59

Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis

et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam

diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem

futuram et non dispositio propter hominem. sed enim

apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors

siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt.

eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur

Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et

uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias,

distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici

statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni

destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti

ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse

neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina

pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis

inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare.

sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas

uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras

in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus

fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem

deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra

oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen

nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt

— nec alia erit forma nationum credentium nisi quae

et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem

nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae

in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer.

cede disiunxit.-

Section 60

Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni.

maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur,

aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et

fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet

discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t

eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique

sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis.

quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio

et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et

intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non

erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt

diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et

operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo

renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus

et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu

et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet

uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi

futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc

demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum

necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa

uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale

corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem

et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata

tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis,

nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed

iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout

gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum

uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis

sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine

prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam

adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie

dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem

saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de

dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues

dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam

nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu

negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam

uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat?

igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem

saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo

esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione

praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo

et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non

sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud

deum uacabit.

Section 61

Sed accepisti, homo, os ad uorandum atque potandum:

cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes?

cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus

antistes? denique Adam ante nomina animalibus enuntiauit

quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetauit quam uorauit

sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius

ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non

ad pulsus linguae temperandos, ad uocis articulos offensione

signandos? denique et edentulos et audi et uide, ut honorem

oris et organum dentium quaeras. forata sunt inferna in uiro

et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis.

qua defluxurae colentur? est adhuc feminis intus, quo semina

congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior

sexus discutere non sufficit? dicenda enim et haec, quatenus

quae uolunt et quorum uolunt et qualiter uolunt officia membrorum

ludibriose de industria suffundendae resurrectionis

oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis

tunc uacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus

genituram, et operationis uictum. sublata enim morte neque

uictus fulcimenta ad praesidia uitae neque generis subparatura

grauis erit membris. ceterum et hodie uacare intestinis et

pudendis licebit. quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio

functi solo deo alebantur. iam tunc enim dedicabatur: non

in pane uiuet homo sed in dei uerbo. ecce uirtutis

futurae liniamenta. nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus;

etiam sexum a congressione subducimus. quot spadones

uoluntarii? quot uirgines Christo maritatae? quot steriles utriusque

naturae infructuosis genitalibus structi? nam si et hic iam

uacare est et officia et emolumenta membrorum temporali

uacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus

saluus est, proinde homine saluo, et quidem magis tunc ut

in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam

hic non desiderare consueuimus.

Section 62

Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio

imponit: erunt, inquit, tamquam angeli. si non nubendo,

quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo

corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tamquam homines

fuerunt, edendo et bibendo et pedes lauacro porrigendo;

humanam enim induerant superficiem salua intus substantia

propria. igitur si angeli, facti tamquam homines, in eadem

substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non

et homines, facti tamquam angeli, in eadem substantia carnis

spiritalem subeant dispositionem? non magis sollemnibus carnis

obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus

spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne, quia

non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in

spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus.

denique non dixit: erunt angeli, ne homines negaret, sed

tamquam angeli, ut homines conseruaret. non abstulit

substantiam cui similitudinem adtribuit.

Section 63

Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa,

et quidem integra. in deposito est ubicumque apud deum per

fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum,

qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum

et spiritui carnem. utrumque iam in semetipso foederauit,

sponsam sponso et sponsum sponsae comparauit. nam et si

animam quis contenderit sponsam, uel dotis nomine sequetur

animam caro. non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur

a sponso. habet instrumentum, habet cultum. habet mancipium

suum carnem; ut collactanea comitabitur. sed caro est sponsa,

quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem

passa est. huius interitum, quem putas, secessum scias esse:

non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim,

in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. cum in haec

dissolui uidetur, uelut in uasa transfunditur. si etiam ipsa

uasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem

terram quasi per ambages, resorbetur, ut rursus ex illa

repraesentetur Adam auditurus a domino: ecce Adam quasi

unus ex nobis factus est, uere tunc compos mali,

quod euasit, et boni, quod inuasit. quid, anima, inuides

carni? nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas;

nemo magis frater tuus, quam quae tecum etiam in deo nascitur.

tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si

forte, deliquit. sed nihil mirum. si odisti. cuius auctorem

quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare

consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus

est, uel stilo uel interpretatione corrumpens. arcana etiam

apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. at enim deus

omnipotens aduersus haec incredulitatis et peruersitatis ingenia

prouidentissima gratia sua effundens in nouissimis diebus de

suo spiritu in omnem carnem, in seruos suos et ancillas, et

fidem laborantem resurrectionis carnalis animauit et pristina

instrumenta manifestis uerborum et sensuum luminibus ab

omni ambiguitatis obscuritate purgauit. nam quia haereses

esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur, hae

autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non

poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis

uidentur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris reuincicibiles.

sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat,

quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret, quae

nullis haereticorum uersutiis semina subspargerent, immo et

ueteres eorum cespites uellerent, idcirco iam omnes retro

ambiguitates et quas uolunt parabolas aperta atque perspicua

totius sacramenti praedicatione discussit per nouam prophetiam

de paracleto inundantem. cuius si hauseris fontes, nullam

poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum:

resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?