On Prayer

Tertullian c. 198-203 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et

ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus

noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam

determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum

uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui

uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum

est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum,

ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de

carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto

euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus

et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster

Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio

qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus

constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo

tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes

discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur,

donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat

illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri

opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat,

in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena

caelestibus cesserint. qui de terra est, inquit, terrena fatur,

et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid

non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi

disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam,

inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem

hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum

sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam

fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere

fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia III

sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam

fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum,

quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas

ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae

interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur

uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria

tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut

hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini,

omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione

breuiarium totius euangelii comprehendatur.

Chapter 2

Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus,

PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus,

cuius meritum est haec appellatio. scriptum est:

qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii

dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem

nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris

patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic

adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem

agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum

ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi

me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque

cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est.

item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater

unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem

in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et

patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum

cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris

- denotamus.

Chapter 3

Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de

ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat.

nobis reuelatum est in filio. iam quis enim filius? nouum

patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et

rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen

tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur

postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi

sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus.

plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam

semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et

hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum

et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros

sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non

cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur

et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem

illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus.

hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram

petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus,

ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et

in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto

pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris.

ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in

nobis, in omnibus dicimus.

Chapter 4

Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS

TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo

minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus,

sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione

enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum

et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem

tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in

terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus

uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus

ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret

nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est

uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei

uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando

sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris

facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas

patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur,

ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad

mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate.

item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene

optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid

pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam

nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum

sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam

in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum

istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat

uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad

demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.

Chapter 5

VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat

uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat,

in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid

nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab

illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram

suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo

quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum

dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi.

tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire.

etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni

aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei

nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia animae

martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine,

sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique

ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter

ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio

nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur,

immo potius propter quod oramus.

Chapter 6

Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis

instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem

et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni

locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius

regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam

PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter

potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia

uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae,

et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit

de caelis, tunc quod et corpus eius in pane censetur: hoc

est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem

postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore

eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione

potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti

mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim

nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat,

cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et

canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti

lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent.

sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem

adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino

cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit

illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem

horreorum et longae securitatis spatia cogitauit, is

ipsa nocte moritur.

Chapter 7

Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam

eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si

illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus

se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-

MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae,

quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia

demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem

peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod

perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam

exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus

debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius.

nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde

parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori

delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est

modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \'

que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie

orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum

interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo,

inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret,

quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies

septies ultio reputata est.

Chapter 8

Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non

de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis

supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est,

ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit

ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem

cuiusque aut deicere sit geStiens. diaboli est infirmitas et

malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare

de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret

exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui

pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem

et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum

posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo

temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant

quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans

quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim:

SED DEUEHE NOS A MALO.

Chapter 9

Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta

prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini,

parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia!

dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii

in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae

in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo

temptationum in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus

docere potuit, quomodo se uellet orari. ab ipso igitur ordinata

religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex

ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum

commendans patri quae filius docuit.

Chapter 10

Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10

sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit,

et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia

cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento,

accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus

petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.

Chapter 11

Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe

simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad

, caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare

dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus

contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere

sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione?

.

quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira

ab initio interdicta sit nobis? nam et Ioseph dimittens

fratres suos ad perducendum patrem, et ne, inquit, irascamini

in uia. nos scilicet monuit — alias enim uia cognominatur

disciplina nostra — tum ne in uia orationis constituti

ad patrem cum ira incedamus. exinde aperte dominus amplians

legem iram in fratrem homicidio superponit. ne uerbo

quidem malo permittit expungi: etiam si irascendum est, non

ultra solis receptum, ut apostolus admonet. quam autem temerarium

est aut diem sine oratione transigere, dum cessas

fratri satisfacere, aut orationem perseuerante iracundia perdere?

Chapter 12

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione

animi libera esse debet orationis intentio de tali spiritu emissa,

qualis est spiritus ad quem mittitur. neque enim agnosci poterit

spiritu sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut

impeditus a libero. nemo aduersarium recipit, nemo nisi

comparem suum admittit.

Chapter 13

Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu

uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus

spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a

saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae

spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur?

hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose

curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro

totius corporis ueniunt, aquam sumentes. id cum scrupulosius

percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem

esse Pilatum manus abluisse in domini deditione. nos dominum

adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris

exemplo nec propterea manus abluere. nisi ob aliquod conuersationis

humanae inquinamentum conscientiae causa lauemus,

ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in

Christo semel lauimus.

Chapter 14

Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam

tamen mundus est. certe manus eius semper inmundae, sanguine

prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum;

et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad

dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat

Christus. nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus,

et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur

Christo.

Chapter 15

Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis,

non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas

exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut

apostolici praecepti auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni,

sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi

potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod

gentilibus adaequent. ut est quorundam expositis paenulis orationem

facere; sic enim adeunt ad idola nationes. quod utique

si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent,

comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam

in oratione penes Carpum reliquisse. deus scilicet non audiat

paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes

cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit.

Chapter 16

Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam,

non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid

enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur,

transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud

quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique

non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem

et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis,

non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum,

nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam

fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum

perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo,

uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola

celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis

nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens

est assidere sub conspectu contraque conspectum eius

quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub

conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud

inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio

fatigauerit.

Chapter 17

Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus

deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius

elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem

in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum

prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior

Pharisaeo procacissimo discessit. sonos etiam uocis

subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro

sono audiamur? deus autem non uocis, sed cordis auditor

est, sicut conspector. daemonium oraculi Pythii, et mutum,

inquit, intellego et non loquentem exaudio. dei aures

sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre

ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam

aequoris molem ad caelum potuit euadere? quid amplius referent

isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt?

immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si

in publico orent? •

Chapter 18

Alia iam consuetudo inualuit. ieiunantes habita oratione

cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum ;

orationis. quando autem magis conferenda cum fratribus pax

est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi

de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace

fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra?

quem domino officium facientem impedit pax? quale

sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio.

sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia

nostra celare. iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes.

sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus

sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum

non datur, differre pacem. ubicumque autem alibi operationem

tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et

disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. sic et die paschae.,

quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus

osculum, nihil curantes de occultando quod cum

omnibus faciamus.

Chapter 19

Similiter et de stationum diebus non putant plerique

sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda

sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium

eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior

erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore

domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii

et executio officii. si statio de militari exemplo nomen

accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue

tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam

laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

Chapter 20

De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis

effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime

nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter,

si secundum apostolum retractemus. de modestia

quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri,

cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et

uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.

Chapter 21

Sed quod promisce obseruatur per ecclesias quasi incertum,

id retractandum est, uelarine debeant uirgines, an non.

qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti

uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres

designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed

gradum sexus, dicendo mulieres. nam si sexum nominasset,

feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum

unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. potuit

enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio

generaliter feminas.

Chapter 22

Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli

ipsius. quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum?

iam inueniunt sexus esse nomen, non gradum

sexus; siquidem Euam nondum uirum expertam deus mulierem

et feminam cognominauit, feminam, qua sexus generaliter,

mulierem, qua gradus sexus specialiter. ita quoniam tunc innupta

adhuc Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum

et uirgini factum est. nec mirum, si apostolus

eodem utique spiritu actus, quo cum omnis scriptura diuina,

tum et illa Genesis digesta est, . eadem uoce usus est

mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et uirgini

competat. cetera denique consonant. nam et hoc ipso,

quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco, ubi de

nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto

sexu dictum, nec distinctum esse inter mulierem et uirginem,

quam omnino non nominat. qui enim alibi distinguere meminit,

ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque

speciem suis uocabulis designans), ubi non distinguit,

dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intellegi.

quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit, usui

est mulieres uocare quam feminas, id est γυναῖκας quam θηλεiας.

igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur,

quod est in interpretatione pro eo quod est femina,

sexum nominauit, dicens γυναῖκα. in sexu autem et uirgo contingitur.

sed et manifesta pronuntiatio est: omnis, inquit,

mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat

caput suum. quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis,

omnis ordinis, omnis condicionis? nihil mulieris excipit dicendo

omnis, sicut nec uiri nec uelandi; perinde enim omnis

uir inquit. sicut ergo in masculino sexu sub uiri nomine

etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino sub nomine

mulieris etiam uirgo uelari iubetur. aequaliter in utroque sexu

minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut uelentur et uirgines

masculi, si non uelantur et uirgines feminae, quia nec

isti nominatim tenentur; aliud sit uir et inuestis, si aliud est

mulier et uirgo. nempe propter angelos ait uelari oportere,

quod angeli propter filias hominum desciuerunt a deo. quis

ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitate

defunctas, concupiscentiae esse, nisi si non licet et uirgines

specie praestare et amatores inuenire? immo uideamus, ne

uirgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum,

quia potuit uxores hominum nominasse uel feminas indifferenter.

etiam quod ait: et acceperunt sibi in uxores,

eo facit, quod accipiuntur in uxores quae uacant scilicet. de

non uacantibus autem aliter enuntiasset. itaque uacant tam

uiduitate quam et uirginitate. adeo sexum nominando generaliter

filias, et species in genere commiscuit. item cum dicit

naturam ipsam docere uelandum feminis esse, quae capillum

pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem

tegumentum et idem honor capitis uirginibus quoque adscriptus

est? si mulieri turpe est radi, et uirgini perinde. in quibus

ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis

exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; a primo

enim femina nominata est. sic denique et Israel obseruat.

sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet

sibi adiectionem. uirginibus quoque iniciens uelamentum

excusetur. nunc aetas, quae sexum suum ignorat,

simplicitatis priuilegium teneat. nam et Eua et Adam, ubi

eis contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant. certe

in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae, ita et disciplinae

debet aetas esse munifica. nam et membris et officiis

mulieribus resignantur. nulla uirgo est ex quo potest nubere,

quoniam aetas iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori.

sed aliqua se deo uouit. tamen et crinem exinde transfigurat

et omnem habitum ad mulieris conuertit. totum ergo asseueret

et totum uirginis praestet: quod propter deum abscondit,

plene obumbret. interest nostra, quod dei gratia exerceatur,

solius dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus,

ab homine compensemus. quid denudas ante deum quod ante

homines tegis? uerecundior eris in publico quam in ecclesia?

si dei gratia est, et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi

non acceperis? quid alias ostentatione tui iudicas? an

alias gloria tua ad bonum inuitas? atqui et ipsa periclitaris

amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. facile

eluditur quod affectione gloriae assumitur. uelare uirgo, si

uirgo es; debes enim erubescere. si uirgo es, plures oculos

pati noli. nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium

tuum sentiat. bene mentiris nuptam, si caput ueles. immo

mentiri non uideris; nupsisti enim Christo. illi carnem tuam

tradidisti, age pro mariti tui disciplina. si nuptas alienas uelari

iubet, suas utique multo magis. sed non puta institutionem

uniuscuiusque antecessoris commouendam. multi alienae

consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt.

ne compellantur uelari, certe uoluntarias prohiberi non oportet;

quae se etiam uirgines negare non possunt, concedo abuti in

fama sua conscientiae apud deum securitate. de illis tamen,

quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare

contestarique possum uelandas ex ea die esse qua ad

primum uiri corpus osculo et dextera expauerint. omnia enim

in his praenupserunt, et aetas per maturitatem, et caro per

aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum,

et spes per expectationem, et mens per uoluntatem.

satisque nobis exemplo Rebecca est, quae sponso demonstrato

tantum notitiae eius nubendo uelata est.

Chapter 23

De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis

patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent

genibus. quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam

dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine

aliorum scandalo sententia sua utantur. nos uero, sicut

accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto

tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus

differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.

tantundem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis

sollemnitate dispungitur. ceterum omni die quis dubitet prosternere

se deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur?

ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et

reliquo humilitatis more celebranda est. non enim oramus

tantum, sed et deprecamur et satisfacimus deo domino nostro.

de temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi

plane omni in tempore et loco orare.

Chapter 24

Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico?

omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas

importarit. neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis

factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et

canebant deo, aut a Paulo, qui in naui coram omnibus eucharistiam

fecit.

Chapter 25

De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio

etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae

diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores

in scripturis inuenire est. primus spiritus sanctus congregatis

discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem

communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora

orandi gratia ascenderat in superiora. idem cum Iohanne ad

nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit.

quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto,

bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem,

quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale

munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque

legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne

minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii

et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae

sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. sed

et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam

interposita oratione fideles decet. priora enim habenda sunt

spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia

quam terrena.

Chapter 26

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione

dimiseris (uidisti, inquit, fratrem, uidisti dominum tuum),

maxime aduenam, ne angelus forte sit. sed nec ipse a fratribus

exceptus priora fecerit refrigeria terrena caelestibus.

statim enim iudicabitur fides tua. aut quomodo secundum

praeceptum pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo

sunt pacem mutuam reddas?

Chapter 27

Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia

solent et hoc genus psalmos quorum clausulis respondeant

qui simul sunt. et est optimum utique institutum omne

quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem

uelut opimam hostiam admouere.

Chapter 28

Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia

deleuit. quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum

uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et

adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum

nolo. quis enim requisiuit ista de manibus uestris? .

quae ergo quaesierit deus euangelium docet. ueniet hora,

inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu

et ueritate. deus enim spiritus est, et adoratores

itaque tales requirit. nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes,

qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam

dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam

sibi prospexit. hanc de toto corde deuotam, fide pastam,

ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agapen

coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et

hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo

impetraturam.

Chapter 29

Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit

deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus

quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab

ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a

Christo acceperat formam. ceterum quanto amplius operatur

oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit

nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium

transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed.

patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute

ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur,

intellegens quid pro dei nomine patiatur. sed et retro oratio

plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia

prohibebat. nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit,

pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. mirum si

aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare?

sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam

nihil mali uoluit operari. omnem illi uirtutem de bono contulit.

itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso

mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare,

daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium

soluere. eadem diluit delicta, temptationes repellit,

persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos

oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit,

alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit,

stantes continet. oratio murus est fidei, arma et tela

nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat. itaque

numquam inermes incedamus. die stationis, nocte uigiliae

meminerimus. sub armis orationis signum nostri imperatoris

custodiamus, tubam angeli expectemus orantes. orant etiam

angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et

genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad

caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more.

sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum

crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio

uideatur. quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse

dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?