On Patience

Tertullian c. 200-206 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non

etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae

idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando

oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei

adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et

constantiam commonendi propriae conuersationis auctoritate

dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. atque utinam

erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi

quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi

quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis

magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia

diuinae inspirationis operetur. nam quod maxime bonum, id

maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat,

ut cuique dignatur. itaque uelut solacium erit disputare super

eo, quod frui non datur, uice languentium, qui, cum uacent

a sanita te, de bonisj eius tacere non norunt. itaj miserrimus

ego, semper aeger caloribus impatientiae quam nLon obtineo

patientiae sanitatem eLt suspirem et inuocem et perorem

necesse est, cum rejcordor et in meae imbecillitatis contemplatione

digerLo bonam, fidei ualitudinem et dominicae disciplinae

sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat,

prouenire. ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum

obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare

extraneas a patientia possit. bonum eit.us etiamj qui caeca

uiuunt summae uirtutis appellatione honorant. philosophi

quidem, qui alicuLius sapientiae animalis deputantur, tantum

illi subsignant, ut, cum inter sese uariis sectarum libidinibus

et sententiarum aemulationibus discordent, solius taLmen

pajtientiae in commune memores huic uni studiorum suorum

commiserint pacem. in eam conspirant, in eam foede rantur,

in illam adfectatione uirtutis unanimiter student; omnem sapientiae

ostentationem de patientia praeferunt. grande testimonium

eius est, cum etiam uanas saeculi disciplin as ad laudem

et gloriam promouet. aut numquid potius iniuria, cum

diuina res in saecularibus artibus uolutatur? sed uiderint

illi, quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac

dedecoratae pudebit.

Section 2

Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio

humana caninae aequanimitatis stupore formata sed uiuae

ac caelestis disciplinae diuina dispositio delegat, deum

ipsum ostendens patientiae exemplum iam primum, qui

florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit,

qui temporum officia, elementorum seruitia, totius geniturae

tributa dignis simul et indignis patiatur occurrere, sustinens

ingratissimas nationes ludibria artium et opera manuum

suarum adorantes, nomen familiam ipsius persequentes,

luxuriam auaritiam iniquitatem malignitatem cotidie insolescentem,

ut sua sibi patientia detrahat. plures enim

dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu

nesciunt.

Section 3

Et haec quidem diuinae patientiae species, quasi de

longinquo, fors ut de supernis aestimetur. quid illa autem,

quae inter homines palam in terris quodammodo

manu adprehensa est? nasci se deus in utero patitur

matris [expectat] et natus adolescere sustinet et adultus

non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a

seruo suo tinguitur et temptatoris congressus solis uerbis

repellit. cum de deo fit magister docens hominem euadere

mortem, ob salutem scilicet ueniam offensae patientiae

eruditum, (non contendit, non reclamauit nec quisquam in

plateis uocem eius audiuit; arundinem quassatam non fregit,

linum fumigans non restinxit.) nec enim mentitus fuerat

propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in

filio cum tota patientia collocantis. nullum uolentem sibi

adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumue despexit;

[atquin ipse lauandis discipulorum pedibus ministrauit] non

peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim

ciuitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam

discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari

uoluissent; ingratos curauit, insidiatoribus cessit. parum

hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit nec constanter

denotauit. cum uero traditur, cum adducitur ut pecus

ad uictimam, — sic enim non magis aperit os quam

agnus sub tondentis potestate — ille, cui legiones

angelorum, si uoluisset, uno dicto de caelis adfuissent, ne

unius quidem discentis gladium ultorem probauit. patientia

domini in Malcho uulnerata est. itaque et gladii opera

maledixit in posterum et sanitatis restitutione ei, quem non

ipse uexauerat, satisfecit per patientiam, misericordiae matrem.

taceo, quod figitur; in hoc enim uenerat. numquid tamen

subiendae morti etiam contumeliis opus fuerat? sed saginari

uoluptate patientiae discessurus uolebat: despuitur, uerberatur,

deridetur, foedis uestitur, foedioribus coronatur. mira

aequanimitatis fides: qui in hominis figura proposuerat latere,

nihil de impatientia hominis imitatus est. hinc uel maxime,

Pharisaei, dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi

nemo hominum perpetraret. talia tantaque documenta, quorum

magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes

nos uero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo

in praecipiendo sed etiam passionibus domini (in) sustinendo

probant his, quibus credere datum est, patientiam dei esse

naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.

Section 4

Igitur si probos quosque seruos et bonae mentis pro

ingenio dominico conuersari uidemus, - siquidem artificium

promerendi obsequium est, obsequii uero disciplina morigera

subiectio est — quanto magis nos secundum dominum

moratos inueniri oportet, seruos scilicet dei uiui, cuius iudicium

in suos non in compede aut pilleo uertitur, sed in

aeternitate aut poenae aut salutis? cui seueritati declinandae

uel liberalitati inuitandae tanta obsequii diligentia opus est,

quanta sunt ipsa, quae aut seueritas comminatur aut liberalitas

pollicetur. et tamen nos non de hominibus modo seruitute

subnexis uel quolibet alio iure debitoribus obsequii,

uerum etiam de pecudibus, etiam de bestiis oboedientiam

exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino prouisas

traditasque. meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina

quae nobis deus subdit? agnoscunt denique fl. quae oboediunt:

nos cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare

dubitamus? at quam iniustum est, quam etiam ingratum,

quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem

illi, per quem consequeris, de temetipso non rependere!

nec pluribus de obsequii exhibitione debiti a nobis domino

deo. satis enim agnitio dei, quid sibi incumbat, intellegit. ne

.

tamen ut extraneum de obsequio uideamur interfecisse,

ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. numquis non\'

patiens obsequitur aut patiens obluctatur? quam ergo dominus

deus, omnium bonorum et demonstrator et acceptator,

in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet?

cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat,

pertinentibus ad deum tota mente sectandum? per quae in

expedito et quasi in praescriptionis compendio [et commendatio

et exhortatio] de patientia constitutum est.

Section 5

Verumtamen procudere disputationem de necessariis fidei

non est otiosum, quia nec infructuosum. loquacitas in aedificatione

nulla turpis, si quando turpis. itaque si de aliquo

bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere.

quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si, quid

uitandum sit, proinde digesseris. consideremus igitur de impatientia,

an sicut patientia in deo, ita aduersaria eius in aduersario

nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat, quam principaliter

fidei aduersetur. nam quod ab aemulo dei conceptum

est utique non est amicum dei rebus. eadem discordia est

rerum quae et auctorum. porro cum deus optimus, diabolus e

contrario pessimus, ipsa sui diuersitate testantur neutrum alterius

facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono

aliquid mali editum uideri possit. igitur natales impatientiae

in ipso diabolo deprehendo, iam tunc, cum dominum deum

uniuersa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini,

subiecisse impatienter tulit nec enim doluisset, si sustinuisset,

-nec inuidisset homini, si non doluisset. adeo decepit eum,

quia inuiderat; inuiderat autem, quia doluerat; doluerat (autem,)

quia patienter utique non tulerat. quid prius fuerit ille

angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere,

palam cum sit aut impatientiam ab malitia aut malitiam

ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et indiuiduas

in uno patris sinu adoleuisse. at enim quam prius

senserat, per quam [primus] delinquere intrauerat, de suo

experimento quid ad peccandum adiutaret (in)structus, eandem

impingendo in crimen homini aduocauit. conuenta

statim illi mulier, non temere dixerim, per conloquium

ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. usque

adeo numquam omnino peccasset, si diuino interdicto patientiam

perseruasset. quid, quod non sustinuit sola conuenta,

sed apud Adam, nondum maritum, nondum aures sibi debentem,

impatiens etiam tacendi est ac traducem illum eius,

quod a malo hauserat, facit? perit igitur et alius homo per

impatientiam alterius, perit(urus) mox et ipse per impatientiam

suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa

diaboli circumscriptionem, illam seruare, hanc refutare non

sustinens. hinc prima iudicii, unde delicti, origo; hinc deus

irasci exorsus, unde offendere homo inductus. [inde in deo

prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione

sola contentus ab animaduersionis impetu in diabolo

temptatoris] aut quod crimen ante istud impatientiae admissum

homini imputatur? innocens erat et deo de proximo amicus

et paradisi colonus. at ubi semel succidit impatientiae,

desiuit deo sapere, desiuit caelestia sustinere posse, exinde

homo, terrae datus et ab oculis dei eiectus, facile usurpari

ab impatientia coepit in omne, quod deum offenderet. nam

statim illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate

iram filium procreauit, editum suis artibus erudiit. quod

enim ipsa Adam et Euam morti inmerserat, docuit et filium

ab homicidio incipere. frustra istud impatientiae adscripserim,

si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes

suas a domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit,

si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit.

cum uero nec occidere potuerit nisi iratus nec irasci nisi

impatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum,

a qua ira suggesta est. [per] haec impatientiae tunc

infantis quodammodo incunabula. ceterum quanta mox incrementa!

nec mirum. nam si prima deliquit, consequens est,

at, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum,

+

defundens de suo fonte uarias criminum uenas. de homicidio

quidem dictum est. sed ira editum a primordio, etiam

quascumque postmodum causas sibi inuenit ad impatientiam

at ad originem sui confert. sine enim quis inimicitiis siue

praedae gratia id scelus conficit, prius est, ut aut odii aut

auaritiae fiat impatiens. quidquid compellit, sine impatientia

scelus non est ut perfici possit. quis adulterium sine libidinis

impatientia subiit? quod et si pretio in feminis cogitur.,

uenditio illa pudicitiae utique impatientia contemnendi lucri

ordinatur. haec ut principalia penes dominum delicta. nam

ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum.

malum impatientia est boni. nemo impudicus non

impatiens pudicitiae et improbus probitatis et impius pietatis

et inquietus quietis. ut malus unusquisque fiat, bonus

perseuerare non poterit. talis igitur excetra delictorum cur

non dominum offendat improbatorem malorum? an non ipsum

quoque Israhel per impatientiam semper in deum deliquisse

manifestum est, exinde, cum oblitus brachii caelestis, quo

Aegyptiis adflictationibus fuerat extractus, de Aaron deos

sibi duces postulat, cum in idolum auri sui conlationes

defundit? tam necessarias enim Moysei cum domino congredientis

impatienter exceperat moras. post mannae escatilem

pluuiam, post petrae aquatilem sequellam desperant de domino,

tridui sitim non sustinendo. nam haec quoque illis impatientia

a domino exprobratur. ac ne singula peruagemur:

numquam non per impatientiam delinquendo (per impatientiam)

perierunt. quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi

per impatientiam audiendi? domino autem ipso, per impatientiam

etiam uidendi. quodsi patientiam inissent,\' liberarentur.

Section 6

Ipsa adeo est, quae fidem et subsequitur et antecedit.

denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo

est; sed fidem eius patientia probauit, cum filium immolare

iussus ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam

contestationem, - ceterum deus quem iustitiae deputasset

sciebat- tam graue praeceptum, quod nec domino perfici

placebat, patienter et audiuit et, si deus uoluisset, implesset.

merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia

et patiens. ita fides patientia inluminata, cum in nationes

seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam

legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem

suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam

retro defuisset. nam olim et oculum pro oculo et

dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant. nondum

enim patientia in terris, quia nec fides. scilicet interim

impatientia occasionibus legis fruebatur. facile erat absente

domino patientiae et magistro. qui postquam suqeruenit et

gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem

lacessere nec \'fatue\' quidem dicere sine iudicii periculo licet.

prohibita ira restricti animi, compressa petulantia manus,

exemptum linguae uenenum. plus lex quam amisit inuenit.

dicente Christo: diligite inimicos uestros et maledicentibus

benedicite et orate pro persecutoribus

uestris, ut filii sitis patris uestri caelestis. uides,

quem nobis patrem patientia adquirat.

Section 7

Hoc principali praecepto, quo ne digne quidem malefacere

concessum, uniuersa patientiae disciplina succincta est.

iam uero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera

quoque praecepta suis locis respondebunt. si detrimento rei

familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo

saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae

contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus

in nullis diuitiis inuenitur. semper pauperes iustificat, diuites

praedamnat. ita detriment(or)um patientiae fastidium opulentiae

praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras

quoque earum computandas non esse. quod ergo nobis

appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum

uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus.

cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per

apostolum pronuntiauit. eam non in concupiscentia alieni

tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum uidetur

alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius

ipsi quoque nos. itaque si damno adfecti impatienter

senserimus, . de non nostro amissum dolentes adfines cupiditatis

deprehendemur.. alienum quaerimus, cum alienum amissum

aegre sustinemus. qui damni impatientia concitatur terrena

caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. spiritum

enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit.

libenter igitur terrena amittamus, (ut) caelestia tueamur.

totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. iam

qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia

non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex

animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosynae.

quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum

in corpore suo ducit? patientia in detrimentis exercitatio

est largiendi et communicandi. non piget donare eum, qui

non timet perdere. alioquin quomodo duas habens tunicas

alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam

etiam pallium offerre possit? quomodo amicos de mammona

. fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus,

ut amissum non sufferamus? peribimus cum perdito qui

hic inuenimus ubi habemus amittere. gentilium est omnibus

detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam

fortasse animae anteponant., nam id faciunt, cum lucri cupiditatibus

quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent,

cum pecuniae causa etiam in foro nihil f damnationi timendum

adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese

locant, cum peruia inmemores bestiarum latrocinantur. nos

uero secundum diuersitatem, qua cum illis sumus, non

animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit,

seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo.

Section 8

Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto èXPOsitum

omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam

summus: minorum delibatione laedemur? absit \'a seruo

Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationinus

praeparata in friuolis excidat! si manu quis temptauerit

prouocare, praesto est dominica monela: uerberanti te,

inquit, in faciem etiam alteram genam obuerte.

fatigetur improbitas patientia tua; quiuis ictus illi sit dolore

et contumelia constrictus. plus improbum illum caedis sustinendo,

grauius a domino uapulaturum; ab eo enim uapulabit,

cuius gratia sustines. si linguae amaritudo maledicto siue

conuicio eruperit, respice dictum: cum uos maledixerint,

gaudete. dominus ipse maledictus in lege est et tamen

solus est benedictus. igitur dominum serui consequamur et

maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. si parum

aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut

nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est,

aut cruciabor impatientia muta. cum ergo (re)percussero

maledictis, quomodo secutus inueniar doctrinam domini,

qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum,

quae ex ore promuntur, hominem communicari, item:

manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? sequitur

ergo, ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter

pati admoneat. hic iam uide patientiae uoluptatem. nam omnis

iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit,

eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra

constantissimae duritiae libratum et obtusum. concidet enim

ibidem inrita opera et infructuosa et nonnumquam repercussum

in eum, qui misit, reciproco impetu saeuiet. nempe idcirco

quis te, laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi

est. ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat

necesse est amissione fructus sui. tunc tu non modo inlaesus

abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper aduersarii

tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. haec est

patientiae utilitas et uoluptas.

Section 9

Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione

nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio.

praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli,

qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam,

sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes

enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus.

propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de

resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa*

tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur

impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum?

profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit,

sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia

temperandum. cur enim. immoderate feras. abisse quem mox,

subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae

male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus,

cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter

accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et

esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum

ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus,

ipsi consequi nolumus.

Section 10

Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis

libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria

ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc

quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata

superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans

nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem

solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur

malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum,

nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille

posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est,

qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio

ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo

coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque

praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id

obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus?

quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis

arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa

fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis

ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam

obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae,

dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem,

quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. id

nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti

ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit

dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est:

patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo. cum enim

dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam

flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit

non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non

et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet,

tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici

iudicis [id est dei] abstulerit. quantos uero casus huiusmodi

impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem!

quotiens instantia eius deterior inuenta est causis

suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi

nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut

praeceps abit. iam si leuius defenderis, insanies, si uberius,

oneraberis. quid mihi cum ultione, cuius modum regere non

possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo,

non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.

Section 11

Post has principales impatientiae materias ut potuimus

regestas quid inter ceteras euagemur, quae domi, quae foris?

lata atque diffusa est operatio mali multiplicia aspidum

incitamenta, iaculantis, et modo paruula modo maxima. si

paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua

exuperantia cedas. ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas

impatientiae. at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae

medela, patientia. certemus igitur quae a malo infliguntur

sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis

eludat. si uero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut

sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae

nobis imputamus. quodsi a domino nonnulla credimus incuti,

cui magis patientiam quam domino praebeamus? quin insuper

gratulari [et gaudere] nos docet dignatione diuinae castigationis.

ego, inquit, quos diligo castigo. o seruum illum

beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur

irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! undique

igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qua

aequa ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut

admonitionibus domini interuenimus. eius officii magna

merces, felicitas scilicet. quos enim felices dominus nisi

patientes nuncupauit dicendo: beati pauperes spiritu,

illorum est enim regnum caelorum? nullus profecto

spiritu pauper nisi humilis. quis autem humilis nisi

patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia

subiectionis ipsius. beati, inquit, flentes atque lugentes.

quis talia sine patientia tolerat? itaque talibus et aduocatio

et risus promittitur. beati mites. hoc quidem uocabulo

impatientes non licet omnino censeri. item cum pacificos

eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid

impatientes pacis adfines? stultus hoc senserit. cum uero

gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent

et persequentur, merces enim uestra plurima in

caelo, id utique non [exultationis] impatientiae pollicetur,

quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea.

nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.

Section 12

Quod (ad) pecis gratissimae deo attinet disciplinam.

quis omnino impatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo,

non dicam septies et septuagies septies? quia ad iudicem

cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet,

nisi prius iram delerit, duritiam amaritudinem, uenas scilicet

impatientiae, amputarit? quomodo remittes et remittetur tibi,

. si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? nemo

conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare

perficiet, nisi prius, reconciliando fratri l\'euersus, ad patientiam

fuerit. sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. non

licet nobis una die sine patientia manere. atenim cum omnem

speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod

etiam paenitentiae ministrat? solita lapsis subuenire, haec

expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque

inituris salutem. quantum boni utrique confert, cum

disiuncto matrimonio — ex ea tamen causa, qua licet seu

uiro seu feminae a diuiduitatis perseuerantia sustineri —

alterum adulterum non facit alterum emendat. sic et illis

dominicarum similitudinum exemplis de paenitentia saluis

adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit —

nam impatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis

patientia suscipit - et humeris insuper aduehit, baiulus

patiens, peccatricem derelictam; illum quoque prodigum filium

patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud impatientiam

irati fratris excusat. saluus est igitur qui perierat,

quis paenitentiam iniit; paenitentia non periit, quia patientiam

inuenit. iam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani

nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus

sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis

eruditur? dilectio, inquit, magnanimis est: id a patientia

sumit. benefica est: malum patientia non facit. non

aemulatur: id quidem patientiae proprium est. nec proteruum

sapit: modestiam de patientia traxit. non inflatur,

non proteruit: non enim ad patientiam pertinet. nec

sua requirit: suffert ** sua, dum alteri prosit. nec incitatur:

ceterum quid impatientiae reliquisset? ideo, inquit.

dilectio omnia sustinet, omnia.tolerat, utique quia

patiens. merito ergo numquam excidet. nam cetera euacuabuntur

consummabuntur exhaurientur: linguae scientiae prophetiae,

permanent autem fides spes dilectio: fides, quam

Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat,

dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.

Section 13

Usque huc de patientia tantum simplici et uniformi

et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore

demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae

ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem

rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo

suo. quae igitur negotiatio patientiae in corpore?

inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per

humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus

domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu,

cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. haec

patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat;

haec aures Christi (et) dei aperit, seueritatem dispergit.

clementiam elicit. sic ille rex Babylonius offenso domino

cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset,

immolata patientia corporis sui et regnum recuperauit et.

quod optabilius homini est, satis deo fecit. iam si altiores

et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem

sanctitati quoque praecurat continentiam carnis: haec et

uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem

ad regna caeli leuat. quod de uirtute animi uenit in carne

perficitur. carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur.

si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat. si et carcer

praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo;

illa et in paupertate lucis, illa et in penuria mundi. cum

uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem

secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla

plus illic quam patientia corporis. si spiritus promptus,

sed caro infirma, ubi salus spiritus sine patientia et

carnis ipsius? at cum hoc dominus de carne dicit, infirmam

pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet

aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam,

ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime

toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt..

Section 14

His patientiae uiribus secatur Esaias et de domino non

tacet, lapidatur Stephanus et ueniam hostibus suis postulat.

o felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem

aduersus omnem diaboli uim expunxit! quem non abactae

greges, non] illae in pecore diuitiae, non filii uno ruinae

impetu adempti, non ipsius denique corporis in uulnere crucia.

tus a patientia fide domino dedita exclusit, quem diabolus

totis uiribus frustra cecidit. neque enim a respectu dei tot

doloribus auocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum

et testimonium tam spiritu quam carne tam animo quam

corpore patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium

nec amissionibus carissimorum nec corporis quidem

conflictationibus succidamus. quale in illo uiro feretrum deus

de diabolo extruxit, quale uexillum de inimico gloriae suae

extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil\'

ex ore promeret nisi deo gratias, cum uxorem iam malis:

delassatam et ad praua remedia suadentem execraretur! quid

ridebat deus, quid dissecabatur malus, cum Iob inmundum

ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret,

cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus

refossae carnis ludendo reuocaret! itaque operarius ille

uictoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum lorica

clipeoque patientiae et integritatem mox corporis a deo recuperauit

et quae amiserat conduplicata possedit et si filios quoque

restitui uoluisset, pater iterum uocaretur. sed maluit in illo

die reddi sibi: tantum gaudii, securus de domino, distulit: sustinuit

iam uoluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia uiueret.

Section 15

Adeo satis idoneus patientiae sequester deus: si iniuriam

deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor

est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est

quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem! nec inmerito

[enim. omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis

eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem

ådiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomolo.

gesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat,

manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria

consummat, pauperem consolatur, diuitem temperat,

infirmum non consumit, ualentem non extendit, fidelem delectat.

gentilem inuitat, seruum domino, dominum deo commendat.

feminam exornat. uirum adprobat; amatur in puero, laudatur

in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate,

formosa est. age iam, sis. et effigiem habitumque eius

comprehendamus. uultus illi tranquillus et placidus, frons

pura, nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa

aeque is laetum modum supercilia, oculis humilitate, non

infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color,

qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum

et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus

et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquinatur.

sedet! enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi,

qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae

serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias.

nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet.

cum ergo spiritus dei descendit, indiuidua patientia comitatur

eum. si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur

semper? immo nescio, an diutius perseueret- BKM

sua comite ac ministra omni loco ae tempore angatur necesse

est. quodcumque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non

poterit, carens instrumento sustinendi.

Section 16

Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera, —

caelestis et uerae. scilicet Christiana non, ut illa patientia

gentium terrae, falsa probrosa. nam ut in isto quoque

domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari — nisi

quod ipsa diuersitas mali et boni aequaliter magnitudinis

par est — docuit et suos patientiam propriam, illam dico,

quae maritos dote uenales aut lenociniis negotiantes uxorum

potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti

obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae uentris

operarios contumeliosis patrociniis gulae subiectione libertatis

addicit. talia nationes patientiae studia nouerunt et tanti

boni nomen foedis operationibus occupant; patientes riualium

et diuitum et inuitatorum, impatientes solius dei uiuunt.

sed uiderint sua et sui praesidis, quam patientiam sub terra

ignis expectat. ceterum nos amemus patientiam dei, patientiam

Christi: rependamus illi quam pro nobis ipse dependit;

offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem

carnis et spiritus credimus.

-

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?