On Modesty

Tertullian c. 213-220 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas

sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium

omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile

perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur,

si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura

compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur

aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod

ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita

corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec

cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo

usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum

pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non

castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso,

cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur,

cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si

stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim

nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non

prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae

pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam

per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum

praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque

testamento coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis

et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio

etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex

scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit:

ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto.

o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM!

et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum

ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi

paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur.

illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc

in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est.

absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera

est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula.

non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit,

quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum

appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum.

erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae

quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc

mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium

delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus,

quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis

dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor

errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et

pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et

in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus.

cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus

loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum

factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. adeo deuertit

a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator

factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum,

optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam

suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem

carnis obtruncant amputantes non summam superficiem,

sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus

ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani

nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque

adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis

potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens

eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur

et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat

eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea,

quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere

cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter

continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus

extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae

nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae

iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur

et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique

de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime

quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum

aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non

sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti

tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si

admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non

debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis

et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et

sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum

ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri .

quasi modica et praecaueri quasi maxima. nobis autem maxima

ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem

post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus,

si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et

ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate

digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo-

. que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris

nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Chapter 2

Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors

et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio

anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam,

salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque

et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes

inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne

iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu

quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur

tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et

sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam,

quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae

et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent?

quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa

enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et

condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans,

ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint,

inquit, non exaudiam obsecrationem eorum.

et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris

pro his in prece et oratione, quoniam non

exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore

adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae

praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo

isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et

ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam

utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes

et ieiunantes et adflictationem suam offerentes deo. deus enim

zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati

eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur

patientiae finem: tacui, numquid et semper tacebo et

sustinebo? quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere

faciam. ignis enim procedet ante faciem ipsius,

et exuret inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas

occidens in gehennam. ceterum iudicantibus quomodo dominus

comminetur ipse demonstrat: quo enim iudicio iudicaueritis,

iudicabitur de uobis. ita non prohibuit iudicare,

sed docuit. unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis,

dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum

carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur.

adiciens enim inquit: ut quid mihi eos qui foris sunt

iudicare? dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. delicta

mundantur, quae quis in fratrem, non deum admiserit. debitoribus

denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed

non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem

contentiosum alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere

frenos disciplinae, illa laxare uideatur, quasi incertae

et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec

negare per austeritatem. porro et auctoritas scripturae in suis

terminis stabit sine alterutra oppositione. et paenitentiae subsidium

suis condicionibus determinatur sine passiua concessione,

et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa

propositione. causas paenitentiae delicta condicimus. haec

diuidimus in duos exitus. alia erunt remissibilia, alia inremissibilia.

secundum quod nemini dubium est alia castigationem

mereri, alia damnationem. omne delictum aut uenia dispungit

aut poena, uenia ex castigatione, poena ex damnatione. de

ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes

scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. sed

et Iohannes docebit: si quis scit fratrem suum delinquere

delictum non ad mortem, postulabit et dabitur uita

ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile.

est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet,

hoc erit inremissibile. ita ubi est postulationis ratio,

illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec

remissionis. secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae

quoque condicio discriminatur. alia erit quae ueniam

consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi

nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. et

superest specialiter de moechiae et fornicationis statu exami

nare, in quam delictorum partem debeant redigi.

Chapter 3

Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem

ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus

uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia,

iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est

frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis

autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur,

ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur.

porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt,

quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam,

in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a

quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum

autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere,

et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum

• enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur

ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo

humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere

quam communicare. adsistit enim pro foribus eius

et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum

sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\'

sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non

metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat

fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio.

ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi

dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo

facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius

adiuuabit.

Chapter 4

Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad

ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam

ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam

et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides

quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo

usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero,

unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest

nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam;

sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia

trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium

est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum

adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes

nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam

professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur.

nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen

eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in

corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, uerum

omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed

monstra.

Chapter 5

Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum

opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei

praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem

ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam

sabbati uenerationem, post imperatam in parentes

secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis

muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis.

post spiritalem enim castitatem sanctitatemque

corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem

statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege,

cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum

longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam

secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est.

itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae

nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte

coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit

illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis,

adiungit non occides. honorauit itaque moechiam,

quam homicidio anteponit, in prima utique fronte

sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium

utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de

ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et

mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur.

pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae,

hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii

insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos

sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem

locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus

lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a

cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de

propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad

paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium

detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus

est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente

coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit

nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra

sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria

saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci

mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa

quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium

nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam,

sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar,

quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot

conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus

trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia

sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res

est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,.

occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae

subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec

ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres,

adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter ,

de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt,

eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem

genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima

et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse

debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra

esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum

uero de medio excipis? idololatrae successorem,

homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio

est: miserabiliores paenitentias reliquisti.

Chapter 6

Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum

praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi

quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam

dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam

necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias.

uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata

est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum

in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae

usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime

a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo

statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera

enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga

reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit

innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis

ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae

-pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die

ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis,

conuertens animas; iura domini directa,

oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens,

inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem

sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique:

non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus

per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet

in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore

praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui

uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde

suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha,

reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi,

cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in

sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae.

frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum

id est concupiscentias et uoluntates non minus quam

facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia,

quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore

disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur?

dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam,

quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus

retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae

sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem

cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta

donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter

Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non

tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres

nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam

circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo

uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem

uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti,

uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit-

Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias

Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo

deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae,

si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante

Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita

est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio

sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile

quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens

et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat

usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae

quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de-

. scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo

caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum

non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce

aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos,

sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus,

sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas

aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas

sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non

ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua

pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas?

non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei

uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si

exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum

et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et

magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam

siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis

atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem,

ex quo deputetur aetas quaestionis.

Chapter 7

A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a domino

requisita et humeris eius reuecta. procedant ipsae picturae

calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio

pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione

conliniet. praescribimus enim ex naturae disciplina,

ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi

quae prouocantur id est ad ea quae prouocant. prouocabat,

ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos

admittentem dominum et cum illis de uictu communicantem

indignati mussitabant. ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem

cum figurasset, cui alii configurasse credendum est

quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano,

qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cauillator

responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet,

de futura laboret? sed ouis proprie Christianus et grex domini

ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus

in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit.

ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis dominum,

sed ad tuam \'praesumptionem? et tamen ita eam

uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in

Christianum existimas conuenire. dic mihi, nonne omne hominum

genus unus dei grex est? nonne uniuersarum gentium

idem deus et dominus et pastor est? quis magis perit a deo

quam ethnicus, quamdiu errat? quis magis requiritur a deo

quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? denique antecedit

hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis

fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati.

ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale

aliquid interpretemur, in quibus prius. at tu, opinor, hoc uelis,

ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel armario.

sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non

ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum

maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed

ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam

et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius

peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. aut

numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non

esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta

legem et prophetas? posuit igitur illos in parabola, etsi non

quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur,

aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam.

perinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam,

aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi

in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei

uerbum. atquin totus hic mundus una omnium domus est, in

quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris inuenitur,

quam Christiano, qui iam in dei luce est. denique et oui et

drachmae unus error adscribitur. nam si iam in Christianum

peccatorem defingerentur post fidem perditam, et de iterata

amissione eorum et restitutione tractaretur. decedam nunc

paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem,

cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem.

condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque

portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore

moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. licet

enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare,

quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo,

sed latitando perierunt. ita licet dici perisse, quod saluum

est. perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii

furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et

xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis,

si in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes

adhibuit aut incuriosius in uerbum ancipitis negationis aut

blasphemiae impegit. ob tale quid extra gregem datus est

uel et ipse forte ira tumore aemulatione, quod denique saepe

fit, dedignatione castigationis abrupit. debet requiri atque reuocari.

quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit.

bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans

peccatorem. moechum uero et fornicatorem quis non

mortuum statim admisso pronuntiauit? quo ore mortuum restitues

in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum

pecus reuocat? denique si meministi prophetarum, cum pastores

increpantur, puto Ezechielis est uox: pastores, ecce

lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis,

quod infirmum est non curastis, quod comminutum

est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis,

quod periit non requisistis. numquid et de mortuo

exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint?

plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi

— neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur

— non, ut perditae in mortem et comestae resumantur.

iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei

ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo

ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem

et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur.

moechiae uero et fornicationis non drachma, sed talentum,

quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius

solis lancea opus est. simul apparuit, statim homo de ecclesia

expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae,

sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed

contristationem proximarum fraternitatum. commissa itaque

etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in

ethnicum spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto

nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter

quod in Christianum de diuersa parte coguntur.

Chapter 8

Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus

decipit, quem in uestibus purpura oculandis saepissime euenire

. est. cum putaueris recte conciliasse temperamenta colorum

et credideris comparationes eorum inter se unasse erudite,

mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem

traducta diuersitas euomet. eadem itaque caligine circa filiorum

quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus

figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis

quam parabolae materia praetexit. duos enim populos in

duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem.

nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore

disponere ueniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum

expresserint. porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione

filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur

de configuratione filii minoris. licet enim filius audiat

et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano

reconciliationem dei patris inuideat, quod uel maxime

diuersa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem:

ecce quot annis tibi seruio et praeceptum tuum numquam

praeteriui. quando enim non transgressor legis Iudaeus,

aure audiens et non audiens, odio habens traducentem

in portis et aspernamento sermonem sanctum? sic nec patris

ad Iudaeum erit uox: tu semper mecum es, et omnia

mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati

quidem et in altum elati, sed qui non computauerint

deum et qui dereliquerint dominum et in iram prouocauerint

sanctum Israelis. omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui

etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa

terra paternae promissionis. atque adeo non minus hodie

Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione

mendicat seruiens usque adhuc principibus eius, id est

saeculi huius. quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; .

Iudaeum enim parabola non recipit. multo aptius Christianum

maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei

comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae

designatus permitteret demutationem. nisi quod et clausula

refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere

et non dolere conueniet, siquidem tota spes nostra cum

reliqua Israelis expectatione coniuncta est. ita etsi quaedam

facient, [et] aliis contra sapientibus interimitur exemplorum

peraequatio. quamquam, etsi omnia ad speculum respondere

possint, unum et praecipuum periculum interpretationum, ne

aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae

cuiusque materia mandauit. meminimus enim et histriones,

cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia

longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime

exprimentes. sed uiderit ingenium extraordinarium.

nihil enim ad Andromacham. sic et haeretici easdem parabolas

quo uolunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt.

quare aptissime? quoniam a primordio secundum occasiones

parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. uacuit

scilicet illis solutis a regula ueritatis ea conquirere atque componere,

quorum parabolae uidentur.

Chapter 9

Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur,

sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus

omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque

caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae?

et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris

salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri

quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret,

necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo

tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.

huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et

coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate.

sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam

et disponendam et tegendam parabolam, ut illuc perducantur,

cui exemplum procuratur. et duo utique filii illuc

spectabunt, quo et drachma et ouis. quibus enim cohaerent,

eandem habent causam eandemque utique mussitationem Pharisaeorum

erga commercium domini et ethnicorum. aut si

quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam

iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium:

non erit uectigal pendens ex filiis Israel.

nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum,

nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris

transitus. peccatores autem cum adiungit publicanis, non

statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. sed unum

genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos,

alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit.

ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum,

sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit.

nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius.

non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina

congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. totum autem

statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus

ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. nam si

Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique

baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe

euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis

etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum

tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus

curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non

moechi et fornicatores, sed idololatrae et blasphemi et negatores

et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient,

et elisa est uerissime hoc imaginis modo tota substantia sacramenti.

quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare?

quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo

poterit amittere? securitas delicti etiam libido est eius. recuperabit

igitur et apostata uestem priorem, indumentum spiritus

sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus

illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne

uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum

spoliati. plus est igitur, si nec expedit in Christianum

conuenire ordinem filii prodigi. quod si nec in Iudaeum integre

filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter

interpretatio gubernabitur. uenerat dominus utique, ut quod

perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam

sanis necessarius. hoc et in parabolis figurabat et in sententiis

praedicabat. quis perit hominum, quis labat de ualetudine,

nisi qui deum nescit? quis saluus ac sanus, nisi qui deum

nouit? has duas species de genere fraternas haec quoque signabit

parabola. uide an habeat ethnicus substantiam in deo

patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per

quam et apostolus notat in sapientia dei non cognouisse mundum

per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat.

hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores

et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus

tradidit se principi huius aeui. ille eum praefecit porcis

(ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos

esset uitalis escae simulque alios uideret in opere diuino abundantes

pane caelesti. recordatur patris dei, satisfacto redit,

uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam

transgressus amiserat. anulum quoque accepit tunc primum,

quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde

opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. hic

erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus,

quod non statim Christianus. hunc et Pharisaei de

saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus

maerebant.. et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus

est liuor, non quia innocentes et deo obsequentes

Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos

semper apud patrem esse oportuerat. et utique Iudaeus ad

primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam

restitutionem. illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero

quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. puto me

et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum

adcommodatiores interpretationes reddidisse. ceterum

si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam

Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem

paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia

concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et

fornicationem inconcessibilia seruari. sed plus est, quod nihil

aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. denique si

aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius

dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta

restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet

in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per

aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius domini in

gregem referet. sed malumus in scripturis minus, si forte,

sapere quam contra. proinde sensum domini custodire debemus

atque praeceptum. non est leuior transgressio in interpretatione

quam in conuersatione.

Chapter 10

Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas

istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi

quam materia propositi est, contendunt iam nec competere

ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia

ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola

natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus

pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem

ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa

sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid

amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit

utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num

ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam

necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio,

an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam

quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo

propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc

ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod

exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes

redempturae. bene quod et Iohannes domini uias

sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis

Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et

Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent.

atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere

contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur

fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus

est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum

dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis

misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur

contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius

extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes

sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc

uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam

malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si

ita est, peccando promeremur. age tu funambule pudicitiae

et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum

filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis,

carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum

metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane,

si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido

es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio

de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, .

sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de

moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres.

sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos

amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio

ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa

iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua

et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem

in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti,

merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post

calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem

paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio,

quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert

cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos

paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus

Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de

patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus

istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut

eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae

fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis

effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus,

hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita

cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.

Chapter 11

Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem

discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro

peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam

corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et

crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti,

ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae,

etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex

hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum

praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas

indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus

in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare,

si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana

enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a

redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus

ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum

caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum

de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

Chapter 12

Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per

apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum

iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento

doceant maculas carnis post baptisma respersae

paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis

forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne

forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate.

cum primum intonuit euangelium et uetera concussit,

ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc

regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos

qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt,

spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere

pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri,

a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a

quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu

sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi

locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum

enim sanguinis multo magis humani intellegemus.

porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione

de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda

praescribunt? non quod alia permittant, sed quod

haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum

causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem

nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista

disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi

ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus,

ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res

acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio

autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur

iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota

enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non

leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus,

quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi

ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit.

nouissimi testamenti semper indemutabilis status est,

et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet.

satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit,

uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque

idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua

finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut

si credere quidam possunt, debebunt probare.

Chapter 13

Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim

suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem

fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae

in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio

heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si

quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex

parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio

quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis

donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia

deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos,

constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi,

uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus

obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego.

nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi,

ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones

eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori

contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam

supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset

quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur

quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate.

atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora

cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia

agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando

maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari,

tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam

moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\'

ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum

prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium

lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua

detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae

inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris

et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus

de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel

licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens?

apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam

tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum

paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo

exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus?

quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum

dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen

dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses:

si quis autem non obaudit sermoni nostro

per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi,

ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed

quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori

dilectionem solummodo concessam, non et communicationem,

incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset

de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed

uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem,

quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris

deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam

carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod

uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera

malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut

ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non

in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem,

quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem

carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus

Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut

emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. sed et

ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur,

ne se extolleret. si et hoc tangunt, ut traditos satanae

ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus,

quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra,

immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia

elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur,

per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? incestum uero

atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae,

non angelo eius tradidisse meruerunt. et de hoc enim interest,

immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab

apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae.

postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit?

satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate

perficitur. hoc qui satanae deduntur audire non possunt.

Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro

aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus

non aduersus terminum domini sub spe ueniae dedisset satanae

iam a fide in blasphemiam mersos. unde et naufragos eos iuxta

fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae.

illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemiam

impegerunt. ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia

emergunt. sed et si dixit: tradidi eos satanae, uti disciplinam

acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit,

qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri

haberent blasphemandum non esse. sic igitur et incestum

fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit

satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat,

ut discerent fornicandum non esse. denique in

interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam

damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate

amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die domini.

et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius

saluus erit. ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus,

propter hoc perdita carne. saluus sit in poena? ergo poenam

sine carne censebit contraria interpretatio? sic resurrectionem

carnis amittimus. superest igitur ut eum spiritum dixerit,

qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum

in die domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore.

siquidem subiungit: non scitis, quod modicum

fermentum totam desipiat consparsionem? et tamen

fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.

Chapter 14

Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior

ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli

dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae

a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim

dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique

damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat,

cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem

de sententia eius retulerat, sed damnationem.

nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola

prima et alii qui apostolum contristauerint incondite

agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes

iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis

potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam

primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam,

tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam

et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam.

sic enim exegerant schismata et aemulationes et

dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut

et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia

elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis

aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum

tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat,

quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire

aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum.

et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit

uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus

huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta

huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non

sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum

nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare

compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger

aut ab humano die; neque enim conscius mihi

sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod

angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta

obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati

estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se

putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum

scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim,

inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti?

si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis?

nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia

usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes

percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum

delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem

manducandi et bibendi et mulieres circumducendi,

sicut et ceteri apostoli et fratres domini et

Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur,

non magis nos? aeque et illos singulari stilo figit: propterea

qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis

contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non

habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto

detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema

maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis

stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis

quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos,

inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit

dominus, et cognoscam non sermonem eorum

qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone

est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam

ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat?

auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio,

qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui

quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius,

ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit?

pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent?

utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio

eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a

deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per

mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius,

quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili

tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo

modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi

satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur,

quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur

numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus

itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam

inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum

sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur;

illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem,

qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum

quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub

repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***,

abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli

litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec

persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si

incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis

. habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus

est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur

ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex

maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur

deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem;

damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur,

qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem

maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a

satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum

perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo.

damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc

perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et

ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius,

quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat?

postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione

deciderit an quod interlocutione suspenderit, et

utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare,

ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas

prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem

terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam

eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius

suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe

alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus

et territus et maerore saucius propterea permittente modulo

delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori

interpretareris? hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola,

sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo

eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem

nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem,

censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut

aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere

absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem

simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et

impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus

comparauerat, ne consuetudini deputaretur, quam absens

iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam

domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur.

lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute

domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.

Chapter 15

Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli

extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti,

ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia

sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori

postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de

auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione

sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante

decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea

habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam

consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus

occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed

et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare

aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post

angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam

quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem

reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae

et iniquitati? quae autem communicatio luci et

tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae

pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo

dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo

discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim

concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur

et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat

Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint

idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit.

nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui.

dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo,

et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter

quod discedite de medio eorum, separamini et immundum

ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole,

ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum

tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem

istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento

carnis et spiritus perficientes castimoniam

in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat

aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit,

ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis

praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem

enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet

me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt

et paenitentiam non egerunt super immunditia quam

admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos

constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia

inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam

perderent. et ceterum non competit eum de communicatione

aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris,

iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum

omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis

ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt,

ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum,

impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem

citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse

praesumant.

Chapter 16

Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem

ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in

omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum

dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et

in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo

purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum

dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei

sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum

a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum

carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum

id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo

posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos

et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans

regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet

si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur,

utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens:

sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed

sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in

spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto

facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem

denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum

columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter

cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non

fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait

deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit

hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit

illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est.

deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit

per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum

illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi?

quia et Christus dei templum. euertite templum hoc,

et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra

Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod,

qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur?

erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur

domino, unus est spiritus. fugite fornicationem.

si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus?

nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando

adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo

extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum

peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes,

ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo,

sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens,

empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;

glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc

qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et

qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si

uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure

censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et

excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice

illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas

ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum

est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem

unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori

et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum

nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam

si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit

et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si

fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim

timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur

matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse

aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant?

innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare,

si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam

uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an

poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia

eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere.

quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet

fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens

pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis

dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit

uxorem praeter causam moechiae, facit eam

moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur.

quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo

admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque

optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris

solutionem, ut moechiae locum non des: solutus

es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem

tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit

uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt

huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum

tempus in collecto constituit, ut et qui habent

uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim

habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite

et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem

degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant

deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo

placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem

quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit

quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis.

sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat;

puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste

est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et

fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus

honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum,

ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale

Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam

titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed

nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne

naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere

benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.

hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis

enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis

haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis

occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius

armari.

Chapter 17

Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius,

omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt,

omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur.

quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim

nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec

est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a

fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere

in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae,

sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae

legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in

primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico

uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum

dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid

magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem?

quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut

superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae,

quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui

tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti?

consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut,

sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate

uitae incedamus. si enim consepulti sumus

simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus,

hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi.

si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod

et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus

a mortuis iam non moriatur, mors non iam

dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae,

mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita

et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae,

uiuentes autem deo per Christum Iesum.

igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum

mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si

possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus

denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- .

quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis

nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae

et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae

in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua

negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum

autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate

carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te

a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex

Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et

plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege

miserit deus per carnem filium suum in similitudine

carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit

delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit,

impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed

secundum spiritum incedimus. qui enim secundum

carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui

secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem

carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum,

et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non

posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est

ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis

uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis

et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans

de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus

facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans

denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se

tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem,

inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit:

qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur

hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non

fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere

consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui

uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore

uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis

ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos,

tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator

aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos

seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super

filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui

contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam

fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes

compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino,

in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae

membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam

libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede

iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca

multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam

si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset,

esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione

temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit

circumcisionem.

Chapter 18

Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae

et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco

ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando

ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur

et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic

loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis

eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in

prouerbiis Salomon, quae παροιμίας dicimus, specialiter de

moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per

indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit,

dolores et dehonestationes sustinet. ignominia

autem eius non abolebitur in aeuum. plena

enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii.

hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam

audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini

et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis

beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum

nec in uia peccatorum steterit et in cathedra

pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi

cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non

introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis

non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus

meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures,

quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum

uiro innocente innocens eris, et cum electo electus

eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori

autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes

meas et adsumis testamentum meum per os

tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris

portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus

et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non

commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius

mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo.

nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in

uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?)

aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera,

cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam;

quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit

conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini

cito imponas neque communices delictis alienis. item

ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis

enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare

operibus infructuosis tenebrarum, immo et

reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe

est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose

incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto

magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi

ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet

emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam

non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum,

sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine

ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa,

sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere

concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis

communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex

paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae

mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim

fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est.

dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset

demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret:

nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam

egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi

posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum

dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum

cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim

quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub

qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non

perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis

et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione

detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis,

nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens

dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte

peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam

semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in

sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad

hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse

fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus,

quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia

illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad

ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa

liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et

sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus

adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad

se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem,

quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit

aut maioribus et inremissibilibus a deo solo.

Chapter 19

Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes

nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? quasi in Apocalypsi

manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium,

ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se aduersus

eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten

dicit et docet, atque seducit seruos meos ad fornicandum

et edendum de idolothytis. et largitus sum illi

temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec uult eam

inire nomine fornicationis. ecce dabo eam in lectum et

moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi

paenitentiam egerint operum eius. bene autem quod apostolis

et fidei et disciplinae regulis conuenit. siue enim ego,

inquit, siue illi, sic praedicamus. totius itaque sacramenti

interest nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit

denegatum. hanc aequalitatem spiritus sancti qui obseruauerit,

ab ipso deducetur in sensus eius. haereticam enim feminam,

quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in

ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat.

cui enim dubium est haereticum institutione deceptum

cognito postmodum casu et paenitentia expiato et ueniam con- .

sequi et in ecclesiam redigi? unde et apud nos, ut ethnico

par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma

ueritatis utroque nomine purgatus admittitur. aut si certus

es mulierem illam post fidem uiuam in haeresin postea exspirasse,

ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui

ueniam ex paenitentia uindices, sane agat paenitentiam, sed in

finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. haec

enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus

multo magis, sed de uenia deo reseruamus. denique ea Apocalypsis

in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos

et incredulos et homicidas et ueneficos et idololatras,.

qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali

damnatione decreuit. non enim de ethnicis uidebitur

sapere, cum de fidelibus pronuntiarit: qui uicerint,

hereditatem habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi

in filios, et ita subiunxerit: timidis autem et incredulis

et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et ueneficis

et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris,

quod est mors secunda. sic et rursus: beati

qui ex praeceptis agunt, ut in lignum uitae habeant

potestatem et in portas ad introeundum in sanctam

ciuitatem. canes uenefici, fornicator, homicida foras,

utique qui non ex praeceptis agant. illorum est enim foras

dari qui intus fuerunt. ceterum quid mihi eos, qui foris

sunt, iudicare? praecesserat. de epistola quoque Iohannis

carpunt statim. dictum est: sanguis filii eius emundat

nos ab omni delicto. semper ergo et omnifariam delinquemus,

si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut

si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto,

non etiam a fornicatione. unde autem exorsus est? lumen

praedixerat deum et tenebras non esse in illo et mentiri nos,

si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris

incedamus. si uero, inquit, in lumine incedamus, communionem

cum eo habebimus, et sanguis Iesu Christi

domini nostri emundat nos ab omni delicto. ergo in

lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur?

nullo pacto. qui enim delinquit, non in lumine

est, sed in tenebris. unde et ostendit, quomodo emundabimur

a delicto in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest.

a deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia

non delinquamus. incedentes enim in lumine, tenebris uero

non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non

admisso delicto. haec est enim uis dominici sanguinis, ut

quos iam a delicto mundarit et exinde in lumine constituerit,

mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseuerauerint.

sed subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere,

. seducimus nosmetipsos, et ueritas non est in nobis.

si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut

dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia.

numquid ab immunditia? at si ita est, ergo et ab idololatria.

sed aliud in sensu est. ecce enim et rursus, si dicamus, ait,

nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius

non est in nobis. eo amplius, filioli, haec scripsi uobis,

ne delinquatis, et si deliqueritis, aduocatum habemus

apud deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse

placatio est pro delictis nostris. secundum haec, inquis,

et delinquere nos et ueniam habere constabit. quid ergo fiet,

cum procedens aliud inuenio? negat enim nos omnino delinquere,

et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens

semel a Christo delicta deleta, non habitura postea

ueniam, in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat.

omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat

semetipsum, quia et ille castus est. omnis qui

facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est

iniquitas. et scitis quod ille manifestatus sit, ut

auferat delicta, utique hactenus admittenda. siquidem subiungit:

omnis, qui manet in illo, non delinquet. omnis

qui delinquit, neque uidit neque cognouit eum. filioli,

nemo uos seducat. omnis qui facit iustitiam, iustus

est, sicut et ille iustus est. qui facit delictum, ex diabolo

est, quoniam diabolus a primordio delinquit. in

hoc enim manifestatus est filius dei, ut soluat opera

diaboli. nam et soluit liberans hominem per lauacrum donato

ei chirographo mortis. et ideo omnis, qui ex deo nascitur

non facit delictum, quia semen dei manet in illo, et

non potest delinquere, quia ex deo natus est. in hoc

manifesti sunt filii dei et filii diaboli. in quo, nisi illi

non delinquendo, ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo,

quia de diabolo sunt, perinde atque si numquam sint ex

deo nati? quod si dicit, qui non est iustus, ex deo non

est, qui non pudicus, quomodo rursus ex deo fiet, qui

iam esse desiit? iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus

Iohannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto

esse, nunc uero praescribentem non delinquere omnino,

et illic quidem aliquid de uenia blandientem, hic uero districte

negantem filios dei quicumque deliquerint. sed absit. nam

nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum.

et hic enim illam Iohannes commendauit, quod sint quaedam

delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. cui

\'enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut

et manum immittere aut facile male dicere aut temere iurare

aut fidem pacti destruere aut uerecundia aut necessitate mentiri?

in negotiis, in officiis, in quaestu, in uictu, in uisu, in

auditu quanta temptamur? ut, si nulla sit uenia istorum, nemini

salus competat. horum ergo erit uenia per exoratorem

patris Christum. sunt autem et contraria istis, ut grauiora et

exitiosa, quae ueniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus,

negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua

alia uiolatio templi dei. horum ultra exorator non erit Christus;

haec non admittet omnino, qui natus ex deo fuerit, non

futurus dei filius, si admiserit. ita Iohannis ratio constabit

diuersitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere

filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. prospiciebat enim

clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus

dicturus in fine manifestius: si quis scit fra\'trem suum delinquere

delictum non ad mortem, postulabit, et dabit

ei uitam dominus, qui non ad mortem delinquit. est

enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet.

meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo deprecari

pro populo mortalia delinquente. omnis iniustitia

delictum est, et est delictum ad mortem. scimus

autem, quod omnis, qui ex deo natus sit, non delinquit,

scilicet delictum quod ad mortem est. ita nihil iam

superest quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia

esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus nec exorare

permittitur.

Chapter 20

Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac

determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei

antistitem et ubique de ecclesia eradicantem omne sacrilegium

inpudicitiae sine ulla restitutionis mentione. uolo tamen ex

redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium

superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam

magistrorum. extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a

deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus iuxta se constituerit

in abstinentiae tenore: aut ego solus et Barnabas non habemus

operandi potestatem? et utique receptior apud

ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum.

monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem

magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae

iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit,

eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt

et participauerunt spiritum sanctum et uerbum

dei dulce gustauerunt, occidente iam aeuo cum

exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes

cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. terra

enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem

et peperit herbam aptam his propter quos et colitur,

benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas

reproba et maledictioni proxima, cuius finis in

exustionem. hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis

docuit, numquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam

promissam ab apostolis norat. optime enim legem interpretabatur

et figuras eius iam in ipsa ueritate seruabat. ad hanc

denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: si autem

uarietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit

a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et

sacerdos cum uiderit, emundabit eum, quoniam conuertit

in album, mundus est. qua uero die uisus fuerit

in eiusmodi color uiuus, inquinatus est. conuersum

enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei,

quae uitium et macula aestimatur in saeculo, et totum nouatum

mundum uoluit intellegi, qui iam non sit uarius, non sit de

pristino et nouo aspersus. si uero post abolitionem in uetustatem

aliquid ex illa reuixerit, rursum in carne eius quod

emortuum delicto habebatur immundum iudicari nec expiari

iam a sacerdote. ita moechia de pristino recidiua et unitatem

noui coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile

est uitium. item de domo: si quae maculae et cauositates

adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam

introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de

domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent.

dehinc introgressus sacerdos si inuenisset cauositates

uiridicantes uel rubescentes, et aspectum

earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad

ianuam et secerneret domum illam septem diebus.

dehinc die septima regressus si animaduertisset diffusum

in parietibus tactum illum, imperaret

exterminari eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset,

et abici extra ciuitatem in locum immundum, et sumi

alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum

et puluere alio inliniri domum. oportet enim, cum

peruenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo

hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta

prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et

anima, et ubi introierit eam sermo dei et inuenerit maculas

ruboris et uiroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos

et cruentos (nam et Apocalypsis uiridi equo mortem,

russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in

compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae

filios fiunt, ut ita homo habilis deo sit. quod si post recuperationem

et reformationem rursus sacerdos animaduerterit

in eadem domo de pristinis cauis aliquid et maculis, immundam

eam pronuntiauit, et iussit deponi materias et lapides et omnem

structuram eius et abici in locum immundum. hic erit homo

caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum

reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur

extra ciuitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae

in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post

ruinam. sic et de famulae concubitu, quae homini esset reseruata,

necdum redempta, necdum liberata. prospicietur,

inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa,

cui seruabatur. nondum enim caro a Christo manumissa,

cui seruabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa

non habet ueniam.

Chapter 21

Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant.

sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam

apostolorum et potestatem. disciplina hominem gubernat,

potestas adsignat. sed rursum quid potestas? spiritus, spiritus

autem deus. quid autem docebat? non communicandum operibus

tenebrarum. obserua quod iubet. quis autem poterat donare

delicta? hoc solius ipsius est. quis enim dimittit delicta,

ni solus deus? et utique mortalia-, quae in ipsum fuerint

admissa et in templum eius? nam tibi quae in te reatum

habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona

Petri. itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse

constaret, cuius uenia a deo, non ab homine competeret,

non ex disciplina, sed ex potestate fecissent. nam et mortuos

suscitauerunt, quod deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod

nemo\' nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit

Christus. non enim decebat eum saeuire qui pati uenerat.

percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate,

ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse.

sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus

ignouerant, quia et seueritatis documenta fecerunt. exhibe

igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam

diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum

potestatem. quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec

imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere,

qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea

uirtute cuius est indulgere? sed habet, inquis, potestatem

ecclesia delicta donandi. hoc ego magis et agnosco et dispono,

qui ipsum paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: potest

ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant.

quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis

euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et

ceteros ad delinquentiam temptare. aut si et hoc secundum

spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest

quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium

malo non uult. de tua nunc sententia quaero, unde hoc ius

ecclesiae usurpes. si quia dixerit Petro dominus: super hanc

petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues

regni caelestis, uel, quaecumque alligaueris uel solueris

in terra, erunt alligata uel soluta in caelis, idcirco

praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem,

id est ad omnem ecclesiam Petri propinquam? qualis

es, euertens atque commutans manifestam domini intentionem

personaliter hoc Petro conferentem? super te, inquit, aedificabo

ecclesiam meam, et, dabo tibi claues, non ecclesiae,

et, quaecumque solueris uel alligaueris, non quae

soluerint uel alligauerint. sic enim et exitus docet. in ipso

ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit,

uide quam: uiri Israelitae, auribus mandate quae dico:

Iesum Nazarenum uirum a deo uobis destinatum, et

reliqua. ipse denique primus in Christi baptismo reserauit

aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et

alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem,

et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit

uitio ualetudinis. sed et in illa disceptatione custodiendae

necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de

nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis

dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque

nos neque patres nostri sufferre ualuerunt? sed

enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos,

sicut et illi. haec sententia et soluit quae omissa

sunt legis et alligauit quae reseruata sunt. adeo nihil ad delicta

fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro

emancipata. cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies

delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare

id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non

in fratrem, quis admiserit. praeiudicatur enim non dimittenda

in deum delicta, cum in homine admissa donantur. quid nunc

et ad ecclesiam et quidem tuam, psychice? secundum enim

Petri personam spiritalibus potestas ista conueniet aut apostolo

aut prophetae. nam et ipsa ecclesia proprie et princi- •

paliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius diuinitatis,

pater et filius et spiritus sanctus. illam ecclesiam congregat

quam dominus in tribus posuit. atque ita exinde etiam numerus

omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab auctore

et consecratore censetur. et ideo ecclesia quidem delicta donabit,

sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia

numerus episcoporum. domini enim, non famuli est ius et

arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.

Chapter 22

At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. i

ut quisque ex confessione uincula induit adhuc mollia in nouo

custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores,

iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant

maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt

quam qui ecclesiam perdiderunt. uiolantur uiri ac feminae

. in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem. ab his

quaerunt qui de sua periclitantur. alii ad metalla confugiunt

et inde communicatores reuertuntur, ubi iam aliud martyrium

necessarium est delictis post martyrium nouis. quis enim in

terris et in carne sine culpa? quis martyr saeculi incola, de-

\' nariis supplex, medico obnoxius et feneratori? puta nunc sub

gladio iam capiti librato, puta in patibulo iam corpore expanso,

puta in stipite iam leoni concesso, puta in axe iam

incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii,

quis permittit homini donare quae deo reseruanda sunt,

a quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli,

quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicauerunt? denique

iam ad bestias depugnauerat Paulus Ephesi, cum interitum

decernit incesto. sufficiat martyri propria delicta purgasse.

ingrati uel superbi est in alios quoque spargere, quod pro

magno fuerit consecutus. quis alienam mortem sua soluit, ni

solus dei filius? nam et in ipsa passione liberauit latronem.

ad hoc enim uenerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus

pro peccatoribus obiret. proinde qui illum aemularis donando

delicta, si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. si uero

peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et

mihi poterit? habeo etiam nunc quo probem Christum. si

propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores

martyr absoluat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat,

et Christus est. sic enim dominus Iesus Christus potestatem

suam ostendit: quid cogitatis nequam in cordibus uestris?

quid enim facilius est dicere paralytico, dimittuntur

tibi peccata, aut, surge et ambula? igitur ut sciatis

filium hominis habere dimittendorum peccatorum in

terris potestatem, tibi dico paralytice, surge et ambula.

si dominus tantum de potestatis suae probatione curauit,

uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non

crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eandem potestatem

in aliquo sine eisdem probationibus credere. cum

tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas ueniam,

ipse confiteris eiusmodi crimina nonnisi proprio martyrio diluenda,

qui praesumis alieno. quod si est, iam et martyrium

aliud erit baptisma. habeo enim, inquit, et aliud baptisma.

unde et ex uulnere lateris dominici aqua et sanguis, utriusque

lauacri paratura manauit. debeo ergo et primo lauacro alium

liberare, si possum secundo. ingeram usque in sinum necesse

est: quaecunque auctoritas, quaecumque ratio moecho et fornicatori

pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae

- et idololatrae paenitentibus subuenire, certe negatori, et utique

illi, quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saeuitia

deiecit. ceterum indignum deo et illius misericordia, qui paenitentiam

peccatoris morti praeuertit, ut facilius in ecclesiam

redeant, qui subando quam qui dimicando ceciderunt. urget

nos dicere indignitas: contaminata potius corpora reuocabis

quam cruentata? quae paenitentia miserabilior titillatam prosternens

carnem an uero laniatam? quae iustior uenia in

omnibus causis, quam uoluntarius an quam inuitus peccator

implorat? nemo uolens negare compellitur, nemo nolens fornicatur.

nulla ad libidinem uis est, nisi ipsa; nescit quo libet

cogi. negationem porro quanta compellunt ingenia carnificii

et genera poenarum? quis magis negauit, qui Christum uexatus

an qui delectatus amisit? qui cum amitteret doluit, an qui cum

amitteret lusit? et tamen illae cicatrices Christiano proelio insculptae

et utique inuidiosae apud Christum, quia uicisse cupierunt,

et sic quoque gloriosae, quia non uincendo cesserunt,

in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate,

sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente ad

dominum, de uenia denuo dimittetur eis, qui piaculariter negauerunt.

solis illis caro infirma est. atquin nulla tam fortis

caro quam quae spiritum elidit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?