On Idolatry

Tertullian c. 198-212 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

II. DE IDOLOLATRIA.

Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus,

tota causa iudicii idololatria. nam etsi suam speciem tenet

unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur,

in idololatriae tamen crimine expungitur. omitte titulos,

opera recognosce. idololatres idem homicida est. quaeris quem

occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum

nec inimicum, sed ipsum se. quibus insidiis? erroris sui. quo

telo? offensa dei. quot plagis? quotquot idololatriis. qui negat

idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse.

perinde adulterium et stupram in eodem recognoscas; nam

qui falsis deis seruit, sine dubio adulter est ueritatis, quia

omne falsum adulterium est. sic et stupro mergitur. quis

enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et cons

tupratus incedit? atque adeo scripturae sanctae stupri uoca-

bulo utuntur in idololatriae exprobratione. fraudis condicio

ea est opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget,

et utique erga hominem admissa fraus maximimi crimnis nomen

est. at enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos

denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam

coniungat. quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium

mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de

homicidii reatu non liberatur. post talia crimina, tam exitiosa,

tam deuoratoria salutis cetera quoque aliquem ad modum et

seorsum perinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant.

in illa et concupiscentiae, saeculi. quae enim

idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ornatus? in

illa lasciuiae et ebrietates, cum plurimum uictus et uentris et

libidinis causa frequententur. in illa iniustitia. quid enim iniustius

ea quae iustitiae patrem nescit? in illa etiam uanitas,

cum tota eius ratio uana sit. in illa mendacium, cum tota

substantia eius mendax sit. ita fit, ut omnia in idololatria et

in omnibus idololatria deprehendatur. sed et alias, cum uniuersa

delicta aduersus deum sapiant, nihil autem, quod aduersus

deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus

deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian

admittit quicunque delinquit. id enim facit quod ad idolorum

mancipes pertinet.

Chapter 2

Sed uniuersa nomina criminum discedant in operum

suorum proprietates, remaneat idololatria in eo quod ipsa est.

sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia

criminis, quae tot ramos porrigit, tot uenas diffundit, ut de hoc

cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecauenda

sit idololatriae latitudo, quoniam multifariam seruos dei

nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subuertit. plerique

idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam,

si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris

aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet

adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis

congressione censendum aut homicidium in sola sanguinis profusione

et in animae ereptione reputandum. at enim, dominus,

quam eextensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium

etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit

libidinose et animam commouerit impudice, cum homicidium

etiam in uerbo maledicti uel conuicii iudicat et in omni impetu

irae et in neglegentia caritatis in fratrem. sicut Iohannes

docet homicidam esse qui oderit fratrem. alioquin in modico

consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei dominium de

disciplina, qua nos aduersus diaboli latitudines munit, si in

his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreuerunt

uindicanda. quomodo abundabit iustitia nostra super scribas

et pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam aduersariae

eius id est iniustitiae perspexerimus? quod si caput

iniustitiae idololatria est, prius est, uti aduersus abundantiam

idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis

recognoscimus.

Chapter 3

Idolum aliquamdiu retro non erat. priusquam huius

moustri artifices ebullissent, sola templa et uacuae aedes eraut,

sicut in hodiernum quibusdam locis uetustatis uestigia permanent.

tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in

isto opere. nam et hodie extra templum et sine idolo agi

potest. at ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis

simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium

humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et

profectum. exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis

quae idolum quoquomodo edit. neque enim interest, an plastes

effingat, an caelator exculpat, an phrygio detegat, quia nec de

materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an

argento, an filo formetur idolum. quando enim et sine idolo

idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale

sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum

idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. ad

hoc necessaria est uocabuli interpretatio. εί̉δοςGraece formam

sonat; ab eo per diminutionem εἵδωλον deductum; aeque apud

nos forma formulam fecit. igitur omnis forma uel formula

idolum se dici exposcit. inde idololatria omnis circa omne

idolum famulatus et seruitus. inde et omnis idoli artifex eiusdem

et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit,

quia simulacrum uituli et non hominis sibi consecrauit.

Chapter 4

Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. quanto praecedit,

ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli

non licet. propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam

idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum,

et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo

sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi

artibus interdixit seruis dei. antecesserat Enoch praedicens

omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo,

quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersuros daemonas

et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduerlus

deum consecrarentur. omnia igitur colit humanus error praeter

ipsum omnium conditorem. eorum imagines idola, imaginum

consecratio idololatria. quicquid idololatria committit, in artificem

quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est.

denique idem Enoch simul et cultores idoi et fabricatores in

comminatione praedamnat. et rursus: iuro uobis peccatores,

quod in diem sanguinis perditionis tristitia

parata est. qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis

aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles

et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus

infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam,

nullum ab iis inuenietis auxilium. Esaias uero,

testes, ait, uos estis, si est deus absque me. et non

erant tunc qui fingunt et exculpunt, omnes uani, qui

faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. et deinceps

tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur.

cuius clausula est: cognoscite, quod cinis sit cor illorum

et terra, et nemo animam suam liberare possit. † ubi

aeque Dauid et factores. tales fiant, inquit, qui faciunt

ea. et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram?

quid recolam de scripturis? quasi aut non sufficiat uox

spiritus sancti aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque

damnauerit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores

maledicit et damnat?

Chapter 5

Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi

artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis

eam disciplinam norit. iam illa obici solita uox, non habeo

aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes?

quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis? tum quod et

de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque

fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in

peccatis perseuerare ex ista interpretatione. nec enim quisquam

nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non

alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. item

eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus

suis unusquisque operetur ad uictum. si hoc:

praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures

balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere

quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus

operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis

membris uictum elaborare. pateat igitur ecclesia omnibus, qui

manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est artium quas

dei disciplina non recipit. sed ait quidam aduersus similitudinis

interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum

serpentis ex aere fecit? seorsum figurae, quae dispositioni alicui

arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad

exemplarium causae suae. alioquin si haec ut aduersarii legis

interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam

adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt

ut mutabilem, dum alibi uetat, alibi mandat? si quis

autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspenis in

modum figuram designasse dominicae crucis a sepentibus id

est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsam

diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae

alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo.

apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. bene,

quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario

praecepto serpentis similitudinem indixit. si eundem

deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem.

si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare

Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi

et tibi deus iusserit.

Chapter 6

Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox

spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus

comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur

nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus

diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium

diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus?

quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis

nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum

praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos

facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam

colere non audeat, nisi ob quam et facere nonn debeat, scilicet

ob, dei offensam utrubique. immo tu colis, qui facis, ut coli

possint. colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed

tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. illis

ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam

tuam accendis. plus es illis quam sacerdos, cum per

te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est.

negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc

saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem

tuam tota die.

Chapter 7

Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum

ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in

domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres

idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur,

eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis

corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis

manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt

aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum

artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo

manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus

praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit:

si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis

amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?

Chapter 8

Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt

idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil

possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an extruas

uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius

instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam

domum fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem

confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur,

habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae

id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius

tector et tecta sarcire et tectoria- inducere et cisternam

liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter

simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius

et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique

multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius

abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium

compingit? nulla ars non alterius artis aut mater

aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae,

quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus

pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces

frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant?

quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria

et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie

deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad

quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria

et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit

io desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit

as erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur,

quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant,

sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc

quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus

de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus

et non remediis iam usitatis egerimus, non puto

nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non

ignorantium in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

Chapter 9

Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam

obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est.

sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam

professionis istius, paucis utar. non allego, quod

idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem

dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant

deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio

agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei,

amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea

quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram

pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur

mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur

mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena

est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente

uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem.

primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt,

primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi

obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur

illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis

hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque

ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim

scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo

edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur.

nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino

obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis,

quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis

somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in

sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta

sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec

persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et

qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam

intellegere debemus. itaque magis praeceptum, ut exinde aliter

incederent. sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope.

ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit

ad euangelium usque. nam exinde et Simon Magus iamiam

fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret,

ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum

sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab

apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo,

quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus

est. hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos

incidisset. attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia,

utique et species in genere damnatur. post euangelium

nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores

aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. ubi sapiens, ubi

litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit

deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si

nesciebas te futurum Christianum. si sciebas, hoc quoque scire

debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. ipsa te de periculo

suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. non

est tibi pars neque sors in ista ratione. non potest regna

caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.

Chapter 10

Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et

ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines

illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est

deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta

honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque

eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent.

quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen

frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et

honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo

uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur.

quid? minus est inquinamenti ? eoque praestat quaestus et

nominibus et honoribus idolo nuncupatus? quam Minerualia

Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub

tempore Saturnalium celebrari necesse est. etiam strenuae

captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis

honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae

et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. idem fit

idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. quis haec competere

Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam

non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis

non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur

ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque

sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam

litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus

diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae

eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex

parte uitari. fideles magis discere quam docere litteras capit;

diuersa est enim ratio discendi et docendi. si fidelis litteras

doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet,

commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium

dicit. deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat,

ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari.

hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. quaere,

an idololatrian committat qui de idolis catechizat. at cum fidelis

haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit,

multo magis, si dudum sapit. aut ubi coeperit sapere,

prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide.

proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui

sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. huic necessitas

ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. tanto

autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto

et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta

facilius discipulus fidelis non adibit quam magister

non frequentabit.

Chapter 11

f De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis

cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti

circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab

eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis

ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem

liceat — negotiatio seruo dei apta est? ceterum si cupiditas

abscedat, quae est causa adquirendi? cessante causa adquirendi

non erit necessitas negotiandi. sit nunc aliqua iustitia quaestus

secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere

idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam

et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. sane non

illa principalis idololatria? uiderint, si eaedem merces, tura dico

et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus

ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae

usui sunt. certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia

idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus,

de discursibus negotiationibusue instruuntur, quid aliud

quam procurator idolorum demonstraris ? nemo contendat posse

hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. grauiora

delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt

obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis

per quae fiunt. licet enim ab aliis fiat, non interest, si per

me. in nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi

non licet. ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum

mihi esse, ne fiat per me. denique in alia causa non leuioris

reatus praeiudicium istud obseruo. nam quod mihi de

stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut

conscientiae exhibeo. nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus

segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus

lucrum alterius causa exercere posse. sic et homicidii interdictio

ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec

per se non faciet quod faciendum alio subministrat. ecce magis

proximum praeiudicium. si publicarum uictimarum redemptor

ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? aut

si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis?

non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. scilicet

ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. si,

antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis

idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae

incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et

erga daemonia turarius? nam facilius sine idolo idololatria,

quam sine turarii merce. ipsius fidei conscientiam perrogemus.

quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore

fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? qua

constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium

praestat? ille quidem si excluserit daemonium, non sibi

placeat de fide. neque enim inimicum exclusit. facile debuit

de eo impetrare, quem cotidie pascit. nulla igitur ars, nulla

professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis

idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi

si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum

idolorum colendorum.,

Chapter 12

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus,

si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo

uiuam. iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo.

sero dicitur. ante enim fuit deliberandum ex similitudine

prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis

cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea

erubescat. sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia

tibi omnem causationem. quid enim dicis? egebo. sed felices

egenos dominus appellat. uictum non habebo: sed nolite, inquit,

cogitare de uictu. et uestitus habemus exemplum lilia. substantia

mihi opus erat: atquin omnia uendenda sunt et egentibus

diuidenda. sed filiis et posteritati prouidendum: nemo aratro

manum imponens et retro spectans aptus est operi. sed

condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest.

si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum

sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus

solum, quod in modum crucis est. parentes, coniuges, liberi

propter deum relinquendi erunt. de artibus et negotiationibus

et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas?

iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia

et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes

uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum

Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem

tardum fuit fidei. nemo eorum, quos dominus allegit, non

habeo, dixit, quo uiuam. fides famem non timet. scit etiam

famem non minus sibi contemnendam propter deum quam

omne mortis genus. didicit non respicere uitam, quanto magis

uictum? quotusquisque haec adimpleuit? sed quae penes homines

difficilia, penes deum facilia. sic tamen nobis de mansuetudine

et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae

affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum

eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum

quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis,

siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae,

ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia

et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per

festos dies.

Chapter 13

Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? de spectaculis

autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus.

hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis

extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum

timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque

communicantes nationibus in idolicis rebus. de hoc quidem

primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare

in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo

alio genere laetitiae earum. gaudere cum gaudentibus et

lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo

ad unanimitatem cohortante. ceterum ad haec nihil communionis

est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod

est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. si

cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus.

saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea

lugente gaudebimus. sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae

refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus

alternas malorum et bonorum uices aemula retributione

compensant. sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris

titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. nunc

ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. si hunc

morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus

ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta

sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id,

quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem

luas uel recipias. da formam, in qua uelis agi

tecum. cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam

contamines? si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris

et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus:

sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. certe

siue hac siue iliac, reus es confusionis in deo. qui autem

confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar

super illo, inquit, penes patrem meum, qui est

in caelis.

Chapter 14

Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum

esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur.

porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec

opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum

deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia

dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito

irascatur et dominus. ceterum si de omni blasphemia dictum

est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus

uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito

nomen lacessit. desinamus, et non blasphemabitur. immo

blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione

disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur.

o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur

Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est

nominis maledictio custoditae disciplinae. si hominibus, inquit,

uellem placere, seruus Christi non essem. sed

idem alibi iubet, omnibus placere curemus. quemadmodum

ego, inquit, omnibus per omnia placeo. nimirum Saturnalia

et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat?

an modestia et patientia ? an grauitate, an humanitate, an integritate?

proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum,

ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? numquid

ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? sed

etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et

ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non

utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse

est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et

compeccare possimus. ubi est commercium uitae, quod apostolus

concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit. licet conuiuere

cum ethnicis, commori non licet. conuiuamus cum

omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis.

pares anima sumus, non disciplina, compossessores

mundi, non erroris. quod si nobis nullum ius est communionis

in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter

fratres frequentare. quis hoc sustinere aut defendere potest?

Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. sabbata,

inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima

mea. nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et

feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et

Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et

strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt. o melior fides

nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum

sibi uindicat! non dominicum diem, non pentecosten,

etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne

Christiani uiderentur. nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur.

si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies

tantum, sed et plures. nam ethnicis semel annuus dies quisque

festus est, tibi octauo quoque die. excerpe singulas sollemnitates

nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere

non poterunt.

Chapter 15

Sed luceant, inquit, opera uestra. at nunc lucent

tabernae et ianuae nostrae. plures iam inuenias ethnicorum

fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. de ista

quoque specie quid uidetur ? si idoli honor est, sine dubio idoli

honor idololatria est. si hominis causa est, recogitemus omnem

idololatrian in hominis causam esse. recogitemus omnem idololatrian

in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum

homines retro fuisse etiam apud suos constet. itaque nihil

interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur.

idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed

propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent.

reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. bene quod

apposuit: et quae sunt dei deo. quae ergo sunt Caesaris?

scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne

esset census Caesari an non. ideo et monetam ostendi sibi

dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et

cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris

Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris

Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in

homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum.

alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? ergo, inquis, honor..

dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus ? non utique

quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis

honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est

in occulto, ad daemonia perueniens. certi enim esse debemus,

si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum

deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et

Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a

ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint,

cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia

et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum.

alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim,

sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus. etiam apud

Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum

praesides legimus. haec igitur ab initio praeuidens spiritus

sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per

antiquissimum propheten Enoch. nam et alia ostia in balneis

adorari uidemus. si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos

et lucernae et laureae pertinebunt. idolo feceris, quicquid ostio

feceris. hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia

nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum

utique omnium causa. scio fratrem per uisionem eadem nocte

castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis

publicis serui coronassent. et tamen non ipse coronauerat aut

praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat

factum. adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina

familiae nostrae aestimamur. igitur quod attineat ad honores

regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni

obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum

subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra

limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. propterea

enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias

obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius

constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid

ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis

extollitur. sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in

officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret. nam ne id

subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes.

accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant

postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent;

illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia

poenarum. Tu lumen es mundi et arbor uirens semper. si

templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. minus

dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem

noui lupanaris.

Chapter 16

Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum,

ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium,

nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae,

quae interuenit. causae enim sunt considerandae, quibus praestatur

officium. eas mundas esse opinor per semetipsas, quia

neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de

alicuius idoli honore descendit. nullum denique cultum a deo

maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. maledictus

enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. toga uero

etiam appellatione uirilis est. nuptias quoque celebrari non

magis deus prohibet quam nomen imponi. sed his accommodantur

sacrificia. sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii,

et operae meae expunctio quantum sibi libet. utinam quidem

nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. sed quoniam

ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in

quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.

plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium

enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue

opera in eiusmodi fungar. si propter sacrificium uocatus adsistam,

ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit

sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

Chapter 17

Ceterum quid facient serui uel liberti fideles, item officiales

sacrificantibus dominis uel patronis uel praesidibus suis

adhaerentes? sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo

si uerbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuuerit, minister

habebitur idololatriae. huius regulae memores etiam magistratibus

et potestatibus officium possumus reddere secundum

patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque

ad finem idololatriae apparuerunt. hinc proxime disputatio

oborta est, an seruus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem

capiat, si ab omni specie idololatriae intactum

se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum

quod et Ioseph r et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem

et potestatem administrauerunt in ornamento et purpura

praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae. cedamus itaque

succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris

nomine incedat neque sacrificet neque sacrificiis auctoritatem

suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum

deleget, non uectigalia eorum procuret, non spectacula edat de

suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet

uel edicat, ne iuret quidem; iam uero quae sunt potestatis,

neque iudicet de capite alicuius uel pudore — feras

enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem

uinciat, neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est

fieri posse.

Chapter 18

Iam uero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum.

proprius habitus uniuscuiusque est tam ad usum quotidianum

quam ad honorem et dignitatem. igitur purpura illa et aurum

ceruicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios

insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae uel

trabeae uel palmatae et coronae aureae sacerdotum prouincialium,

sed non eadem condicione. tantum enim honoris

nomine conferebantur iis, qui familiaritatem regum merebantur.

unde et purpurati regum uocabantur a purpura, sicut apud

nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis

quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur.

nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae uiri

statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset

Danielem idolis non deseruisse nec Belem nec draconem colere,

quod multo postea apparuit. simplex igitur purpura illa nec

iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne.

quemadmodum enim et Ioseph, qui seruus fuerat, et Daniel,

qui per captivitatem statum uerterat, ciuitatem Babyloniam

et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis,

sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et

pueris praetexta concedi et puellis stola, nativitatis insignia,

non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis.

ceterum purpura uel cetera insignia dignitatum et potestatum

insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata

habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam

idolis induantur praetextae et trabeae et laticlaui, fasces quoque

et virgae praeferantur, et merito. nam daemonia magistratus

sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras

gestant. quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris,

opera eius uero non administres? nemo in inmundis mundus

uideri potest. tunicam si induas inquinatam per se, poterit

forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus

esse non poteris. iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris,

scito, non semper comparanda esse uetera et nova, rudia

et polita, coepta et explicita, seruilia et liberalia. nam illi

etiam condicione serui erant: tu uero nullius seruus, in quantum

solius Christi, qui te etiam captiuitate saeculi liberauit,

ex forma dominica agere debebis. ille dominus in humilitate

et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam filius, inquit,

hominis non habet ubi caput collocet; uestitu incultus,

neque enim dixisset, ecce qui teneris uestiuntur, in domibus

regum sunt; uultu denique et aspectu inglorius, sicut

et Esaias pronuntiauerat. si potestatis ius quoque nullum ne

in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est,

si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime

dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam

dignitatis quam potestatis. quis enim magis iis usus fuisset,

quam dei filius? quales et quanti eum fasces producerent,

qualis purpura de umeris eius floreret, quale aurum de capite

radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset?

igitur quam noluit, reiecit, quam reiecit, damnauit, quam damnauit,

in pompa diaboli deputauit. non enim damnasset, nisi

non sua: alterius autem esse non possunt, nisi diaboli, quae

dei non sunt. tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea

attigeris, id scias esse idololatrian. uel hoc te commonefaciat

omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas,

verum et inimicas dei esse, quod per illas aduersus dei

seruos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios

paratae ignorantur. sed et natiuitas et substantia tua molestae

tibi sunt aduersus idololatrian. ad euitandum remedia

deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud,

quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.

Chapter 19

Possit in isto capitulo etiam de militia definitum uideri,

quae inter dignitatem et potestatem est. at nunc de isto quaeritur,

an fidelis ad militiam conuerti possit et an militia ad

fidem admitti, etiam caligata uel inferior quaeque, cui non sit

necessitas immolationum uel capitalium iudiciorum. non conuenit

sacramento diuino et humano, signo Christi et signo

diaboli, castris lucis et castris tenebrarum; non potest una

anima duobus deberi, deo et Caesari. et virgam portavit Moyses,

fibulam et Aaron, cingitur loro et Iohannes, agmen agit

et Iesus Naue, bellauit et populus, si placet ludere. quomodo

autem bellabit, immo quomodo etiam in pace militabit sine

gladio, quem dominus abstulit? nam etsi adierant milites ad

Iohannem et formam obseruationis acceperant, si etiam centurio

crediderat, omnem postea militem dominus in Petro exarmando

discinxit. nullus habitus licitus est apud nos illicito

actui adscriptus.

Chapter 20

Sed enim cum conuersatio diuinae disciplinae non factis

tantum, uerum etiam uerbis periclitetur (nam sicut scriptum

est, ecce homo et facta eius, ita, ex ore tuo

iustificaberis), meminisse debemus etiam in uerbis quoque idololatriae

incursum praecauendum aut de consuetudinis uitio aut timiditatis.

deos nationum nominari lex prohibet non utique: nomina

eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conuersatio

extorquet. nam id plerumque dicendum est: in templo Aesculapii

illum habes, et, in uico Isidis habito, et sacerdos Iouis

factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus

hoc genus nomina inducuntur. neque enim Saturnum honoro,

si ita uocauero eum suo nomine; tam non honoro, quam Marcum,

si uocauero Marcum. sed ait: nomen aliorum deorum

ne commemoremini neque audiatur de tuo ore. hoc

praecepit, ne deos uocemus illos. nam et in prima parte legis,

non sumes, inquit, nomen domini dei tui in uano idest

idolo. cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei

honorauerit. quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid

quo appareat, quia non ego illos deos dico. nam et scriptura

deos nominat, sed adicit suos uel nationum; sicut Dauid,

cum deos nominasset, ubi ait, dei autem nationum daemonia.

sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est.

ceterum consuetudinis uitium est Mehercule dicere, Medius Fidius,

accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum

esse per Herculem. porro quid erit deieratio per eos quos

eierasti quam praeuaricatio fidei cum idololatria? quis enim,

per quos deierat, non honorat?

Chapter 21

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat

iuratione uel aliqua testificatione et tu, ne intellegaris, quiescis.

nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa

uideberis obligatus. quid refert, deos nationum dicendo deos

an audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus

acquiescas? cur non agnoscamus uersutias satanae, qui, quod

ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore per-

Sciat per aures inferens nobis idololatriam? certe quisquis ille

est, aut amica aut inimica congressione adstringit. si inimica,

iam ad pugnam uocaris et scis tibi dimicandum esse: si amica,

quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut

dissoluas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum

id est idololatriae quaerebat annectere. omnis patientia

eiusmodi idololatria. honoras eos, quibus impositis obsequium

praestitisti. scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in

publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse:

immo tibi. quid aliter fecisset ethnicus, qui Iouem

deum credidit? etiamsi non per eundem retorsisset maledictum

nec per ullum Iouis similem, confirmauerat Iouem deum,

per quem se maledictum indigne tulisse demonstrauerat remaledicens.

ad quid enim indigneris per eum, quem scis nihil

esse? nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatria

professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remaledicis,

eodem Iouis honorem facis, quo et ille, qui te prouocauit?

fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire,

immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere,

sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et

deum praedices et adimpleas disciplinam.

Chapter 22

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non

sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et

eam sibi in deum conuertens emundet. benedici per deos

nationum maledici est per deum. si cui dedero eleemosynam

uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel

coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel

operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam

compensat. cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et

deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod

propter deum feci ? si deus uidet, quoniam propter ipsum feci,

pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere,

et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. multi

dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare.

negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro

ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut

omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.

Chapter 23

Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in uerbo

bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi uacet

in utroque, dum factum non uidetur, quia dictum non tenetur.

pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati iurati

cauent et se negant; se scire uolunt scilicet tempus persecutionis

et locus tribunalis et persona praesidis. praescribit

Christus non esse iurandum. scripsi, inquit, sed nihil dixi:

lingua, non littera occidit. hic ego naturam et conscientiam

aduoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi

lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima

dictauerit; quamquam et ipsi linguae anima dictauerit aut a

se conceptum aut ab alio traditum. iam, ne dicatur, alius

dictauit; hic conscientiam appello, an quod alius dictauit

anima suscipiat et siue comitante siue residente lingua ad

manum transmittat. et bene, quod in animo et conscientia

delinqui dominus dixit. si, inquit, concupiscentia uel malitia

in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. cauisti igitur,

quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te

contendere potes neque noluisse. nam cum caueres, scisti,

cum scires, utique uoluisti; et est tam facto quam cogitatu.

nec potes leuiore crimine maius excludere, ut dicas falsum

plane effici cauendo quod non facis. tamen non negaui, quia

non iuraui. quin immo, etsi nihil tale fecisses, sic tamen

dicereris deierare, fecisse si consenseris. non ualet tacita uox

in stilo et mutus in litteris sonus. at enim Zacharias temporali

uocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam

inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen

filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus

omni sono clarior, littera omni ore uocalior. quaere, an dixerit

qui dixisse compertus est. dominum oremus, ne qua nos eiusmodi

contractus necessitas circumsistat et, si ita euenerit, det

fratribus operandi copiam uel nobis abrumpendae omnis necessitatis

constantiam, ne illae litterae negatrices uicariae oris

nostri in die iudicii aduersus nos proferantur signatae signis

non iam aduocatorum, sed angelorum.

Chapter 24

Inter hos scopulos et sinus, inter haec uada et freta

idololatriae uelificata spiritu dei fides nauigat, tuta si cauta,

secura si attonita. ceterum inenatabile excussis profundum

est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile deuoratis

hypobrychium in idololatria. quicumque fluctus eius offocant,

omnis uertex eius ad inferos desorbet. nemo dicat: quis tam

tuto praecauebit? exeundum de saeculo erit. quasi non tanti

sit exire, quam idololatren in saeculo stare. nihil esse facilius

potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit.

quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata.

propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis uinculum

et iugum nobis relaxauit, ut idololatriae deuitandae

uacaremus.. haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius

administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis

agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda

et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes

deliberent, obseruantes perseuerent, non obseruantes renuntient

sibi. uiderimus enim si secundum arcae typum et coruus et

miluus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. certe

idololatres in arcae typo non habetur. nullum animal in

idololatren figuratum est. quod in arca non fuit, in ecclesia

non sit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?