On Baptism
Tertullian c. 198-203 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Chapter 1
Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis
pristinae caecitatis in uitam aeternam liberamur! non erit
otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime
formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti
non exploratis rationibus traditionum intemptatam probabilem
fidem per imperitiam portant. atque adeo nuper conuersata
istic quaedam de Gaiana haeresi uipera uenenatissima doctrina\'
sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens. plane
secundum naturam. nam fere uiperae et aspides ipsique reguli
serpentes arida et inaquosa sectantur. sed nos pisciculi
secundum iXeūv nostrum Iesum Christum in aqua nascimur
nec aliter quam in aqua permanendo salui sumus. itaque illa
monstrosissima, cui nec integrae quidem docendi ius erat,
optime norat pisciculos necare de aqua auferens.
Chapter 2
Sed enim quanta uis est peruersitatis ad fidem labefactandam
uel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet,
ex quibus constat! nihil adeo est quod tam obduret
mentes hominum quam simplicitas diuinorum operum quae in
actu uidetur et magnificentia quae in effectu repromittitur:
ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine
apparatu nouo aliquo, denique sine sumptu homo in aquam
demissus et inter pauca uerba tinctus non multo uel nihilo
mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio
aeternitatis. mentior, si non e contrario idolorum sollemnia uel
arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem
sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas
deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! quid ergo?
nonne mirandum et lauacro dilui mortem? atquin eo magis
credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur.
qualia enim decet esse opera diuina, nisi super omnem admirationem?
nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum
incredulitas miratur, non credit. miratur enim simplicia
quasi uana, magnifica quasi impossibilia. et sit plane
ut putas, satis ad utrumque diuina pronuntiatio praecucurrit.
stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et
praedifficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus
et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant,
merito in aduersariis sapientiae potentiaeque id est in stultitia-
\'titia et inpossibilitate materias operationis suae instituit; quoniam
uirtus omnis ex his causam accipit, a quibus prouocatur.
Chapter 3
Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis,
nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari
tractamus. quid utique ista materia tantae dignationis meruerit
officium ? ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda
est. atquin plurima suppetit et quidem a primordio. nam
unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita
adhuc specie penes deum quiescebant. in primordio, inquit,
fecit deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis
et incomposita et tenebrae erant super abyssum
et spiritus domini super aquas ferebatur. habes
homo inprimis aetatem uenerari aquarum, quod antiqua substantia;
dehinc dignationem, quod diuini spiritus sedes, gratior
.
scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc
-sine cultu siderum informes et tristis abyssus et terra inparata
et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta,
laeta, simplex, de suo pura, dignum uectaculum deo subiciebat.
quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo
aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet
in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet,
segregatis aquis expediit. ordinato dehinc per elementa
mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est
animas proferre. primus liquor quod uiueret edidit, ne mirum
sit in baptismo, si aquae animare nouerunt. non enim ipsius
quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum
est? de terra materia conuenit, non tamen habili nisi humecta
et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae
aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant.
si exinde uniuersa uel plura prosequar, quae de elementi istius
auctoritate commemorem, quanta uis eius aut gratia, quot ingenia,
quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, uereor,
ne laudes aquae potius quam baptismi rationes uidear congregasse:
licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam,
quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit,
etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae uitam terrenam
gubernat, et in caelesti procurat.
Chapter 4
Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio baptismi
recognoscitur, primum illa, qua iam tunc etiam ipso habitu
praenotabant ad baptismi figuram dei spiritum, qui ab initio
superuectabatur super aquas, super aquas intinctorum moraturum.
sanctum autem utique super sanctum ferebatur et ab
eo, quod superferebatur, id quod ferebat sanctitatem
mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius, quae desuper
imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem
et penetrare et insidere facilem per substantiae suae
subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa
sanctificare concepit. nemo dicat: numquid ipsis enim aquis
tingimur, quae tunc in primordio fuerunt? non utique ipsis,
nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species uero complures.
quod autem generi adtributum est, etiam in speciem
redundat. ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno,
flumine an fonte, lacu an alueo diluatur, nec quicquam refert
inter eos quos Iohannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi
tinxit. nisi et ille spado, quem Philippus inter uias fortuita
aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. igitur omnes aquae
i de pristina originis praerogatiua sacramentum sanctificationis
consequuntur inuocato deo. superuenit enim statim spiritus
de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et
ita sanctificatae uim sanetificandi combibunt. quamquam ad
simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam uice sordium
delictis inquinamur, aquis abluamur. sed delicta sicut
non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam
idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu
sordent, qui est auctor delicti. spiritus enim dominatur,
caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum
tum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis
quodammodo aquis per angeli interuentum et spiritus in
aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.
Chapter 5
Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium
potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant. sed uiduis
aquis sibi mentiuntur. nam et sacris quibusdam per
lauacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam
deos suos lauationibus efferunt. ceterum uillas, domos, templa
totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim.
certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur idque se in
regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt.
item penes ueteres quisque se homicidio infecerat,
purgatrices aquas explorabat. igitur si de sola natura aquae,
quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis
blandiuntur, quanto id uerius aquae praestabunt per dei auctoritatem,
a quo omnis natura earum constituta est? si religione
aquam medicari putant, quae potior religio quam dei
uiui? quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus
res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet.
quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus
absoluit. suam uidelicet operam destruet diluens delicta, quae
inspirat ipse. haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus
fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus
apud aemulum dei credunt. annon et alias sine ullo
sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam
in primordio diuini spiritus gestationem? sciunt opaci quique
fontes et auii quique riui et in balneis piscinae et euripi in
domibus uel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet
per uim spiritus nocentis. nam et t esietos et lymphaticos
et hydrophobos uocant, quos aquae necauerunt aut amentia
uel formidine exercuerunt. quorsum ista retulimus? ne quis
durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis
temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium
eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat. angelum
aquis interuenire si nouum uidetur, exemplum futuri
praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus interueniens
commouebat. obseruabant qui ualetudinem querebantur. nam si
quis praeuenerat descendere illuc, queri post lauacrum desinebat.
figuram ista medicinae corporalis spiritalem medicinam
canebat, ea forma qua semper carnalia in figuram spiritalium
antecedant. proficiente itaque in hominibus gratia dei plus
aquis et angelo accessit. qui uitia corporis remediabant, nunc
spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc
aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc
quotidie populos conseruant deleta morte per ablutionem delictorum.
exempto scilicet reatu eximitur et poena. ita restituetur
homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem
dei fuerat. imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur.
recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius
acceperat, sed post amiserat per delictum.
Chapter 6
Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed
in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic
quoque figura praecessit; sic enim Iohannes antepraecursor domini
fuit praeparans uias eius. ita et angelus baptismi arbiter
superuenturo spiritui sancto uias dirigit ablutione delictorum,
quam fides impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu
Sancto. nam si in tribus testibus stabit omne uerbum, quanto
magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei
quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae
etiam numerus nominum diuinorum? cum autem sub tribus
et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur
ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius
et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est.
Chapter 7
Exinde egressi de lauacro perungimur benedicta unctione
de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio
solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus
dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen
accommodauit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre,
sicut in Actis: collecti sunt enim uere in ista ciuitate
aduersus sanctum filium tuum, quem unxisti. sic et
in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo
et ipsius baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur,
spiritalis effectus, quod delictis liberamur.
Chapter 8
Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et \\
inuitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum
in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis
desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare,
deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem
modulari spiritalem? sed est hoc quoque de ueteri
sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem,
Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit,
et quidem ita transuersim obliquatis in se, ut Christum deformantes
iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram.
tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta
corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas
tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae
figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur
per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter
ipso felle careat columba. ideoque, estote, inquit,
simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento
praecedentis figurae. quemadmodum enim post aquas diluuii,
quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita
dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris ad-.
nuntiauit dimissa ex arca et cum olea reuersa, quod signum
etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis
effectus terrae id est carni nostrae emergenti de lauacro
post uetera delicta columba sancti spiritus aduolat pacem dei
adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. sed mundus rursus deliquit;
quo male comparatur baptismus diluuio. itaque
igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat,
ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.
Chapter 9
Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae,
quot sollemnia disciplinae figurae praestructiones precationes
religionem aquae ordinauerunt? primo quidem cum populus
de Aegypto liber et expeditus uim regis Aegypti per aquam
transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit.
quae figura manifestior in baptismi sacramento? liberantur
de saeculo nationes per aquam scilicet et diabolum dominatorem
pristinum in aqua oppressum derelinquunt. item
aqua de amaritudinis uitio in usum commodae suauitatis Mosei
ligno remediatur. lignum illud erat Christus uenenatae et
amarae retro naturae uenas in saluberrimas aquas baptismi
scilicet ex sese remedians. haec est aqua, quae de comite
petra populo defluebat. si enim petra Christus, sine dubio
aqua in Christo baptismum uidemus benedici. quanta aquae
gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem!
nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse
aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad
nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad
aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet, aquae
calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud
puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat,
. aquam discentibus ministrat. perseuerat testimonium baptismi
usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua interuenit;
sciunt Pilati manus: cum uulneratur, aqua de latere prorumpit;
scit lancea militis.
Chapter 10
Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uniuersis
quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum
statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam.
baptismus ab Iohanne denuntiatus iam tunc habuit
quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis,
caelestisne is baptismus esset an uero terrenus? de quo illi
non ualuerunt constanter respondere, utpote non intellegentes,
quia nec credentes. nos porro quantula fide sumus, tantulo
et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum
fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Iohannem
a domino missum legimus in hoc munus ceterum humanum
condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus
praeministrabat paenitentiae scilicet praepositus, quae
est in hominis potestate. denique legis doctores et Pharisaei,
qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. quod si paenitentia
humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis
fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem
delictorum, si caelestis fuisset. sed neque peccatum
dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. etiam ipse
dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negauit
spiritum descensurum. id quod dominus nondum conferebat,
seruus utique praestare non potuisset. adeo postea in Actis
Apostolorum inuenimus, quoniam, qui Iohannis baptismum
habebant, non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu
quidem nouerant. ergo non erat caeleste, quod caelestia non
exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Iohanne fuerat, spiritus
prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque
adeo defecerit, ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat,
postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur
itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis
et sanctificationis in Christo subsecuturae. nam quod praedicabat
baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in
futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit,
remissio subsequitur, et hoc est uiam praeparare; qui
autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum
procurat. ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi,
dicendo: qui de terra est, de terra loquitur; qui de
supernis uenit, super omnes est: item sola se paenitentia
tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni. scilicet
quia uera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata
autem et infirma igni tinguitur in iudicium.
Chapter 11
Sed ecce, inquiunt, uenit dominus et non tinxit. legimus
enim: et tamen is non tinguebat, uerum discipuli eius.
quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Iohannes praedicasset.
non utique sic intellegendum est, sed simpliciter dictum
more communi, sicut est uerbi gratia: imperator proposuit
edictum aut praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit
aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur.
ita erit accipiendum, ipse uos tinguet, pro eo
quod est, per ipsum tinguemini uel in ipsum. sed ne moueat
quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret?
in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum
remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem humilitate
celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem
ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant?
itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Iohannes antepraecursor,
eodem baptismo Iohannis, ne qui alio putet, quia
nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus
dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini,
nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem,
quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec
uita restitui sine resurrectione ipsius.
Chapter 12
Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere
salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait: nisi
natus ex aqua quis erit, non habet uitam, suboriuntur
scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex
ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non
inuenimus in domino praeter Paulum. immo cum Paulus
solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum
esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio
salua sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non
tinctis salus statuta est. audiui, domino teste, eiusmodi, ne
quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine
stili, quae aliis scrupulum incutiant. et nunc illis, ut potero,
respondebo, qui negant apostolos tinctos. nam si humanum
Iohannis baptismum inierant et dominicum desiderabant, quatenus
unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro
perfundi uolenti: qui semel lauit, non habet necesse rursum,
quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec
est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam
Iohannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. an credibile
uideri potest in his personis uiam tunc domini non praeparatam
id est baptismum Iohannis, quae ad uiam domini per
totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominus nullius
paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse?
quod ergo alii tincti non sunt, non tamen comites Christi, sed
aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei? unde et suggeritur,
cum aduersantes domini tingui noluerint, eos qui dominum
sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime
quando dominus, cui adhaerebant, testimonio Iohannem
extulisset, nemo, dicens, maior inter natos feminarum
Iohanne baptizatore. alii plane satis coacte iniciunt tunc
apostolos baptismi uicem implesse, cum in nauicula fluctibus
adspersi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare
ingredientem satis mersum. ut opinor autem, aliud adspergi uel
intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis. ceterum
nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari
id est saeculo fluctibus id est persecutionibus et temptationibus
inquietatur, domino per patientiam uelut dormiente, donec orationibus
sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum
et tranquillitatem suis reddat. nunc siue tincti quoquo modo
fuerunt siue illoti perseuerauerunt, ut et illud dictum domini
de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet,
de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare,
quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis
praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum
illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur.
fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, remittentur
tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. id si
apostolis defuit, nescio quorum fide uno uerbo domini suscitatus
teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam
sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud
domini praeceptum, qui patrem aut matrem mihi praetulerit,
non est me dignus, ante perfecit quam audiuit.
Chapter 13
Hic ergo scelestissimi illi prouocant quaestiones. adeo
dicunt: baptismus non est necessarius quibus fides satis est;
nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit.
sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus
praeualent. fuerit salus retro per fidem nudam ante
domini passionem et resurrectionem; at ubi fides aucta est
credendi in natiuitatem passionem resurrectionemque eius, addita
est ampliatio sacramento, obsignatio baptismi, uestimentum
quodammodo fidei, quae retro erat nuda nec potest iam sine
sua lege. lex enim tinguendi imposita est et forma praescripta.
.
ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomen
Patris et Filii et Spiritus Sancti. huic legi collata definitio
illa, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu,
non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad
baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur.
tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. et hoc est
quod et dominus in illa plaga orbationis praeceperat, exsurge,
dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur,
. quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat.
alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum
dei filium.
Chapter 14
Sed de ipso apostolo reuoluunt: quod dixerit: non enim
me ad tinguendum Christus misit. quasi hoc argumento
baptismus adimatur. cur enim tinxit Gaium et Crispum et
Stephanae domum? quamquam etsi non eum miserat Christus
ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. uerum
haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt,
quoniam schismata et dissensiones inter illos mouebantur, dum
alius Paulo deputat, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus,
ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguendum
ait se missum, sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare,
posterius tinguere. et prius praedicatum. puto autem,
licuit et tinguere, cui licuit praedicare.
Chapter 15
Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur.
sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus
uidear intercidere. unus omnino baptismus est nobis, tam ex
domini euangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus
et unum baptisma et una ecclesia in caelis. sed circa haereticos
sane quid custodiendum sit, digne quis retractet. ad nos
enim editum est. haeretici autem nullum habent consortium
nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio
communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est
praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus
Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non
idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent,
nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere,
quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco
digestum est. semel ergo lauacrum inimus, semel delicta diluuntur,
quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus
quotidie lauat, quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis
quoque factitaretur, propterea de uno lauacro definitum est.
felix aqua, quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non
est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit
inquinat.
Chapter 16
Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et
ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, habeo, inquit,
baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. uenerat enim
per aquam et sanguinem, sicut Iohannes scripsit, ut aqua tingueretur,
sanguine glorificaretur, perinde nos faceret aqua uocatos,
sanguine electos. hos duos baptismos de uulnere perfossi
lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent,
aqua lauarentur, qui aqua lauissent, etiam sanguinem portarent.
hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat
et perditum reddit.
Chapter 17
Superest ad concludendam materiolam de obseruatione
quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi
quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc
presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate,
propter ecclesiae honorem, quo saluo salua pax est. alioquin
\'etiam laicis ius est. quod enim ex aequo accipitur, ex aequo
dari potest. nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, uocantur
discentes. domini sermo non debet abscondi ab ullo.
perinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri
potest. sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae
incumbit, cum ea maioribus- competant, ne sibi adsumant
dicatum episcopis officium? episcopatus aemulatio schismatum
mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non
omnia expedire. sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris,
sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit.
tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia
periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si super-
. sederit praestare quod libere potuit. petulantia autem mulieris,
quae usurpauit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi
pariet, nisi si quae noua bestia euenerit similis pristinae, ut,
quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se
eum conferat. quodsi quae Pauli perperam inscripta sunt
exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique
defendunt, sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam
construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque
confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam
enim fidei proximum uideretur, ut is docendi et tinguendi daret
feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri
permisit? taceant, inquit, et domi maritos suos consulant.
Chapter 18
Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt
quorum officium est. \'omni petenti te dato\' suum habet titulum
perinde ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius
perspiciendum: nolite dare sanctum canibus et porcis
proicere margaritam uestram, et: manus ne facile
imposueris, ne participes aliena delicta. si Philippus tam
facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam
dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat
in eam uiam pertendere; spado et ipse inuentus est non otiosus,
nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi
gratia profectus scripturae diuinae impressus sic oportebat deprendi,
cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus
ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei
occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur,
fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto
negotio eripitur. sed et Paulus reuera. cito tinctus est. cito
enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum.
dei dignatio suas praemittit praerogatiuas; omnis
petitio et decipere et decipi potest. itaque pro cuiusque personae
condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi
utilior est, praecipue tamen circa paruulos. quid enim necesse,
si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui
et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt
et prouentu malae indolis falli? ait quidem dominus: nolite
illos prohibere ad me uenire. ueniant ergo, dum adolescunt;
ueniant, dum discunt, dum quo ueniant docentur;
fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. quid festinat
innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur
in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, diuina
credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis.
non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus
temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam
uiduis per uacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur.
si qui pondus intellegant baptismi, magis timebunt consecutionem
quam dilationem; fides integra secura est de salute.
Chapter 19
Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et 1
passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter
ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha
dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, conuenietis,
inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae
celebrandae locum de signo aquae ostendit. exinde Pentecoste
ordinandis lauacris laetissimum spatium est, quo et domini
resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus
sancti dedicata, et spes aduentus domini subostensa, quod
tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic
uenturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in
Pentecoste. sed enim Hieremias cum dicit: et congregabo
illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat
et Pentecostes, qui est proprie dies festus. ceterum omnis \'
dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo:
si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.
Chapter 20
Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et
geniculationibus et peruigiliis orare oportet et cum confessione
omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Iohannis.
tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. nobis
gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut
turpitudines nostras. simul enim et de pristinis satisfacimus
conflictatione carnis et spiritus et subsecuturis temptationibus
munimenta praestruimus. uigilate et orate, inquit, ne incidatis
in temptationem. et ideo, credo, temptati sunt,
quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint,
et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negauerit;
nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna
caelestia consecuturum. ipsum dominum post lauacrum statim
temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum.
ergo et nos, dicet aliquis, a lauacro potius ieiunare oportet.
et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis?
sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem
in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus
et in solitudinem translatus per quadraginta annos illic cum
diuinis copiis aleretur, nihilominus uentris et gulae meminerat
quam dei. deinde dominus post aquam segregatus in deserta
quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane uiuere
hominem dei, sed dei uerbo temptationesque plenitudini et
immoderantiae uentris appositas abstinentia elidi. igitur benedicti,
quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lauacro
noui natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum
fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia
gratiae, distributiones charismatum subiacere. petite, et accipietis,
inquit. quaesistis enim et inuenistis; pulsastis et
apertum est uobis. tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani
peccatoris memineritis.