Against the Valentinians

Tertullian c. 207-212 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos,

quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas

facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam

occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant.

custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur,

dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis

et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco

et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant,

. cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem

suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem

exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur

iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur.

ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum,

totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur.

sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens

patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium

falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus

haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae

religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes,

— facili t claritati ex diuinae copiae occasione, quia de

multis multa succidere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt,

lenocinio sancta, silentio magna, sola taciturnitate caelestia.

si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio

\'altum est\' aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates

bilingues communem fidem adfirmant. si scire te subostendas,

negant quicquid agnoscunt; si cominus certes, fatua simplicitate

suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis

ante committunt, quam suos fecerint. habent artificium, quo

prius persuadeant quam edoceant. ueritas autem docendo

persuadet, non suadendo docet

Section 2

Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum,

non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate

sapientia, domino utramque iungente: estote prudentes

ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea

insipientes, quia simplices, num ergo et illi propterea

non simplices, quia sapientes? nocentissimi autem qui non

- simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. et tamen malim

meam partem meliori sumi uitio, si forte: praestat minus

sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei

spectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia,

non quidem Valentini, sed Solomonis. deinde infantes

testimonium Christi *** [sanguine litauerunt. pueros uocem qui

crucem clamant? nec pueri erant nec infantes, id est simplices

non erant.] repuerescere nos et apostolus iubens secundum

dominum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum

sapientes sensibus simu(s, seme)l dedit sapientiae ordinem de

simplicitate manandi. in summa: columba demonstrare Christum

solita est, serpens uero temptare; illa est a primordio diuinae

pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. ita

facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere

prudentia sola. [concutere potius et prodere].

Section 3

Abscondat itaque se serpens, quantum potest, totamque

prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet,

in caeca detrudat per amfractus seriem suam; (si) euoluat,

tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia. nostrae

columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis

et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem, Christi

figuram. nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi;

quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere,

quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus

omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non

putauit, quod in numero nominauit, quod in aliis adorauit.

alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a

domestico principatu ad incognitum transmouere, a manifesto

ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si

et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid (recor)dabitur

se in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse.

Lamiae turres et pectines Solis? sed qui ex aliqua conscientia

uenerit fidei, si statim inueniat tot nomina Aeonum, tot

coniugia, tot genimina, tot exitus, tot euentus felicitates

infelicitates dispersae atque concisae diuinitatis, dubitabitne

ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas,

quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus

seminibus haereticis, damnare praeuenit? merito itaque non

simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile

producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent

perdocent; utique astute, ut pudenda; ceterum inhumane,

si honesta. et tamen simplices nos omnia scimus. denique

hunc primum cuneum congressionis armabimus detectorem

et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc

uictoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur,

etiam solummodo demonstrare destruere est.

Section 4

Nouimus, inquam, optime originem quoque ipsorum et

scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur.

abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et

si forte mutatur; testatio est ipsa mutatio. sperauerat episcopatum

Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio, sed

alium ex martyrii praerogatiua loci potitum indignatus de

ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu

exciti praesumptione ultionis accendi. ad expugnandam

conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semen

nactus colubro suo uiam delineauit. eam postmodum Ptolomaeus

intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in

personales substantias, sed extra deum determinatas, quas

Valentinus in ipsa summa diuinitatis ut sensus et affectus

(et) motus incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam

et Secundus et magus Marcus. multum circa imagines

legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus,

et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. solus ad hodiernum

Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia

regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi

suadere permissum est, quantum lupae feminae formam cotidie

supparare sollemne est. quidni, cum spiritale illud semen

suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid noui adstruxerint,

reuelationem statim appellant praesumptionem et

charisma ingenium, nec unitatem * sed diuersitatem. ideoque

prospicimus seposita illos sollemni dissimulatione sua,

plerosque diuidi (de) quibusdam articulis, etiam bona fide

dicturos \'hoc ita non est\' et \'hoc aliter accipio\' et \'hoc non

agnosco! uarietate enim innouata regularum facies habet etiam

colores ignorantiarum.

Section 5

Mihi autem cum archetypis erit limes principalium

magistrorum, non cum adfectatis ducibus passiuorum discipulorum.

nec utique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas

tot iam uiri sanctitate et praestantia insignes, nec solum

nostri antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales,

instructissimis uoluminibus et prodiderunt et retuderunt,

ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum

sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus

explorator, ut Proculus noster, uirginis senectae et Christianae

eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum

in isto, optauerim adsequi. aut si in totum haereses non sunt,

ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus,

praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam

quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias

habens fingat.

Section 6

Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum praemittentes

sumus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis

et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis

usuri sumus, prius demandabo. quorundam enim de Graeco interpretatio

non occurrit ad expeditam proinde nominis formam,

quorundam nec de sexu genera conueniunt, quorundam usitatior

in Graeco notitia est. itaque plurimum Graeca ponemus;

significantiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem

deerunt Graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut

signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates

eorum, quae cum alia significatione communicant. quamquam

autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem,

sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit

delibationi transfunctoria expugnatio. congressionis lusionem

deputa, lector, ante pugnam; ostendam, sed non imprimam

uulnera. si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa

sic digna sunt reuinci, ne grauitate adonerentur. uanitati proprie

festiuitas cedit. congruit et ueritati ridere, quia laetans

de aemulis suis ludere [quia] secura est. curandum plane,

ne risus eius rideatur, si fuerit indignus; ceterum ubicumque

dignus risus, officium est. denique hoc modo incipiam.

Section 7

Primus omnium [Ennius] poeta Romanus \'caenacula

maxima ca.eIP simpliciter pronuntiauit, elati situs nomine

uel quia Iouem illic epulantem legerat apud Homerum. sed

haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates

sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint

extulerint expanderint, mirum est. etiam creatori nostro

Enniana caenacula in aedicularum disposita sunt forma. aliis

atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem

scalas distributis, quot haereses fuerint, meritorium factus est

mundus. insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum.

nescio ubi illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas

habitat. hunc substantialiter quidem Αἰῶνα Τέλειον appellant,

personaliter uero Προπάτορα et Προαρχήν, etiam Bython, quod

in sublimibus habitanti minime congruebat. innatum inmensum

infinitum inuisibilem aeternumque definiunt, quasi statim

probent esse, si talem definiant, qualem scimus esse debere.

sic et ante omnia fuisse (non) ut dicatur, sed ut sit expostulo nec

aliud magis in huiusmodi denoto, quam quod post omnia

inueniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non

sua. se<det> itaque Bythos iste infinitis retro aeuis in maxima

et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim,

stupentis diuinitatis, qualem iussit Epicurus. et tamen quem

solum uolunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam,

Ennoian, quam et Charin et Sigen insuper nominant.

et forte accedit in illa commendatissima quiete monere eum

de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc uice

seminis in Sige sua uelut in genitalibus uuluae locis collocat.

suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique

silentio, Sige. et quem parit? Nus est, simillimum patri et

parem per omnia. denique solus hic capere sufficit inmensam

illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. ita et ipse

pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. atquin

non proprie, siquidem non solus agnascitur. nam cum illo

processit et femina, cui Veritas (nomen). [Monogenes, quia

prior genitus, quanto congruentius Protogenes uocaretur!]

ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur

Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.

namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium,

emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam. quae si

retro non erat, utique nec in Bytho. et quale est, ut in deo

uita non fuerit? sed et haec soboles, ad initium uniuersitatis

et formati(onem) Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem

et Ecclesiam procreat. habes ogdoadem, tetradem duplicem,

ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut

ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum

deorum, census omnia sanctitatis et maiestatis

haereticae. nescio criminum an numinum turbam, certe fontem

reliquae fecunditatis.

Section 8

Ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et

Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset huic numero,

gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt

fetus, proinde coniugales per copulam utriusque naturae.

hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac

Homo et Ecclesia duos amplius, aequiperando parentibus,

quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi

procreauerunt. reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios

et Mixis, (Ageratos et Honosis, Autophyes) et Hedone, Acinetos

et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus

hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et

Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus

et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre

de pari exemplo. in scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus

rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum uirum fortem

peroraret: \'uenio\', inquit, <ad uos, optimi ciues, de proelio cum

uictoria mea, cum felicitate uestra, ampliatus gloriosus fortunatus

maximus triumphalis\'. et scholastici statim familiae

Phosphori φεῦ acclamant. audisti Fortunatam et Hedonen et

Acinetum et Theletum: acclama familiae Ptolomaei cpeo. hoc

erit Pleroma illud arcanum, diuinitatis tricenariae plenitudo.

uideamus, quae sint istorum priuilegia numerorum, quaternarii

et octonarii (et denarii) et duodenarii. interim in tricenario

fecunditas tota deficit, — castrata est uis et potestas et libido

genitalis Aeonum — quasi non et numerorum tanta adhuc coagula

superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare

enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non

et Sterceiae et Syntrophi nominantur?

Section 9

Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille

Nus ex omnibus inmensi patris fruitur notione, gaudens et

exultans, illis utique maerentibus. plane Nus, quantum in

ipso fuit, et uoluerat et temptauerat ceteris quoque communicare

quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater.

sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis

suis tacere praescribit, etsi de patris nutu aiunt factum,

uolentis omnes in desiderium sui accendi. itaque dum macerantur

intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi

patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis

. duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, nouissima

natu Aeon — uiderit soloecismus, Sophia enim nomen

est — incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit

in patrem inquirere et genus contrahit uitii, quod

exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc

autem. id est in Sophiam, deriuarat, ut solent uitia in corpore

alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare.

sed enim sub praetexto dilectionis in patrem aemulatio superabat

in Nun, solum de patre gaudentem. ut uero impossibilia

contendens Sophia frustra erat et uincitur difficultate et

extenditur adfectione, modico abfuit prae ui dulcedinis et

laboris deuorari et in reliquam substantiam dissolui; nec

alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon

incursasset, — quaedam et huic uis: est fundamentum uniuersitatis

(et) illius extrinsecus custos — quem et Crucem appellant

et Lytroten et Carpisten. ita Sophia, periculo exempta et tarde

persuasa (de) declinata inuestigatione patris, conquieuit et totam

animationem (enthymesin) cum passione, quae insuper acciderat,

exposuit.

Section 10

Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter

somniauerunt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam

eam. pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique

patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.

dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii,

concipit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita

est de suo parere; sed et uultures feminas tantum aiunt et

tamen sine masculo matres. et *** metuere postremo, ne

finis quoque insisteret; haerere de ratione casus, curare de

occultatione. remedia nusquam. ubi enim iam tragoediae atque

comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra

pudorem erat natum? dum in malis res est, suspicit, conuertit

ad patrem. sed incassum enisa, ut uires deserebant, in preces

succidit. tota etiam propinquitas pro ea supplicat, uel maxime

Nus. quidni? causa mali tanti! nullus tamen Sophiae exitus

uacuit. omnes aerumnae eius operantur in materiae originem,

siquidem ex illa tunc conflictatione [peruenit] ignorantia pauore

maerore substantiae fiunt. ibi demum pater, motus aliquando,

quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec

promit in imagine sua, feminam marem, quia et de patris

sexu ita uariant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea

(circumductorem) uocari et Horotheten. huius praedicant opera

et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et deinceps

confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem

in Pleromatis censu remansisse, enthymesin uero eius et illam

adpendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra

eum factam. malum, quod aiunt, foras! spiritalem tamen

substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis,

sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset,

ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.

Section 11

Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius

Sophiam coniugi reducem iterum ille Monogenes, ille Nus,

otiosus plane de patris cura atque prospectu solidandis

rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi

rursus concussio incurreret, nouam excludit copulationem:

Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem

duorum masculorum. aut femina erit Spiritus Sanctus, et

uulneratur a femina masculus? munus enim his datur unum:

procurare concinnationem Aeonum, et ab eius officii societate

duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam

diuidendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas

naturam coniugiorum — uides quam rem plane — et innati

coniectationem et idoneos efficere (re)generandi in se agnitionem

patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non

uisu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem.

et tamen tolerabo, quod ita discunt patrem nosse, t ne nos

et illud. magis denotabo doctrinae peruersitatem, quod docebantur

incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis

ipsorum, comprehensibile uero eius generationis illorum

et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud,

opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem

inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile

autem non perpetuitatis, sed natiuitatis et formationis, egentium

perpetuitatis. filium autem constituunt adprehensibile

patris; quomodo tamen adprehendatur, tum prolatus Christus

edocuit. Spiritus uero Sancti prouincia, ut de doctrinae studio

omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent et ueram

inducerentur quietem.

Section 12

Itaque omnes et forma et scientia peraequantur, facti

omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes.

refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque

feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut

Ouidius Metamorphosis suas deleuisset, si hodie maiores

cognouisset. exinde refecti sunt et constabiliti sunt, et in

requiem ex ueritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis

patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia, utique bene

cantantibus filiis (et) nepotibus. quidni diffunderetur, omni

iocunditati Pleromate liberato? quis nauclerus non etiam

cum dedecore laetatur? uidemus cotidie nauticorum lasciuias

gaudiorum. itaque, ut nautae ad symbolam semper exultant,

tale aliquid et Aeones: unum iam omnes etiam forma, nedum

sententia, conuenientibus ipsis quoque nouis fratribus et magistris

Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum

unusquisque florebat conferunt in medium. uane, opinor.

si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, uacabat

symbolae ratio, quae ferme ex uarietatis gratia constat...

unum omnes bonum conferebant, quod omnes erant. de modo

forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis.

igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam

patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum

compingunt, Iesum. eum cognominant Soterem et Christum

et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione

constructum: Gragulum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci

Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. quam

propius fuit de aliquibus Osciae scurris t Pancapipannirapiam

uocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum

sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos

proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si uero Soteri

consubstantiuos, — ambigue enim positum inueni — quae

erit eminentia eius inter satellites coaequales?

Section 13

Continet hic igitur ordo primus professionem pariter

et nascentium et nubentium et generantium Aeonum, Sophiae

ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportuuissimum

auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum.

Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem

reformatum, Soteris pauoninum ornatum, Angelorum comparaticium

antistatum. quod superest, inquis, uos ualete et plaudite!

immo quod superest, inquam, uos audite et explodite! ceterum

haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima

tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est,

extra Pleroma dico. et tamen (hic) exitus sub sinu patris intra

ambitum Hori custodis: qualis extra iam in libero, ubi deus

non erat? .-

Section 14

Namque Enthymesis, siue iam Achamoth, quod abhinc

scribam hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum uitio indiuiduae

Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis

res est, in uacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis

etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, de uexatiua

scilicet et abortiua genitura. dum ita rerum habet, flectitur

a superioribus Christus, — deducitur per Horon — aborsum

ut illud informet de suis uiribus, solius substantiae, non

etiam scientiae forma. et tamen cum aliquo peculio relinquitur,

id erat \'odor incorruptibilitatis\', quo compos casus

sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia functus,

non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus

in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina

accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde,

adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex

angelo. accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat,

desiderium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere.

quem si omnino non nouerat, ut inuisibiliter operatum, quomodo

lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptauit

et fortasse adprehendisset, si non idem Horos, qui matri

eius tam prospere uenerat, nunc tam importune filiae occurrisset,

ut etiam inclamauerit in eam \'Iao\'! quasi Porro

Quirites\'! aut \'Fidem Caesaris\'! inde inuenitur Iao in scripturis.

ita depulsa, quominus pergeret, nec habens superuolare

Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit

exercitata, ut destituta, ut passioni illi suae intricata multiplici

atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore,

quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce ita et uita

orbaretur, ad haec consternatione, tum ignorantia, nec ut mater

eius, — illa enim Aeon — (sed) pro condicione deterius,

insurgente adhuc et alio fluctu, conuersionis scilicet in Christum,

a quo uiuificata fuerat et in hanc ipsam conuersionem

temperata.

Section 15

Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato

ipse, unde materia, quam innatam uolunt, et originem et

substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod

nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum,

recogitauit. audisti conuersionem, genus aliud passionis:

ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam

ipsius Demiurgi. id est dei nostri; audisti maerorem et

timorem: ex his initiata sunt cetera. nam ex lacrimis eius

uniuersa aquarum natura manauit. hinc aestimandum, quem

exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundauerit.

habuit et salsas, habuit et amaras et dulces, et calidas et

frigidas guttas, et bituminosas et ferruginantes, et sulphurantes

utique et uenenatas, ut et Nonacris inde sudauerit.

quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit.

quae ebrios efficit, et Salmacis inde se soluerit, quae masculos

molles. etiam caelestes imbres pipiauit Achamoth, et

" nos in cisternis alienos luctus et lacrimas seruare curamus.

proinde ex consternatione et pauore corporalia elementa ducta

sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto

circumspectu destitutionis ridebat interdum, qua conspecti

Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit cuius

hoc? prouidentiae? beneficium quale! illam ridere cogebat

idcirco, ne semper nos in tenebris moraremur! nec obstupescas:

quin laetitia eius tam splendidum elementum radiauerit

mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium

instrumentum defuderit saeculo? o risum inluminatorem! o

fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum

illius loci horrore. omnem enim obscuritatem eius discussisset,

quotiens ridere uoluisset. ♦* uel ne cogeretur desertores suos

supplicare.

Section 16

Conuertitur enim ad preces et ipsa more materno. sed

Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, uicarium

praefecti Paracletum Soterem — hic erit Iesus, largito ei

patre uniuersorum Aeonum summam potestatem subiciendis

eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur

— ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum

angelorum, credas et cum duodecim fascibus. ibi demum,

aduentu pompatico eius concussa, Achamoth protinus uelamentum

sibi obduxit ex officio primo uenerationis et

uerecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum.

quibus inde conceperat uiribus occurrit illi, xcipcE XiXlps dicens,

opinor. susceptam ille confirmat atque conformat agnitione

iam et ab omnibus iniuriis Passionis expumicat, non eadem

neglegentia in exterminium discretis, quam acciderat in casibus

matris. sed enim exercitata uitia et usu uiriosa confudit atque

ita massaliter solidata defixit seorsum, in materiae corporalem

paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate

atque natura, qua peruenire mox possent in aemulas aequiperantias

corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur,

de uitiis pessima, de conuersione passionalis. haec erit

materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque, qui

deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.

Section 17

Abhinc Achamoth, expedita tandem de malis omnibus, ecce

iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti

ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione

ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata —

pudet, sed aliter exprimere non est — quodammodo subsuriit

intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali

imaginem ipsam, quam ui laetantis (et) ex laetitia prurientis

intentionis imbiberat et sibi intimarat. peperit denique, et facta

est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum

materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conuersione,

tertium spiritale, quod ex imaginatione.

Section 18

Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus

exercitior facta formare singula genera constituit. sed spiritale

quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. fere

enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas

naturae negauit. eo animo se unum ad animale conuertit,

prolatis Soteris disciplinis. et primum, quod cum magno

horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et

audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium praeter

haereticorum, Patrem et Demiurgum et Regem uniuersorum,

quae post illum. ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab

ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et

uelut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem

mouebatur. denique ex hac personarum in operibus ambiguitate

nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus

ceteris secundum status et situs operum, ut animalium

quidem substantiarum, quas ad dextram commendant, Patrem

nuncupent, materialium uero, quas ad laeuam delegant, Demiurgum

nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem.

Section 19

Sed nec nominum proprietas competit f proprietati

operum, de quibus nomina, cum deberet illa haec omnia uocitari,

a qua res agebantur; nisi quod iam nec ab illa. cum

enim dicant Achamoth in honorem Aeonum **« imagines

commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent,

qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris

inuisibilis et incogniti daret, incognitam licet et inuisibilem

Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret,

Archangeli uero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.

cum imagines audio tantas trium illorum, feminam Achamoth

imaginem patris, et ignarum matris Demiurgum, multo magis

patris, imaginem (Nu) non ignorantis patrem, et Angelos famulos

simulacra dominorum, quaero: non uis nunc, ut imagines

rideam peruersissimi pictoris? hoc est mulum de asino

pingere et Ptolomaeum describere de Valentino.

Section 20

Igitur Demiurgus, extra Pleromatis limites constitutus,

in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condidit,

hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate

duplicis substantiae illius detrusae animalium et materialium.

ex incorporalibus corpora aedificat: grauia leuia, sublimantia

atque uergentia, caelestia atque terrena. tum ipsam

caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit. unde

et Sabbatum dictus est ab hebdomade sedis suae, ut Ogdoada

mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos

autem voapοό; deputant et interdum angelos eos faciunt, sicut

et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum,

quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius

uirtute sumpserit (aliquid) Adam, deuersatus illic inter nubeculas

et arbusculas. satis meminerat Ptolomaeus puerilium

dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in

caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans

et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere.

plane mater sciebat. quidni suggerebat, quae et effectum

suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per

ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante

Valentinianorum quoque ingenia testantur, cur se ipsam

noluit ei notam, postea quaeram.

Section 21

interim tenendum Sophiam

cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas,

etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram]. ita omnem

illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam,

ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat

compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia

accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et

absque me non est. certe tamen non fuisse se retro sciebat.

ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque.

quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus,

saltim suspectus de aliquo factitatore?

Section 22

Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel

quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius

deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium

malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque

opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum

magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum,

ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes

haereses procurantur.

Section 23

Singularium autem potestatum arces his finibus collocant:

in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma,

Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem

Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in

Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit

mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est.

ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi

spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem,

colorum omnium indicem, organum temporum, si non et

istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut

conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque

corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae

passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor

motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus

etiam febricitasse.

Section 24

Cum talia de deo uel de diis, qualia de homine

figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus

confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida,

quam nos unicam nouimus, terra, — quasi non, etsi arida

postmodum, adhuc tamen tunc, aquis * ante segregatis,

superstite limo succida fuerit — sed ex inuisibili corpore materiae,

illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod

unde fuerit audeo aestimare, quia nusquam * est. si enim

fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de

Sophiae fletibus fluxit, sequitur, ut limum ex pituitis et gramis

Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt

faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita(que)

hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. sic erit et

choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus, quadruplex

res, ut imago quidem choicus deputetur, — materialis

scilicet, etsi non ex materia. Demiurgus — similitudo autem

animalis; hoc enim et Demiurgus. habes duos interim. carnalem

superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse

pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

Section 25

Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris

peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth

in filio Demiurgo sequestrauerat, ne hoc quidem gnaro. accipe

industriam clandestinae prouidentiae huius. ad hoc enim et

deposuerat et occultauerat, ut, cum Demiurgus animam mox

de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud

spiritale quasi per canalem animam deriuaretur in choicum,

atque ita, feturatum in corpore materiali uelut in utero et

adultum illic, idoneum inueniretur suscipiendo quandoque

sermoni perfecto. itaque dum Demiurgus traducem animae suae

committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus

et pariter corpori inductus, quia non magis semen nouerat

matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt,

Ecclesiae supernae speculum et hominis (spiritalis) censum,

proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem

a Demiurgo, choicum substantia aparjc, carne materialem.

habes nouum, id est quadruplum Geryonem.

Section 26

Sic et exitum singulis diuidunt: materiali quidem, id

est carnali, quem et sinistrum uocant, indubitatum interitum:

animali uero, quem et dextrum appellant, dubitatum euentum,

utpote inter materialem spiritalemque nutanti et iliac debito,

qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis

comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conuersationibus

possit. indiguisse enim animalem etiam sensibilium

disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc

et Soterem in mundo repraesentatum, [in salutem scilicet

animalis] alia adhuc compositione monstruosum. uolunt illum

prosicias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti

esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth,

animalem uero a Demiurgo, quem mox induerit Christum:

ceterum corporalem, ex animali substantia sed miro et

inenarrabili rationis ingenio constructam, administrationis causa interim

tulisse, quo congressui et conspectui et contactui et defunctui

ingratis subiaceret; materiale autem nihil in illo fuisse, utpote

salutis alienum. quasi alii fuerit necessarius quam egenti

salutem. et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando

a Christo a spe etiam salutis expellant.

Section 27

Nunc reddo de Christo, in quem tanta licentia legum

inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu

infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum

suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum, filium

naturalem eundemque animalem, prolatum ab ipso, promulgatum

prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id

est per uirginem, non ex uirgine editum, quia delatus in

uirginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit,

per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam sed uiam

passus. super hunc itaque Christum deuolasse tunc in baptismatis

sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem

et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum,

ne marcesceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram

principalis tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali

Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarratiua et

illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit

in Christo impassibilis inlaesibilis inadprehensibilis. denique

cum ad prehensiones uenitur, discessit ab illo, in cognitione

Pilati. proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque

insubditiuum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur

uero animalis et carneus Christus in deliniationem superioris

Christi, qui Achamoth formando substantiuali non agnitionali

forma, Cruci, id est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines

urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.

Section 28

Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, aut si aliquid

et ipse per prophetas contionabatur, ne huius quidem

operis sui intellegens — diuidunt enim et prophetiale patrocinium

in Achamoth, (in) semen, in Demiurgum — ubi aduentum

Soteris accepit, propere et ouanter accurrit cum omnibus suis

uiribus — centurio de euangelio — et de omnibus inluminatus

ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum

matris. ita exinde securus dispensationem mundi huius, uel

maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto te(mpore) oportuerit

* insequitur.

Section 29

Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de

totius generis humani dispositione disserant. triformem naturam

primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde

iam diuidunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem

distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae.

moralibus quoque differentiis tripertita, Cain et Abel (et)

Seth. (bos) fontes quodammodo generis humani in totidem deriuant

argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum,

ad Cain redigunt, animale, mediae spei deliberatum, ad

Abel componunt, spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth

recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt,

bonas et malas, secundum choicum statum ex Cain et animalem

ex Abel. spiritalem ex Seth de obuenientia superducunt

iam non naturam sed indulgentiam, ut quam Achamoth de superioribus

in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas.

choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere

salutaria; inmutabilem enim et inreformabilem naturae naturam

pronuntiauerunt. id ergo granum seminis spiritalis modicum

et paruulum iacitur, sed eruditus huius, (quem) supra diximus,

fide augetur atque prouehitur, animaeque hoc ipso ita ceteris

praeuerterant, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit.

ex earum enim laterculo et in reges et in sacerdotes allegare

consueuerat. quae nunc quoque, si plenam atque perfectam

notitiam adprehenderint istarum neniarum, naturificatae iam

spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem,

immo omnimodo debitam.

Section 30

Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant nec

ulla disciplinae munia obseruant, martyrii quoque eludentes

necessitatem qua uolunt interpretatione. hanc enim regulam

animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de priuilegio

status possidemus, de suffragio actus elaboremus. nobis

enim inscriptura huius seminis, qui imperfectae essentiae

sumus, quia norimus Theletum, et utique abortui deputamur,

quod mater illorum. sed nobis quidem uae, si excesserimus

in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus

sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et

non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum

optauerimus. illi uero de passiuitate uitae et diligentia delictorum

generositatem suam uindicent, blandiente suis Achamoth.

quoniam et ipsa delinquendo profecit. nam et honorandorum

coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum

atque celebrandum semper sacramentum \'comiti\', id est

feminae, adhaerendi; alioquin degenerem nec legitimum ueritatis,

qui deuersatus in mundo non amauerit feminam nec

se ei-iunxerit. et quid facient spadones, quos uidemus apud

illos?

Section 31

Superest de consummatione et dispensatione mercedis.

ubi Achamoth totam massam seminis sui presserit, dein

colligere in horreum coeperit, [uel] tum ad molas delatum

et defarinatum in consparsionis alutacia absconderit, donec

totum confrequentetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis

ipsa Achamoth de regione medietatis, de tabulato secundo

in summum transferetur. restitutam Pleromati statim excipit

compacticius ille Soter, sponsus scilicet, (et) ambo coniugium

nouum fient, — hoc erit in scripturis sponsus (et sponsa) — et

sponsalis Pleroma. credas enim, ubi de loco in locum transmigratur,

leges quoque Iulias interuenire. sicut ex scaena et Demiurgus

tunc de Hebdomade caelesti in superiora mutabit, in uacuum

iam caenaculum matris, sciens iam, nec uidens illam. nam si

ita erat, semper ignorare maluisset.

Section 32

Humana uero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis

notae totum (in) interitum, quia omnis caro foenum.

et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide inuenerit.

iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis

receptacula transmittentur, — agimus gratias, contenti erimus

cum deo nostro deputari — qua census animalis nihil in Pleromatis

palatium admittitur, nisi spiritale examen Valentini. illic

itaque primo despoliabuntur homines ipsi, id est interiores, —

despoliari autem est deponere animas, quibus induti uidebantur

— easque demiurgo suo reddent, [quas ab eo auerterant]

ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales, neque detentui

neque conspectui obnoxii, atque ita inuisibiliter in Pleroma \'

recipientur. furtim, si ita est. quid deinde? angelis distribuentur,

satellitibus Soteris. in filios putas? non unus. sed in adparitores?

ne istud quidem. sed in imagines? utinam uel hoc!

in quid ergo, si non pudet dicere? in sponsas. tunc illi

Sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erit

spiritalium merces, hoc praemium credendi. fabulae tales

utiles, ut Marcus aut Gaius, in hac carne barbatus et in

hac anima seuerus maritus pater auus proauus, certe quod

sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo — tacendo

iam dixi, et forsitan pariat aliquem Onesimum Aeonem. his

nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, ille

ignis arcanus erumpet et, uniuersam substantiam depopulatus.

ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla

iam fabula. sed ne ego temerarius, qui tantum sacramentum

etiam inludendo prodiderim. uerendum mihi est, ne Achamoth.

quae se nec filio agnitam uoluit, insaniat, ne Theletus irascatur,

ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi:

illuc habeo deuertere post excessum, ubi omnino non nubitur,

ubi superindui potius quam despoliari (habeo,) ubi, etsi despolior,

sexui meo deputor, angelis non angelus, non angela.

nemo mihi quicquam faciet, quem et tunc masculum inuenient.

Section 33

Producam denique uelut epicitharisma post fabulam

tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris

intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum

distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus

Ptolomaei. extiterunt enim de schola ipsius discipuli super.

magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent:

Cogitationem et Voluntatem. una enim satis non erat Cogitatio,

qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum

secundum coniugium Monogenem (et) Veritatem, ad imaginem

quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem

Voluntatis marem Monogenem. uoluntatis enim uis, ut quae

effectum praestat cogitationi, uirilitatis obtinet censum.

Section 34

Pudiciores alii, honorem diuinitatis recordati, ut etiam

unius coniugis dedecus ab eo auellerent, maluerunt nullum

Bytho sexum deputare, et fortasse \'hoc deum\', non \'hic deus\'

neutro genere pronuntiant. alii contra magis et masculum et

feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum

existimet annalium commentator Fenestella.

Section 35

Sunt, qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum,

ogdoadem ante omnia praemittentes, ex tetrade quidem

et ipsam sed aliis nominibus deriuatam. primo enim constituunt

Proarchen, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto

Aoraton. ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco

Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex

Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili

quarto et octauo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat.

ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur,

malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam

peruerse proferuntur?

Section 36

Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio

amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus

reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa

semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam.

ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt,

\'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia

uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum

uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit

cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit

Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni

accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium

pusillum.

Section 37

Accipe alia ingenia, cicuri iam anima, insignioris apud

eos magistri, qui ex pontificali sua auctoritate in hunc modum

censuit: \'est,\' inquit, (ante omnia Proarche, inexcogitabile et

inenarrabile (et) innominabile, quod ego nomino Monoteta. cum

hac erat alia uirtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes

et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent, protulerunt,

non proferentes, initium omnium intellectuale innascibile

inuisibile, quod sermo (Monada) uocauit. huic adest consubstantiua

uirtus, quam appellat Unionem. hae igitur uirtutes:

Solitas Unitas (Singularitas) Unio ceteras prolationes Aeonum

propagarunt.\' o differentia! mutetur Unio et Unitas et Singularitas

[et suum] et Solitas, quaqua designaueris: unum est.

Section 38

Humanior iam Secundus, ut breuior, ogdoadem in duas

tetradas diuidens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras,

tantum quod desultricem et defectricem illam uirtutem

non uult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus t de

substantia ueniant

Section 39

De ipso iam domino Iesu quanta diuersitas scinditur!

hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt; illi ex solis

decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt,

unde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli; isti

ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque

Filium Hominis auite pronuntiatum; alii (a) Christo et Spiritu

Sancto, constabiliendae uniuersitati prouisis, confictum et inde

paternae appellationis heredem. sunt, qui Filium Hominis (non)

aliunde conceperint dicendum, quam quia ipsum Patrem pro

magno nominis sacramento Hominem appellasse (se) praesumpserint.

et quid amplius speres de eius dei fide, cui nomine adaequaris? Talia

ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis

redundantia. atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum

in siluas iam exoleuerunt Gnosticorum.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?