On Works and Alms

Cyprian of Carthage c. 252-256 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina >

quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa

clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis

ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset

quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos

Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat

erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut

ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem

mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae

misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta

clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini

qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus

adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et

uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit

ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati

eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi.

nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas

faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae

operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis

aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis

abluamus.

Section 2

Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis

et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae

fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione

purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet,

sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque

ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae

ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus

iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa

peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar

imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in

euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent

nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit

quod est intus fecit et quod foris est. uerum date

eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens

scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes

intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui

purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse

et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse

coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati

esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors

monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos

magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo

posse purgari.

Section 3

Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae

salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui

sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus

uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro

adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus

medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum

sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis

gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in

epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia

peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas

in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest

et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus

est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae!

cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera,

dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria.

Section 4

Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio diuina

cessauit et tacuit quominus in scripturis sanctis tam ueteribus

quam nouis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus

prouocaretur et canente adque exhortante Spiritu sancto quisque

ad spem regni caelestis instruitur facere eleemosynas iuberetur.

mandat et praecipit Esaiae Deus: exclama, inquit, in fortitudine

et noli parcere. sicut tuba exalta uocem

tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et

domui Iacob facinora eorum. et cum peccata eis sua exprobrari

praecepisset cumque eorum facinora pleno indignationis

inpetu protulisset dixissetque eos nec si orationibus et precibus

et ieiuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec si in

cilicio et cinere uoluerentur, iram Dei posse lenire, in nouissima

tamen parte demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari

addidit dicens: frange esurienti panem tuum et egenos

sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum,

uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc

erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta

tua cito orientur, et praeibit ante te iustitia et

claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et

Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicet: ecce

adsum.

Section 5

Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent

facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus

iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari.

et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in

corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni

malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum,

et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat

eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui

misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid

in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod

item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus

qui intellegit super egenum et pauperem. in

die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum

memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus

aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium

dedit dicens: propterea, rex, consilium meum

placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et

iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit

Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa

quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare

potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael

quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter

fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio

et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et

ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia

minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas

parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione

satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis

petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis

redimi, eleemosynis a morte animas liberari.

Section 6

Nec sic, fratres dilectissimi, ista proferimus, ut non quod

Raphael angelus dixit ueritatis testimonio conprobemus. in Actis

apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis non tantum

a secunda sed a prima morte animae liberentur, gestae et

impletae rei probatione conpertum est. Tabitha operationibus

iustis et eleemosynis praestandis plurimum dedita cum infirmata

esset et mortua, ad cadauer exanimae Petrus accitus est. qui

cum inpigre pro apostolica humanitate uenisset, circumsteterunt

eum uiduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa

quae prius sumpserant indumenta monstrantes nec pro defuncta

suis uocibus sed ipsius operibus deprecantes. sensit Petrus impetrari

posse quod sic petebatur nec defuturum Christi auxilium

uiduis deprecantibus, quando esset in uiduis ipse uestitus. cum

itaque genibus nixus orasset et uiduarum ac pauperum idoneus

aduocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conuersus

ad corpus quod in tabula iam lotum iacebat, Tabitha, inquit,

exurge in nomine Iesu Christi. nec defuit Petro quominus

statim perferret auxilium qui in euangelio dari dixerat quicquid

fuisset eius nomine postulatum. mors itaque suspenditur et

spiritus redditur et mirantibus ac stupentibus cunctis ad hanc

mundi denuo lucem rediuiuum corpus animatur. tantum potuerunt

misericordiae merita, tantum opera iusta ualuerunt. quae

laborantibus uiduis largita fuerat subsidia uiuendi meruit ad

uitam uiduarum petitione reuocari.

Section 7

Itaque in euangelio Dominus doctor uitae nostrae et magister

salutis aeternae uiuificans credentium populum et uiuificatis consulens

in aeternum inter sua mandata diuina et praecepta caelestia

nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis

dandis nec terrenis possessionibus incubemus sed caelestes

thesauros potius recondamus. uendite, inquit, res uestras

et date eleemosynam, et iterum: nolite uobis

condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura

exterminat et ubi fures effodiunt et

furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in caelo,

ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi

fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus

tuus, illic erit et cor tuum. et cum obseruata lege perfectum

et consummatum uellet ostendere, si uis, inquit, perfectus

esse, uade et uende omnia tua et da pauperibus,

et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere

me. item alio loco negotiatorem caelestis gratiae et comparatorem

salutis aeternae distractis omnibus rebus suis pretiosam

margaritam hoc est uitam aeternam Christi cruore pretiosam

de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari. simile

est, inquit, regnum caelorum homini negotianti

quaerenti bonas margaritas. ubi autem inuenit

pretiosam margaritam, abiit et uendidit omnia

quae habuit et emit illam.

Section 8

Eos denique et Abrahae filios dicit quos in iuuandis alendisque

pauperibus operarios cernit. nam cum Zachaeus dixisset: ecce

dimidium ex substantia mea do egenis et si cui

quid fraudaui quadruplum reddo, respondit Iesus: quia

salus hodie domui huic facta est, quoniam et hic

filius est Abrahae. nam si Abraham credidit Deo et reputatum

est ei ad iustitiam, utique qui secundum praeceptum Dei

eleemosynas facit Deo credit: et qui habet fidei ueritatem seruat

Dei timorem: qui autem Dei timorem seruat in miserationibus

pauperum Deum cogitat. operatur enim, in Deo quia credit, quia

scit uera esse quae praedicta sunt uerbis Dei nec scripturam

[sanctam] posse mentiri, arbores infructuosas id est steriles homines

excidi et in ignem mitti, misericordes ad regnum uocari. qui et

alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat, infructuosis

uero et sterilibus fidem derogat dicens: si in iniusto mamona

fideles non fuistis, quod est uerum quis credet

uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum

quis dabit uobis?

Section 9

Sed uereris et metuis ne si operari plurimum coeperis patrimonio

tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris,

esto in hac parte intrepidus, esto securus. finiri non potest unde

in usus Christi impenditur, unde opus caeleste celebratur. nec

hoc tibi de meo spondeo sed de sanctarum scripturarum fide et

diuinae pollicitationis auctoritate promitto. loquitur per Salomonem

Spiritus sanctus et dicit: qui dat pauperibus numquam

egebit: qui autem auertit oculum suum in

magna penuria erit, ostendens misericordes adque operantes

egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum

deuenire. item beatus apostolus Paulus dominicae inspirationis

gratia plenus, qui administrat, inquit, semen

seminanti et panem ad edendum praestabit et multiplicabit

seminationem uestram et augebit incrementa

frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini.

et iterum: administratio huius officii

non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed

et abundabit per multam gratiarum actionem in

Domino: quoniam dum gratiarum actio ad Deum pro

eleemosynis adque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur,

census operantis Dei retributione cumulatur. et Dominus in

euangelio iam tum eiusmodi hominum corda considerans et perfidis

adque incredulis praescia uoce denuntians contestatur et

dicit: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut

quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes

quaerunt. scit enim pater uester quia horum

omnium indigetis. quaerite primo regnum et\'

iustitiam Dei, et omnia ista adponentur uobis. eis

omnia adponi dicit et tradi qui regnum et iustitiam Dei quaerunt:

eos [enim] Dominus, cum iudicii dies uenerit, ad percipiendum

regnum dicit admitti qui fuerint in ecclesia eius

operati.

Section 10

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo

largiter coeperis, et nescis miser quia dum times ne res familiaris

deficiat uita ipsa et salus deficiat, et dum ne quid de rebus tuis

minuatur adtendis, non respicis quod ipse minuaris amator magis

mamonae quam animae tuae , et dum times ne pro te patrimonium

perdas, ipse pro patrimonio pereas. et ideo bene apostolus

clamat et dicit: nihil intulimus in hunc mundum,

uerum nec auferre possumus. habentes itaque

exhibitionem et tegumentum his contenti simus.

qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem

et muscipula et desideria multa et nocentia

quae mergunt hominem in perditionem et in

interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas

quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et

inseruerunt se doloribus multis.

Section 11

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo

largiter coeperis? quando enim factum est ut iusto possent

deesse subsidia ? cum scriptum sit: non occidet fame Dominus

animam iustam. Helias in solitudine conus ministrantibus

pascitur et Danieli in lacum [ad] leonum [praedam]

iussu regis incluso prandium diuinitus apparatur: et tu metuis

ne operanti et Dominum promerenti desit alimentum, quando

ipse in euangelio ad exprobrationem eorum quibus mens dubia

est et fides parua contestetur et dicat: aspicite uolatilia

caeli quoniam non seminant neque metunt neque

colligunt in horrea, et pater uester caelestis alit

illa. nonne uos pluris estis illis. uolucres Deus pascit et

passeribus alimenta diurna praestantur et quibus nullus diuinae

rei sensus est eis nec potus nec cibus deest: tu christiano, tu

Dei seruo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo caro aliquid

existimas defuturum?

Section 12

Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur

aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur.

unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista

meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui

Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus?

Pharisaei tibi magis congruit nomen. nam cum Dominus in euangelio

de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus

lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in

tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret,

addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec

omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant.

quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae

aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus

monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet

quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum

Dominum uideamus esse contemptum.

Section 13

Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis,

quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis?

quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis?

confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere,

secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum

sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale

pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae

captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es

et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam

quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te

, pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti

exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti

stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua.

quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus

incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut

quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos

diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi

possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi

faciat regnorum caelestium coheredem.

Section 14

Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis. audi in

Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus

increpantem. dicis, inquit, diues sum et ditatus

sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es

miser et pauper et caecus et nudus. suadeo tibi

emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et

uestem albam ut uestiaris et non appareat in te

foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos

tuos ut uideas. qui ergo locuples et diues es eme tibi a

Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis

esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione

purgeris. eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus

fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido

uestiaris. et quae matrona locuples et diues es ungue oculos

tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum

Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris.

Section 15

Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem

[enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris

et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis

quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine

sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit

sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium

memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem,

in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta

mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de

patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans,

non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen

dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit

in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit

illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia

sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum

beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit

iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis

suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa

quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam

oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem

maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant.

adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec

faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in

dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis

ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis

Deo faenerat.

Section 16

Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis

refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis

existimet beneficio filiorum , quando in inpensis spiritalibus

Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec

conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente

et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem

super me non est me dignus, et qui diligit

filium aut filiam super me non est me dignus. item

in Deuteronomio ad corroborationem fidei et dilectionem Dei

paria conscripta sunt. qui dicunt, inquit, patri et matri:

non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi

custodierunt praecepta tua et testamentum tuum

seruauerunt. nam si Deum toto corde diligimus, nec parentes

nec filios Deo praeferre debemus. quod et Iohannes in epistula

sua ponit caritatem Dei aput eos non esse quos uideamus

operari in pauperem nolle. qui habuerit, inquit, substantiam

mundi et uiderit fratrem suum desiderantem

et cluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet

in illo ? si enim Deus eleemosynis pauperum faeneratur et cum

datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena caelestibus

praeferat nec diuinis humana praeponat.

Section 17

Sic uidua illa in tertio Regnorum libro cum in siccitate et

fame consumptis omnibus de modico farre et oleo quod superfuerat

fecisset cinericium panem quo absumpto moritura cum

liberis esset, superuenit Helias et petit sibi prius ad edendum

dari, tunc quod superfuisset inde illam cum filiis suis uesci. nec

obtemperare illa dubitauit aut Heliae filios mater in fame et

egestate praeposuit. fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat,

prompte ac libenter quod petebatur obfertur nec de abundantia

portio sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter

prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia

cogitatur, ut dum in opere salutari carnaliter uita contemnitur

spiritaliter anima seruetur. Helias itaque typum Christi

gerens et quod ille pro misericordia uicem singulis reddat ostendens

respondit et dixit: haec dicit Dominus: fidelia

farris non deficiet et capsaces olei non minuet usque

in diem quo dabit Dominus imbrem super terram.

secundum diuinae pollicitationis fidem multiplicata sunt uiduae

et cumulata quae praestitit et operibus iustis ac misericordiae

meritis augmenta et incrementa sumentibus farris et olei uasa

conpleta sunt. nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed

magis contulit filiis quod benigne et pie fecit. et illa nondum

Christum sciebat, nondum praecepta eius audierat, non cruce

et passione eius redempta cibum et potum pro sanguine rependebat,

ut ex hoc appareat quantum in ecclesia peccet qui se et

filios Christo anteponens diuitias suas seruat nec patrimonium

copiosum cum indigentium paupertate communicat.

Section 18

Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas

filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso

operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures

sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda

sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae

liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque

pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita

et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum

copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa

pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum

numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam

cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia

cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat

scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit

filios septem et filias tres et emundabat illos offerens

pro eis hostias Deo secundum numerum illorum

et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo

. uere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem

caritatis, operari magis debes ut filios tuos Deo iusta operatione

commendes.

Section 19

Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus

est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium

pater est. illi adsigna facultates tuas quas heredibus

seruas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes

iniurias saeculares diuina maiestate protector. patrimonium Deo

creditum nec respublica eripit nec fiscus inuadit nec calumnia

aliqua forensis euertit. in tuto hereditas ponitur quae Deo custode

seruatur. hoc est caris pignoribus in posterum prouidere, hoc est

futuris heredibus paterna pietate consulere secundum fidem scripturae

sanctae dicentis: iuuenior fui et senui et non uidi

iustum derelictum neque semen eius quaerens panem.

tota die miseretur et faenerat et semen eius in

benedictione erit. etiterum:qui conuersatur sine uituperatione

in iustitia beatos filios relinquet. praeuaricator

itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas,

nisi conseruandis eis religiosa et uera pietate prospicias.

quid studes terreno magis quam caelesti patrimonio, filios tuos

diabolo mauis commendare quam Christo ? bis delinquis et geminum

ac duplex crimen admittis et quod non praeparas filiis

tuis Dei patris auxilium et quod doces filios patrimonium plus

amare quam Christum.

Section 20

Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias extitit. da

utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit,

manda filiis tuis quod et ille mandauit dicens: et nunc, fili,

mando uobis, seruite Deo in ueritate et facite

coram illo quod illi placet, et filiis uestris mandate

ut faciant iustitiam et eleemosynas et sint memores

Dei et benedicant nomen eius omni tempore. et

iterum: omnibus diebus uitae tuae, fili, Deum in

mente habe et noli praeterire praecepta eius. iustitiam

fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare

uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate

erit respectus operum tuorum. ex substantia

tua fac eleemosynam et noli auertere e faciem tuam

ab ullo paupere. ita fiet ut nec a te auertatur facies Dei.

prout habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit

copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam.

si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica.

et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium

bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia

eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in

tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus

qui faciunt eam coram summo Deo.

Section 21

Quale munus est, fratres carissimi, cuius editio Deo spectante

celebratur. si in gentilium munere grande et gloriosum uidetur

proconsules uel imperatores habere praesentes, et apparatus ac

sumptus aput munerarios maior est ut possint placere maioribus,

quanto inlustrior muneris et maior est gloria Deum et Christum

spectatores habere, quanto istic et apparatus uberior et sumptus

largior exhibendus est, ubi ad spectaculum conueniunt caelorum

uirtutes, conueniunt angeli omnes, ubi munerario non quadriga

uel consulatus petitur, sed uita aeterna praestatur, nec captatur

inanis et temporarius fauor uulgi, sed perpetuum praemium

regni caelestis accipitur.

Section 22

Adque ut pigros et steriles et cupiditate nummaria nihil circa

fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam

sordidam dedecoris ac turpitudinis suae rubor caedat, ponat

unusquisque ante oculos suos diabolum cum semis suis id est

cum populo perditionis ac mortis in medium prosilire, plebem

Christi praesente et iudicante ipso comparationis examine prouocare

dicentem: (ego pro istis quos mecum uides nec alapas accepi

nec flagella sustinui nec crucem pertuli nec sanguinem fudi

nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi, sed nec

regnum illis caeleste promitto nec ad paradisum restituta immortalitate

denuo reuoco: et munera mihi quam pretiosa, quam

grandia, quam nimio et longo labore quaesita sumptuosissimis

apparatibus conparant rebus suis uel obligatis in muneris comparationem

uel uenditis: ac nisi editio honesta successerit, conuiciis

ac sibilis eiciuntur et furore populari nonnumquam paene

lapidantur. tuos tales munerarios, Christe, demonstra, illos

diuites, illos copiosis opibus afluentes, an in ecclesia praesidente

et spectante te eiusmodi munus edant obpigneratis uel distractis

rebus suis, immo ad caelestes thesauros mutata in melius

possessione translatis. in istis muneribus meis caducis adque

terrenis nemo pascitur, nemo uestitur, nemo cibi alicuius aut

potus solacio sustinetur. cuncta inter furorem edentis et spectantis

errorem prodiga et stulta uoluptatum frustrantium uanitate

depereunt. illic in pauperibus tuis tu uestiris et pasceris, tu

aeternam uitam operantibus polliceris: et uix tui meis perdentibus

adaequantur qui a te diuinis mercedibus et praemiis caelestibus

honorantur.\'

Section 23

Quid ad haec respondemus, fratres carissimi? sacrilegas sterilitates

et quadam tenebrarum nocte coopertas diuitum mentes

qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus? qui diaboli

semis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis

uicem nec in modicis rependamus. praecepta ille nobis

dedit, quid facere seruos eius oporteret instruxit, operantibus

praemium pollicitus et supplicium sterilibus comminatus sententiam

suam protulit, quid iudicaturus sit ante praedixit. quae

potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili? nisi quod

non faciente seruo quod praecipitur Dominus faciet quod minatur.

qui et dicit: cum uenerit filius hominis in claritate

sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno

claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes,

et segregabit eos ab inuicem quemadmodum

pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a

dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet

rex eis qui a dextera sua sunt: uenite benedicti patris

mei, percipite regnum quod uobis paratum est

ab origine mundi. esuriui enim et dedistis mihi

manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis

me, nudus et texistis me, infirmatus sum et

uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc

respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te

uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus?

quando te uidimus hospitem et abduximus,

nudum et uestiuimus ? quando autem te uidimus

infirmari aut in carcere et uenimus ad te? tunc respondens

rex dicet eis: amen dico nobis, quamdiu

fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi

fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite

a me, maledicti, in ignem aeternum quem

parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui

enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non

potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus

et non uestistis me, infirmus et in carcere et

non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes:

Domine, quando te uidimus esurientem aut

sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum

aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit

illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis

uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et

abibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam

aeternam. quid potuit nobis maius Christus edicere?

quomodo magis potuit iustitiae ac misericordiae nostrae opera

prouocare? quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur

et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et

pauperi, ut qui respectu fratris in ecclesia non mouetur uel

Christi contemplatione moueatur et qui non cogitat in labore adque

in egestate conseruum uel Dominum cogitet in ipso illo

quem despicit constitutum.

Section 24

Etidcirco, fratres carissimi, quibus metus in Deum pronus

est et spreto calcatoque iam mundo ad superna et diuina animus

erectus est, fide plena, mente deuota, operatione continua promerendo

Domino obsequium praebeamus. demus Christo

uestimenta terrena indumenta caelestia recepturi. demus cibum et

potum saecularem cum Abraham et Isaac et Iacob ad conuiuium

caeleste uenturi. ne parum metamus plurimum seminemus. securitati

ac saluti aeternae dum tempus est consulamus Paulo apostolo

admonente et dicente: ergo dum tempus habemus,

operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem

ad domesticos fidei. bonum autem facientes non

deficiamus, tempore enim suo metemus.

Section 25

Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub apostolis fecerit credentium

populus, quando inter ipsa primordia maioribus uirtutibus

mens uigebat, quando credentium fides nouo adhuc fidei

calore feruebat. domicilia tunc et praedia uenundabant et dispensandam

pauperibus quantitatem libenter ac largiter apostolis obferebant,

terreno patrimonio uendito adque distracto fundos illuc

transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic

comparantes domos ubi inciperent semper habitare. talis tunc

fuit in operationibus cumulus qualis in dilectione consensus,

sicut legimus in Actis apostolorum: turba autem eorum

qui crediderant anima ac mente una agebant nec

fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum

iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis

omnia communia. hoc est natiuitate spiritali uere Dei filium

fieri, hoc est lege caelesti aequitatem Dei patris imitari. quodcumque

enim Dei est in nostra usurpatione commune est, nec

quisquam a beneficiis eius et muneribus arcetur quominus omne

humanum genus bonitate ac largitate diuina aequaliter perfruatur.

sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, uentus

adspirat, et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor

ac lunae communis est. quo aequalitatis exemplo qui possessor

in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur,

dum largitionibus gratuitis communis ac iustus est. Dei patris

imitator est.

Section 26

Quae illa erit, fratres carissimi, operantium gloria, quam

grandis et summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit

recensere et meritis adque operibus nostris praemia promissa

contribuens pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna,

pro modicis magna praestare, obferre nos patri cui nos

sua sanctificatione restituit, aeternitatem nobis inmortalitatemque

largiri ad quam nos sanguinis sui uiuificatione reparauit, reduces

ad paradisum denuo facere, regna caelorum fide et ueritate

suae pollicitationis aperire. haec haereant firmiter sensibus

nostris, haec intellegantur plena fide, haec corde toto diligantur,

haec indesinentium operum magnanimitate redimantur.

praeclara et diuina res, fratres carissimi, salutaris operatio.

solacium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium,

munimentum spei, tutela fidei, medella peccati, res posita

in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo

persecutionis corona pacis, uerum Dei munus et maximum, infirmis

necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adiutus

perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum iudicem, Deum

computat debitorem. ad hanc operum salutarium palmam libenter

ac prompte certemus, omnes in agone iustitiae Deo et Christo

spectante curramus et qui saeculo et mundo maiores esse iam

coepimus cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus.

si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes

dies nos uel redditionis uel persecutionis inuenerit, nusquam

Dominus meritis nostris ad praemium deerit, in pace uincentibus

coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream

pro passione geminabit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?