On the Vanity of Idols
Cyprian of Carthage c. 246-258 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section 1
Deos non esse, quos colit uulgus, hinc notum est. reges olim
fuerunt, qu ob regalem memoriam coli apud suos postmodum
etiam in morte coeperant. inde illis instituta templa, inde ad
defunctorum uultus per imaginem detinendos expressa simulacra
et immolabant hostias et dies festos dando honore celebrabant.
inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant adsumpta
solacia. et uideamus, an sit et haec apud singulos ueritas.
Section 2
Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria et fiunt postmodum
maris numina, Castores alternis moriuntur ut uiuant,
Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur, Hercules ut
hominem exuat, Oetaeis ignibus concrematur. Apollo Admeto pecus
pauit, Laomedonti muros Neptunus instituit nec mercedem operis
infelix instructor accepit. antrum Iouis in Creta uisitur et sepulcrum
eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum manifestum
est: inde Latium de latebra eius nomen accepit. hic literas inprimere,
hic signare nummos in Italia primus instituit : inde
aerarium Saturni uocitatur. et rusticitatis hic cultor fuit: inde
ferens falcem pingitur. hunc fugatum hospitio Ianus exceperat,
de cuius nomine Ianiculum dictum est et mensis Ianuarius institutus
est. ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus
annum incipientem pariter et recedentem sectari uideatur. Mauri
uero manifeste reges colunt nec ullo uelamento hoc nomen obtexunt.
Section 3
Inde per gentes et prouincias singulas uaria deorum religio
mutatur, dum non unus ab omnibus Deus colitur, sed propria
cuique maiorum suorum cultura seruatur. hoc ita esse Alexander
magnus insigni uolumine ad matrem suam scripsit, metu suae
potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum,
quod maiorum et regum memoria seruata sit. inde colendi et
sacrificandi ritus inoleuit. si autem aliquando dii nati sunt, cur
non hodieque nascuntur? nisi forte Iuppiter senuit aut partus
in Iunone defecit?
Section 4
Cur uero deos putas pro Romanis posse, quos uideas nihil pro
suis aduersus eorum arma ualuisse? Romanorum enim uernaculos
deos nouimus. est Romulus perierante Proculo deus factus, et
Picus et Tiberinus et Pilumnus et Consus, quem deum fraudis
uelut consiliorum deum coli Romulus uoluit, postquam in raptum
Sabinarum perfidia prouenit. deam quoque Cloacinam Tatius
inuenit et coluit , Pauorem Hostilius adque Pallorem. mox a
nescio quo Febris dedicata et Acca et Flora meretrices. hi dii Romani.
ceterum Mars Thracius et Iuppiter Creticus et Iuno uel
Argiua uel Samia uel Poena et Diana Taurica et deum mater
Idaea et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid
potestatis habuissent, sua ac suorum regna seruassent. plane
sunt apud Romanos et uicti penates, quos Aeneas profugus aduexit:
est et Venus calua, multo hic turpius calua, quam apud
Homerum uulnerata.
Section 5
Regna autem non merito accidunt, sed sorte uariantur. ceterum
imperium ante tenuerunt Syri et Persae: et Graecos et
Aegyptios regnasse cognouimus. ita uicibus potestatum Romanis
quoque ut et ceteris imperandi tempus obuenit. ceterum si ad
originem redeas, erubescas. populus de sceleratis et nocentibus
congregatur et asylo constituto facit numerum inpunitas criminum:
nunc ut rex ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus
parricida, adque ut matrimonium faciat, rem concordiae
per discordias auspicatur. rapiunt, ferociunt, fallunt ad
copiam ciuitatis augendam: nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera
et cum soceris bella crudelia. est et gradus . summus in Romanis
honoribus consulatus. sic consulatum coepisse uidemus
at regnum: filios interficit Brutus, ut crescat de suffragio sceleris
commendatio dignitatis. non ergo de religionibus sanctis nec
de auspiciis aut auguriis Romana regna creuerunt, sed acceptum
tempus certo fine custodiunt. ceterum et Regulus auspicia seruauit
et captus est, et Mancinus religionem tenuit et sub iugum
missus est: pullos edaces habuit Paulus et apud Cannas tamen
caesus est, Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia
transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus spreuit: eo facilius
et nauigauit et uicit.
Section 6
Horam autem omnium ratio est illa, quae fallit et decipit et
praestigiis caecantibus ueritatem stultum et prodigum uulgus inducit.
spiritus sunt insinceri et uagi, qui posteaquam terrenis
uitiis inmersi sunt et a uigore caelesti terreno contagio recesserunt,
non desinunt perditi perdere et deprauati errorem prauitatis
infundere. hos et poetae daemonas norunt et Socrates
instrui se et regi ad arbitrium daemonii praedicabat, et magis
inde est ad perniciosa uel ludicra potentatus: quorum tamen praecipuus
Ostanes et formam ueri Dei negat conspici posse et angelos
ueros sedi eius dicit adsistere. in quo et Plato pari ratione
consentit et unum Deum seruans ceteros angelos uel daemonas
dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur eumque
inconprehensibilem adque inaestimabilem confitetur.
Section 7
Hi ergo spiritus sub statuis adque imaginibus consecratis delitescunt,
hi adflatu suo uatum pectora inspirant, extorum fibras
animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt,
falsa ueris semper inuoluunt, nam et falluntur et fallunt,
uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam spiritus in
corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, ualitudinem
frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut
nidore altarium et rogis pecorum saginati remissis, quae constrinxerant,
curasse uideantur. haec est de illis medella, cultorum
cessat iniuria : nec aliud studium est quam a Deo homines
auocare et ad superstitionem sui ab intellectu uerae religionis auertere,
cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites,
quos ad crimen suum fecerint errore participes. hi tamen adiurati
per Deum uerum nobis statim cedunt et fatentur et de obsessis
corporibus exire coguntur: uideas illos nostra uoce et oratione
maiestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae
progagantis extendi, eiulare, gemere, deprecari, unde ueniant
et quando discedant ipsis etiam, qui se colunt, audientibus confiteri,
ut uel exiliant statim uel euanescant gradatim, prout fides
patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. hinc uulgus in
odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines
antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non
possint.
Section 8
Vnus igitur omnium dominus Deus: neque enim illa sublimitas
potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem.
ad diuinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum.
quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore
desiit? sic Thebanorum germanitas rupta, permanens rogis
dissidentibus etiam in morte discordia. et Romanos geminos unum
non capit regnum, quos unum uteri cepit hospitium. Pompeius
et Caesar adfines fuerunt nec tamen necessitudinis foedus in
aemula potestate tenuerant. nec tu de homine mireris, cam in
hoc omnis natura consentiat. rex unus est apibus et dux unus in
gregibus et in armentis rector unus. multo magis mundi unus
est rector, qui uniuersa quaecumque sunt uerbo iubet, ratione
dispensat, uirtute consummat.
Section 9
Hic nec uideri potest, uisu clarior est, nec conprehendi, tactu
purior est, nec aestimari, sensu maior est. et ideo sic eum digne
aestimamus deum, dum inaestimabilem dicimus. quod uero templum
habere possit Deus, cuius templum totus est mundus? et
cum homo latius maneam, intra unam aediculam uim tantae
maiestatis includam? in nostra dedicandus est mente, in nostro
consecrandus est pectore. nec nomen Deo quaeras, Deus nomen
est. illic uocabulis opus est, ubi propriis appellationum insignibus
multitudo dirimenda est. Deo, qui solus est, Dei uocabulum
totum est. ergo unus est et ubique ipse diffusus est. nam et
uulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima
sui auctoris et principis admonetur. dici frequenter audimus
ro Deus\' et Deus uidet\' et (Deo commendo\' et \'Deus mihi reddet'
[et quod Deus uult\'] et si Deus dederit: at quae est haec summa
delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis!
Section 10
Quod uero Christus sit et quomodo per ipsum nobis salus uenerit,
sic est ordo, sic ratio. Iudaeis [primum] erat apud Deum
gratia. sic olim iusti erant, sic maiores eorum religionibus oboediebant.
[inde illis et regni sublimitas floruit et generis magnitudo
prouenit. J sed illi indisciplinati postmodum facti et fiducia
patrum inflati, dum diuina praecepta contemnunt, datam sibi
gratiam perdiderunt. quam fuerit illis profana uita, quae contracta
sit uiolatae religionis offensa, ipsi quoque testantur, qui
etsi uoce tacent, exitu confitentur: dispersi et palabundi uagantur,
soli et caeli sui profugi per hospitia aliena iactantur.
Section 11
Nec non Deus ante praedixerat, fore ut uergente saeculo et
mundi fine iam proximo [ex omni gente et populo et loco] cultores
sibi adlegeret Deus multo fideliores, qui indulgentiam de diuinis
muneribus haurirent [quam acceptam Iudaei contemptis religionibus
perdidissent]. cuius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et
magister sermo et filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes
[retro] inluminator et deductor humani generis praedicatur. hic
est uirtus Dei, hic ratio, hic sapientia eius et gloria: hic in uirginem
delabitur, carnem Spiritus sanctus induitur, Deus cum
homine miscetur. hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator
duorum hominem induit, quem perducat ad patrem. quod
homo est, esse Christus uoluit, ut et homo possit esse quod
Christus est.
Section 12
Sciebant et Iudaei Christum esse uenturum: nam hic illis semper
prophetis monentibus adnuntiabatur. sed significato duplici
eius aduentu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur,
altero qui Deum fateretur, non intellegendo primum aduentum,
quod in passione praecessit occultus, unum tantum credunt
qui erit in potestate manifestus. quod autem hoc Iudaeorum
populus intellegere non potuit, delictorum meritum fuit: sic
erant sapientiae et intellegentiae caecitate multati, ut qui uita
indigni essent, haberent uitam ante oculos nec uiderent.
Section 13
Itaque cum Christns lesus secundum a prophetis ante praedicta
uerbo et uocis imperio daemonia de hominibus excuteret,
paralyticos restringeret, leprosos purgaret, inluminaret caecos,
clodis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi
elementa famulari, seruire uentos, maria oboedire, inferos cedere,
Iudaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis
et corporis, existimabant magum de licentia potestatis. hinc
magistri eorum adque primores, hoc est quos et doctrina ille
et sapientia reuincebat, accensa ira et indignatione prouocati, ut
postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana
Syriam procurabat, traderent, crucem eius et mortem suffragiis
[uiolentis ac pertinacibus flagitarent.
Section 14
Hoc facturos et ipse praedixerat et prophetarum omnium testimonium
sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret
mortem sed ut uinceret, et cum passus esset, ad superos
denuo regredi, ut uim diuinae maiestatis ostenderet. fidem itaque
rerum cursus inpleuit. nam et crucifixus praeuento carnificis
officio spiritum sponte dimisit et die tertio rursus a mortuis
sponte surrexit. apparuit discipulis suis talis ut fuerat, agnoscendum
se uidentibus praebuit simul iunctis et substantiae corporalis
firmitate conspicuus ad dies quadraginta remoratus est, ut de
eo ad praecepta uitalia instrui possent et discerent, quae docerent.
tunc in caelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem, quem
dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad patrem uictor
inponeret, iam uenturus e caelo ad poenam diaboli et ad censuram
generis humani ultoris uigore et iudicis potestate: per
orbem uero discipuli magistro et Deo monente diffusi praecepta
in salutem dare, ab errore tenebrarum ad uiam lucis adducere,
caecos et ignaros ad agnitionem ueritatis oculare.
Section 15
Ac ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio,
per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera
temptantur. dolor, qui ueritatis testis est, admonetur, ut
Christus Dei filius, qui hominibus ad uitam datus creditur, non
tantum praeconio uocis sed et passionis testimonio praedicaretur.
hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris
ducem, lucis principem, salutis auctorem, caelum pariter et patrem
quaerentibus et credentibus pollicentem. quod est Christus,
erimus [christiani], si Christum fuerimus secuti.