On the Unity of the Church

Cyprian of Carthage c. 251-256 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Cum moneat Dominus et dicat: uos estis sal terrae

cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum,

simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam

prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis

insidias intellegere pariter et cauere, ne qui Christum sapientiam

Dei patris induimus minus sapere in tuenda salute uideamur?

neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis

ac deiciendis semis Dei aperta inpugnatione grassantur,

facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen

animus ante praestruitur, quando se aduersarius confitetur. plus

timendus est et cauendus inimicus, cum latenter obrepit, cum

per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et

nomen serpentis accepit. ea est eius semper astutia, ea est circumueniendi

hominis caeca et latebrosa fallacia. sic ab initio

statim mundi fefellit et uerbis mendacibus blandiens rudem animam

incauta credulitate decepit: sic dominum ipsum temptare

conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit: intellectus

tamen est et retusus et ideo prostratus quia agnitus

adque detectus.

Section 2

Ynde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere,

uestigiis Christi uincentis insistere, ne denuo incauti in mortis

laqueum reuoluamur sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate

potiamur. inmortalitatem autem potiri quomodo possumus,

nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur Christi mandata seruemus

ipso monente et dicente: si uis ad uitam uenire,

serua mandata, et iterum: si feceritis quod mando

nobis, iam non dico uos seruos sed amicos. hos denique

fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos,

hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili

et inconcussa firmitate solidatos. qui audit, inquit, uerba

mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui

aedificauit domum suam super petram. descendit

pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt

in domum illam: et non cecidit. fundata

enim fuit super petram. uerbis igitur eius insistere, quaecumque

et docuit et fecit discere et facere debemus. ceterum

credere se in Christo quomodo dicit, qui non facit quod Christus

facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei qui fidem

non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et spiritu

erroris abreptus uelut puluis quem uentus excutit uentiletur

nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris uiae non tenet

ueritatem.

Section 3

Cauenda sunt autem non solum quae sunt aperta adque manifesta

sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. quid uero astutius

quidue subtilius, quam ut Christi aduentu detectus ac prostratus

inimicus, postquam lux gentibus uenit et sospitandis hominibus

salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis

admitterent, aperirent ad Dominum oculos caeci, infirmi

aeterna sanitate reualescerent, clodi ad ecclesiam currerent, muti

claris uocibus et precibus orarent, uidens ille idola derelicta et

per nimium credentium populum sedes suas et templa deserta

excogitauerit nonam fraudem, ut sub ipso christiani nominis

titulo fallat incautos? haereses inuenit et schismata, quibus subuerteret

fidem, ueritatem corrumperet, scinderet unitatem. quos

detinere non potest in uiae ueteris caecitate circumscribit et decipit

noui itineris errore. rapit de ipsa ecclesia homines et, dum

sibi adpropinquasse iam lumini adque euasisse saeculi noctem

uidentur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum

euangelio Christi et cum obseruatione eius et lege non stantes

christianos se uocent et ambulantes in tenebris habere se lumen

existiment blandiente aduersario adque fallente, qui secundum

apostoli uocem transfigurat se uelut angelum lucis et ministros

subornat suos uelut ministros iustitiae adserentes noctem pro

die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei,

perfidiam sub praetexto fidei, antichristum sub uocabulo Christi,

ut dum uerisimilia mentiuntur, ueritatem subtilitate frustrentur.

hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad ueritatis originem

non reditur nec caput quaeritur nec magisterii caelestis doctrina

seruatur.

Section 4

Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis

opus non est. probatio est ad fidem facilis conpendio

ueritatis. loquitur Dominus ad Petrum: ego tibi dico, inquit,

quia tu es Petrus et super istam petram aedificabo

ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent

eam. dabo tibi claues regni caelorum: et quae ligaueris

super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque

solueris super terram erunt soluta et in caelis.

super unum aedificat ecclesiam, et quamuis apostolis omnibus

post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: sicut u t

misit me pater et ego mitto uos. accipite Spiritum

sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur

illi: si cuius tenueritis, tenebuntur, tamen ut

unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem.

sua auctoritate disposuit. hoc erant utique et ceteri apostoli quod

fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed

exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur.

quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus

sanctus ex persona Domini designat et dicit: una est columbamea,

perfecta mea, una est matri suae, electa

genetrici suae. hanc ecclesiae unitatem qui non tenet tenere

se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia

se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem

doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: unum corpus

et unus spiritus, una spes uocationis uestrae, unus

Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.

Section 5

Quam unitatem tenere firmiter et uindicare debemus, maxime

episcopi qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque

ipsum unum adque indiuisum probemus. nemo fraternitatem

mendacio fallat, nemo fidem ueritatis perfida praeuaricatione

corrumpat. episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars

tenetur. ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento

fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sed lumen

unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum,

et cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas

licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen

seruatur in origine. auelle radium solis a corpore, diuisionem

lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare

non poterit: a fonte praecide riuum, praecisus arescit. sic

et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit:

unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas

corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis

extendit, profluentes largiter riuos latius pandit: unum tamen

caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus

copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius

animamur.

Section 6

Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica.

unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore

custodit. haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit

adsignat. quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a

promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia

qui reliquit ecclesiam Christi. alienus est, profanus est, hostis

est. habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet

matrem. si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui

extra ecclesiam foris fuerit euadit. monet Dominus et dicit: qui

non est mecum aduersus me est, et qui non mecum

colligit spargit. qui pacem Christi et concordiam rumpit

aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit

Christi ecclesiam spargit. dicit Dominus: ego et pater unum

sumus. et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum

est: et tres unum sunt. et quisquam credit hanc unitatem

de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem

scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio

separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem,

non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem.

Section 7

Hoc unitatis sacramentum, hoc uinculum concordiae inseparabiliter

cohaerentis ostenditur, quando in euangelio tunica Domini

Iesu Christi non diuiditur omnino nec scinditur, sed sortientibus

de ueste Christi, quis Christum potius indueret, integra uestis

accipitur et incorrupta adque indiuidua tunica possidetur. loquitur

ac dicit scriptura diuina: de tunica autem, quia de

superiore parte non consutilis sed per totum textilis

fuerat, dixerunt ad inuicem: non scindamus

llam sed sortiamur de ea, cuius sit. unitatem ille portabat

de superiore parte uenientem id est de caelo et a patre uenientem

quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat,

sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat.

possidere non potest indumentum Christi qui scindit et

diuidit ecclesiam Christi. contra denique cum Salomone moriente

regnum eius et populus scinderetur, Achias propheta Hieroboam

regi obuius factus in campo in duodecim scissuras uestimentum

suum discidit dicens: sume tibi decem scissuras, quia

haec dicit Dominus: ecce scindo regnum de manu

Salomonis et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra

erunt ei propter seruum meum Dauid et propter

Hierusalem ciuitatem quam elegi, ut ponam nomen

meum illic. cum duodecim tribus Israel scinderentur, uestimentum

suum propheta Achias discidit. at uero quia Christi

populus non potest scindi, tunica eius per totum textilis et

cohaerens diuisa a possidentibus non est: indiuidua, copulata,

conexa ostendit populi nostri qui Christum induimus concordiam

cohaerentem. sacramento uestis et signo declarauit ecclesiae

unitatem.

Section 8

Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore

uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem

Dei, uestem Domini, ecclesiam Christi? monet ipse in euangelio

suo et docet dicens: et erunt unus grex et unus pastor.

et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores

aut greges plures? apostolus item Paulus hanc eandem nobis

insinuans unitatem obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit,

uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu

Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis

schismata: sitis autem compositi in eodem sensu

et in eadem sententia. et iterum dicit: sustinentes

inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem

spiritus in coniunctione pacis. stare tu et uiuere putas

posse de ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diuersa domicilia

condentem? cum dictum sit ad Rhaab, in qua praeformabatur

ecclesia: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos

et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in

domum tuam, et erit omnis qui exierit ostium domus

tuae foras, reus sibi erit, item sacramentum Paschae

nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus qui in

figura Christi occiditur in domo una edatur. loquitur Deus dicens:

in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem

foras. caro Christi et sanctum Domini eici foras non potest

nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est.

hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat

Spiritus sanctus in psalmis dicens: Deus qui inhabitare

facit unanimes in domo. in domo Dei, in ecclesia Christi

unanimes habitant, concordes et simplices perseuerant.

Section 9

Idcirco et m columba uenit Spiritus sanctus: simplex animal

et laetum est, non felle amarum, non morsibus saeuum, non

unguium laceratione uiolentum, hospitia humana diligere, unius

domus consortium nosse, cum generant simul filios edere, cum

commeant uolatibus inuicem cohaerere, communi conuersatione

uitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem

circa omnia unanimitatis inplere. haec est in ecclesia noscenda

simplicitas, haec caritas obtinenda, ut columbas dilectio

fiaternitat imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ouibus

aequetur. quid facit in pectore christiano luporum feritas et

canum rabies et uenenum letale serpentum et cruenta saeuitia

bestiarum? gratulandum est, cum tales de ecclesia separantur,

ne columbas, ne oues Christi saeua sua et uenenata contagione

praedentur. cohaerere et coniungi non potest amaritudo cum dulcedine,

caligo cum lumine, pluuia cum serenitate, pugna cum

pace, cum fecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum

tranquillitate tempestas. nemo existimet bonos de ecclesia posse

discedere: triticum non rapit uentus nec arborem solida radice

fundatam procella subuertit: inanes paleae tempestate iactantur,

inualidae arbores turbinis incursione uertuntur. hos execratur et

percutit Iohannes apostolus dicens: ex nobis exierunt, sed

non [fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis,

mansissent nobiscum.

Section 10

Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa

mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem.

fieri uero haec Dominus permittit et patitur manente propriae

libertatis arbitrio, ut dum corda et mentes nostras ueritatis

discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta

luce clarescat. per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit:

oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint

in uobis. sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et

ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum

animae diuiduntur et a frumento paleae separantur. hinc sunt

qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione

praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt,

qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt:

quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in

pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes

et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis

euomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus

pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit.

Section 11

Contra eiusmodi clamat Dominus, ab his refrenat et reuocat

errantem plebem suam dicens: nolite audire sermones

pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum

frustrantur eos. locuntur sed non ab ore Domini.

dicunt eis qui abiciunt uerbum Dei: pax erit uobis

et omnibus ambulantibus in uoluntatibus suis,

omnis qui ambulat errore cordis sui non uenient

super te mala. non locutus sum ad eos, et ipsi prophetauerunt.

si stetissent in substantia mea et

andissent uerba mea et si docuissent populum meum,

conuertissem eos a malis cogitationibus eorum. hos

eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: me dereliquerunt

fontem aquae uitae et effoderunt sibi lacus

detritos qui non possunt aquam portare. quando aliud

baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se opinantur:

uitae fonte deserto uitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur.

non abluuntur illic homines sed potius sordidantur, nec

purgantur delicta sed immo cumulantur. non Deo natiuitas illa

sed diabolo filios generat. per mendacium nati ueritatis promissa

non capiunt: de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. ad pacis

praemium uenire non possunt qui pacem Domini discordiae furore

ruperunt.

Section 12

Nec se quidam uana interpretatione decipiant, quod dixerit

Dominus: ubicumque fuerint duo aut tres collecti in

nomine meo, ego cum eis sum. corruptores euangelii adque

interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt,

partis memores et partem subdole conprimentes: ut ipsi ab

ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus

enim cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem:

dico, inquit, nobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit

in terra, de omni re, quamcumque petieritis,

continget nobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque

enim fuerint duo aut tres collecti in nomine

meo, ego cum eis sum, ostendens non multitudini

sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. siduobus, inquit,

ex uobis conuenerit in terra: unanimitatem prius

posuit, concordiam pacis ante praemisit: ut conueniat nobis, fideliter

et firmiter docuit. quomodo autem potest ei cum aliquo

conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum uniuersa fraternitate

non conuenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine

Christi colligi quos constet a Christo et ab eius euangelio separari

? non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt et cum

haereses et schismata postmodum nata sint, dum conuenticula

sibi diuersa constituunt, ueritatis caput adque originem reliquerunt.

Dominus autem de ecclesia sua loquitur et ad hos qui sunt

in ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si secundum

quod mandauit et monuit duo aut tres licet collecti unanimiter

orauerint, duo aut tres licet sint, inpetrare possint de Dei maiestate

quod postulant. ubicumque fuerint duo aut tres,

ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet adque

pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta seruantibus. cum

his duobus uel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus

pueris in camino ignis fuit et quia in Deum simplices adque

inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios

spiritu roris animauit, quomodo apostolis duobus in custodia.

clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse

resolutis carceris claustris, ut uerbum quod fideliter praedicabant

multitudini traderent, ad forum rursus inposuit. quando

ergo in praeceptis suis ponit et dicit: ubi fuerint duo aut

tres, ego cum eis sum, non homines ab ecclesia diuidit qui

instituit et fecit ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis et

fidelibus pacem sua uoce commendans ostendit magis esse se

cum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus

plurimis plusque inpetrari posse paucorum concordi prece

quam discordiosa oratione multorum.

Section 13

Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: et cum steteritis

ad orationem, remittite si quid habetis aduersus

aliquem, ut et pater uester qui in caelis est

remittat peccata uobis. et ad sacrificium cum dissensione

uenientem reuocat ab altari et iubet prius concordare cum fratre,

tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre, quia nec ad Cain

munera respexit Deus: neque enim habere pacatum Deum

poterat qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.

quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? quae sacrificia

celebrare se credunt aemuli sacerdotum? secum esse Christum,

cum collecti fuerint, opinantur qui extra Christi ecclesiam colliguntur?

Section 14

Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula

ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae

nec passione purgatur. esse martyr non potest qui in ecclesia non

eat: ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura

est dereliquit. pacem nobis Christus dedit, concordes adque unanimes

esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta

adque inuiolata mandauit: exhibere se non potest martyrem qui

fraternam non tenuit caritatem. docet hoc et contestatur Paulus

apostolus dicens: et si habuero fidem ita ut montes

transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum:

et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero

corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam,

nihil proficio. caritas magnanima est, caritas

benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur,

non inritatur, non agit perperam, non cogitat

malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat,

omnia sustinet. caritas numquam excidet. numquam,

inquit, excidet caritas. haec enim semper in regno erit, haec

in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. ad regnum

caelorum non potest peruenire discordia, ad praemium

Christi qui dixit: hoc est mandatum meum ut diligatis

inuicem, quemadmodum dilexi uos, pertinere non poterit

qui dilectionem Christi perfida dissensione uiolauit. qui

caritatem non habet Deum non habet. Iohannis beati apostoli

uoxest: Deus, inquit, dilectio est et qui manet in dilectione

in Deo manet et Deus in illo manet. cum

Deo manere non possunt qui esse in ecclesia Dei unanimes noluerunt.

ardeant licet flammis et ignibus traditi uel obiecti bestiis

animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae

nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus.

occidi talis potest, coronari non potest. sic se christianum

esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur

ipso Domino praemonente et dicente: multi uenient in nomine

meo dicentes: ego sum Christus, e.t multos fallent.

sicut ille Christus non est, quamuis fallat in nomine, ita

nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelio eius

et fidei ueritate.

Section 15

Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas

in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen

regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur,

nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur. denuntiat Dominus

et dicit: multi mihi dicent in illo die: Domine,

Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in

tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo

uirtutes magnas fecimus? et tunc dicam illis: numquam

uos cognoui, recedite a me qui operamini iniquitatem.

iustitia opus est, ut promereri quis possit Deum

iudicem: praeceptis eius et monitis obtemperandum est, ut

accipiant merita nostra mercedem. Dominus in euangelio cum spei

et fidei nostrae uiam conpendio breuiante dirigeret, Dominus

Deus tuus, inquit, Dominus unus est, et: diliges Dominum

Deum tuum de toto corde tuo et de tota

anima tua et de tota uirtute tua. hoc primum et secundum

simile huic: diliges proximum tuum tamquam

te. in his duobus praeceptis tota lex pendet

et prophetae. unitatem simul et dilectionem magisterio suo

docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit.

quam uero unitatem seruat, quam dilectionem custodit aut cogitat

qui discordiae furore uesanus ecclesiam scindit, fidem destruit,

pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat P

Section 16

Malum. hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed

nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare

plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies,

quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per

apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis,

inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines

sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi.

parentibus in dicto non audientes, ingrati,

impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes,

inmites, bonum non amantes, proditores,

procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam

Deum diligentes, habentes deformationem religionis,

uirtutem autem eius abnegantes. ex his sunt

qui repunt in domos et praedantur mulierculas

oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis,

semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis

peruenientes. et quomodo Iannes et Mambres

restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed

non proficient plurimum. imperitia enim eorum manifesta

erit omnibus, sicut et illorum fuit. adimplentur

quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine

hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. magis ac

magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit,

cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat,

discordia exasperat, ira praecipitat.

Section 17

Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta

perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret.

ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta

sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant, quia et haec ante

praedicta sunt instruente Domino et dicente: uos autem cauete,

ecce praedixi uobis omnia. uitate quaeso uos eiusmodi

homines et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia

uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi

aures tuas spinis et noli audire linguam nequam.

et iterum: conrumpunt ingenia bona confabulationes.

pessimae. docet Dominus et admonet a talibus recedendum:

caeci sunt, inquit, duces caecorum. caecus autem

caecum ducens simul in foueam cadent. auersandus.

est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus.

peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus.

an esse sibi cum Christo uidetur qui aduersum sacerdotes Christi

facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille

contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat.

hostis altaris, aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus,

pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius,

frater inimicus contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis

constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus

facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare,

nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur

ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur.

Section 18

Sic Core et Dathan et Abiron qui sibi contra Moysen et Aaron

sacerdotem sacrificandi licentiam uindicare conati sunt poenas

statim pro suis conatibus pependerunt. terra conpagibus ruptis

in profundum sinus patuit, stantes adque uiuentes recedentis soli

hiatus absorbuit, nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis

ira percussit, sed et ceteros ducentos quinquaginta participes

eiusdem furoris et comites qui coagulati cum isdem simul

ad audaciam fuerant exiens a Domino ignis properata ultione

consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri

quicquid inprobi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana

uoluntate conati. sic et Ozias rex cum turibulum ferens et

contra legem Dei sacrificium sibi uiolenter adsumens resistente

sibi Azaria sacerdote obtemperare nollet et cedere, diuina indignatione

confusus et leprae uarietate in fronte maculatus est, ea

parte corporis notatus offenso Domino ubi signantur qui Dominum

promerentur. et filii Aaron, qui inposuerunt altari ignem

alienum quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim

Domini uindicantis extincti sunt.

Section 19

Quos imitantur scilicet adque sectantur qui Dei traditione contempta

alienas doctrinas adpetunt et magisteria humanae institutionis

inducunt: quos increpat Dominus et obiurgat in euangelio

suo dicens: reicitis mandatum Dei, ut traditionem

uestram statuatis. peius hoc crimen est quam quod admisisse

lapsi uidentur, qui tamen in paenitentia criminis constitute

Deum plenis satisfactionibus deprecantur. hic ecclesia quaeritur

et rogatur, illic ecclesiae repugnatur: hic potest necessitas

fuisse, illic uoluntas tenetur in scelere: hic qui lapsus est sibi

tantum nocuit, illic qui haeresin uel schisma facere conatus est

multos secum trahendo decepit: hic animae unius est damnum,

illic periculum plurimorum. certe peccasse se hic et intellegit et

lamentatur et plangit, ille tumens in peccato suo et in ipsis sibi

delictis placens a matre filios segregat, oues a pastore sollicitat,

Dei sacramenta disturbat. et cum lapsus semel peccauerit, ille

cottidie peccat. postremo lapsus martyrium postmodum consecutus

potest regni promissa percipere: ille si extra ecclesiam

fuerit occisus, ad ecclesiae non potest praemia peruenire.

Section 20

Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus

quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam

nefanda, tam grauia peccare. neque enim confessio inmunem

facit ab insidiis diaboli aut contra temptationes et pericula et

incursus adque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua

securitate defendit: ceterum numquam in confessoribus

fraudes et stupra et adulteria postmodum uideremus quae nunc

in quibusdam uidentes ingemescimus et dolemus. quisque ille

confessor est Salomone maior aut melior aut Deo carior non est:

qui tamen quamdiu in uiis Domini ambulauit, tamdiu gratiam

quam de Domino fuerat consecutus obtinuit, postquam dereliquit

Domini uiam, perdidit et gratiam Domini. et ideo scriptum est:

tene quod habes, ne alius accipiat coronam

tuam. quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam

iustitiae, nisi quia recedente iustitia recedat necesse est et

corona.

Section 21

Confessio exordium gloriae est, non meritum iam coronae, nec

perficit laudem sed initiat dignitatem, cumque scriptum sit:

qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit,

quicquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis

ascenditur, non terminus quo iam culminis summa teneatur.

confessor est: sed post confessionem periculum maius est, quia

plus aduersarius prouocatus est. confessor est: hoc magis stare

debet cum Domini euangelio per euangelium gloriam consecutus

a Domino. cui multum datur, multum quaeritur ab

eo: et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo

exigitur seruitutis. nemo per confessoris exemplum pereat,

nemo iniustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris

moribus discat. confessor est: sit humilis et quietus, sit in

actu suo cum disciplina modestus, ut qui Christi confessor dicitur

Christum quem confitetur imitetur. nam cum dicat ille:

qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se

exaltabitur, et ipse a patre exaltatus sit, quia se in terris

sermo et uirtus et sapientia Dei patris humiliauit, quomodo potest

extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandauit

et ipse a patre amplissimum nomen praemio humilitatis

accepit? confessor est Christi: sed si non postea blasphemetur

per ipsum maiestas et dignitas Christi. lingua Christum confessa

non sit maledica, non turbulenta, non conuiciis et litibus perstrepens

audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes post uerba

laudis serpentis uenena iaculetur. ceterum si culpabilis et detestabilis

postmodum fuerit, si confessionem suam mala conuersatione

prodegerit, si uitam suam turpi foeditate maculauerit,

si ecclesiam denique ubi confessor factus est derelinquens et unitatis

concordiam scindens fidem primam perfidia posteriore mutauerit,

blandiri sibi per confessionem non potest quasi electus

ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creuerint merita

poenarum.

Section 22

Nam et ludam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum

ludas postmodum tradidit. non tamen idcirco apostolorum

firmitas et fides cecidit, quia proditor ludas ab eorum

societate defecit. sic et hic non statim confessorum sanctitas et

dignitas conminuta est, quia quorundam fides fracta est. beatus

apostolus loquitur in epistula sua dicens: quid enim si exciderunt

a fide quidam illorum, numquid infidelitas

illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim

Deus uerax, omnis autem homo mendax. stat confessorum

pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae

dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui

se in ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt,

adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem, quod

ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt

a contagio criminis recesserunt: uero inluminati euangelii

lumine, pura et candida Domini luce radiati tam sunt in conseruanda

Christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione

uictores.

Section 23

Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et

suadeo, ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis

populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. si

tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in

caeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis

uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate

capti uel errore inducti uel aliqua fallentis astutiae calliditate

decepti a fallaciae uos laqueis soluite, uagantes gressus ab erroribus

liberate, iter rectum uiae caelestis adgnoscite. contestantis

apostoli uox est: praecipimus uobis in nomine Domini

Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus

inordinate et non secundum

traditionem quam acceperunt a nobis. et iterum dicit: nemo

uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit

ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse

participes eorum. recedendum est a delinquentibus uel immo

fugiendum, ne dum quis male ambulantibus iungitur et per

itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans

pari crimine et ipse teneatur. unus Deus est et Christus unus et

una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis

unitatem concordiae glutino copulata. scindi unitas non potest

nec corpus unum discidio conpaginis separari, diuulsis laceratione

uisceribus in frusta discerpi. quicquid a matrice discesserit .

seorsum uiuere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.

Section 24

Monet nos Spiritus sanctus et dicit: quis est homo qui

uult uitam et amat uidere dies optimos? contine

linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur insidiose.

declina a malo et fac bonum, quaere pacem

et sequere eam. pacem quaerere debet et sequi filius

pacis, a dissensionis malo continere linguam suam debet qui

nouit et diligit uinculum caritatis. inter sua diuina mandata et

magisteria salutaria passioni iam proximus Dominus addidit

dicens: pacem nobis dimitto, pacem meam do uobis.

hanc nobis hereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis

et praemia in pacis conseruatione promisit. si heredes Christi

sumus, in Christi pace maneamus: si filii Dei sumus, pacifici

esse debemus. beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii

Dei uocabuntur. pacificos esse oportet Dei filios, corde mites,

sermone simplices, adfectione concordes, fideliter sibi unanimitatis

nexibus cohaerentes.

Section 25

. Haec unanimitas sub apostolis olim fuit: sic nouus credentium

populus Domini mandata custodiens caritatem suam tenuit. probat

scriptura quae dicit: turba autem eorum qui crediderant

anima ac mente una agebant. et iterum: et erant

perseuerantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus

et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus

eius. et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare

cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia

postulabant.

Section 26

In nobis uero sic unanimitas deminuta est, ut et largitas operationis

infracta est. domos tunc et fundos uenundabant et thesauros

sibi in caelo reponentes distribuenda in usus indigentium

pretia apostolis offerebant. at nunc de patrimonio nec decimas

damus et cum uendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus.

sic in nobis emarcuit uigor fidei, sic credentium robur

elanguit. et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in euangelio

suo dicit: filius hominis cum uenerit, putas inueniet

fidem in terra? uidemus fieri quod ille praedixit. in

Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides nulla

est. nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei

et incredulis uentura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta

nemo considerat. quicquid metueret conscientia nostra,

si crederet, quia non credit, omnino nec metuit. si autem crederet,

et caueret: si caueret, et euaderet.

Section 27

Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et

somno inertiae ueteris abrupto ad obseruanda et gerenda Domini

praecepta uigilemus. simus tales quales esse nos ipse praecepit

dicens: sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes

et uos similes hominibus expectantibus dominum

suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit

et pulsauerit, aperiant ei. beati serui illi

quos adueniens Dominus inuenerit uigilantes. adcinctos

nos esse oportet, ne cum expeditionis dies uenerit, inpeditos

et inplicitos adprehendat. luceat in bonis operibus nostrum

lumen et fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de

hac saeculi nocte perducat. expectemus solliciti semper et cauti

aduentum Domini repentinum, ut quando ille pulsauerit, euigilet

fides nostra uigilantiae praemium de Domino receptura. si

haec mandata seruentur, si haec monita et praecepta teneantur,.

opprimi dormientes diabolo fallente non possumus, serui uigiles

Christo dominante regnabimus.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?