Testimonies Against the Jews
Cyprian of Carthage c. 248-250 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Book pr
CVPRIANVS QVIRINO FILIO SALVTEM.
Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio tuo spiritali
inpensissima petitione diuina magisteria poscenti, quibus nos Dominus
per scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est, ut
a tenebris erroris abducti et luce eius pura et candida luminati
uiam uitae per salutaria sacramenta teneamus. et quidem sicut
petisti, ita a nobis sermo conpositus et libellus conpendio breuiante
digestus est, ut quae scribebantur non copia latiore
diffunderem, sed quantum mediocris memoria suggerebat, excerptis
capitulis et adnexis necessaria quaeque colligerem, quibus non
tam tractasse quam tractantibus materiam praebuisse uideamur.
sed et legentibus breuitas eiusmodi plurimum prodest, dum non
intellec.tum legentis et sensum liber longior spargit, sed subtiliore
conpendio id quod legitur tenax memoria custodit. conplexus
sum uero libellos duos pari qualitate moderatos : unum
quo ostendere enisi sumus, Iudaeos secundum quae fuerant ante
praedicta a Deo recessisse et indulgentiam Domini, quae sibi
et pridem data et in posterum promissa fuerat, perdidisse, successisse
uero in eorum locum Christianos fide Dominum promerentes
et de omnibus gentibus ac de toto orbe uenientes. item libellus
alius continet Christi sacramentum, quod idem uenerit, qui secundum
scripturas adnuntiatus est, et gesserit ac perfecerit uniuersa,
quibus intellegi et cognosci posse praedictus est: quae legenti
interim prosint ad prima fidei liniamenta formanda. plus
roboris tibi dabitur et magis ac magis intellectus cordis
operabitur scrutanti scripturas ueteres ac nonas plenius et uniuersa
librorum spiritalium uolumina perlegenti. nam nos nunc
de diuinis fontibus inpleuimus modicum quod tibi: interim mitteremus.
bibere uberius et saturari copiosius poteris, si tu quoque
ad eosdem diuinae plenitudinis fontes nobiscum pariter potaturus
accesseris. opto te, fili carissime, semper bene ualere.
Book 1
Testimonies Against the Jews
LIBER PRIMVS. CAPITVLA.
I. Iudaeos in offensam Dei grauiter deliquisse, quod Dominum
reliquerint et idola secuti sint.
II. Quod prophetis non crediderint et eos interfecerint.
m. Ante praedictum, quod Dominum neque cognituri neque
intellecturi neque recepturi essent.
IIII. Quod scripturas sanctas intellecturi Iudaei non essent, intellegi
autem haberent in nouissimis temporibus, posteaquam
Christus uenisset.
V. Nihil posse Iudaeos intellegere de scripturis, nisi prius
crediderint in Christum.
VI. Quod Hierusalem perdituri essent et terram quam acceperant
relicturi.
VII. Item quod essent amissuri lumen Domini.
VIII. Quod circumcisio prima carnalis euacuata sit et secunda
spiritalis repromissa sit.
VIIII. Quod lex prior quae per Moysen data est cessatura esset.
X. Quod lex noua dari haberet.
XI. Quod dispositio alia et testamentum nouum dari haberet.
XII. Quod baptisma uetus cessaret et nouum inciperet.
XIII. Quod iugum uetus euacuaretur et iugum nouum daretur.
XIIII. Quod pastores ueteres cessaturi essent et noui inciperent.
XV. Quod domus et templum Dei Christus futurus esset et
cessasset templum uetus et nouum inciperet.
XVI. Quod sacrificium uetus euacuaretur et nouum celebraretur.
XVII. Quod sacerdotium uetus cessaret et nouus sacerdos ueniret
qui in aeternum futurus esset.
XVIII. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit, scilicet
qui testamentum nouum daret et qui magis audiri deberet.
XVIII. Quod duo populi praedicti sint, maior et minor, id est a
uetus Iudaeorum et nouus qui esset ex nobis futurus.
XX. Quod ecclesia quae prius sterilis fuerat plures filios
habitura esset ex gentibus, quam quot synagoga ante
habuisset.
XXI. Quod gentes magis in Christum crediturae essent.
XXII. Quod panem et calicem Christi et omnem gratiam eius
amissuri essent Iudaei, nos uero accepturi, et quod
christianorum nouum nomen benediceretur in terris.
XXIII. Quod ad regnum caelorum magis gentes quam Iudaei
perueniant.
XXIIII. Quod solo hoc Iudaei accipere ueniam possint delictorum
suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo eius abluerint
et in ecclesiam transeuntes praeceptis eius obtemperauerint.
Section 1
IVDAEOS IN OFFENSAM DEI QVAVITER DELIQVISSE, QVOD DOMINVM RELIQVERINT ET IDOLA SECVTI SINT.
In Exodo populus ad Aaron: Exurge et fac nobis deos
qui nos praecedant: quia Moyses uir hic, qui nos eiecit de
Aegypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses
ad Dominum: Precor, Domine, deliquit populus hic delictum
grande. fecerunt sibi deos aureos et argenteos: et nunc si dimittis
eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem
scripsisti. et Dominus dixit ad Moysen: si qui deliquit ante me,
deleam eum de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificauerunt
daemoniis et non Deo. Item in libro Iudicum: Et
fecerunt filii Israel malignum contra Dominum Deum patrum
suorum, qui eiecit eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos a gentibus,
quae circa illos sunt, et offenderunt Dominum et reliquerunt Deum
et seruierunt Baal. Item illic: Et adiecerunt filii Israel
iterum facere malignum contra Dominum et seruierunt Baal et diis
alienigenarum et reliquerunt Dominum et non seruierunt illi.
[Apud Malachiam: Derelictus est Iuda, et abominatio facta
est in Israel et in Hierusalem, quoniam profanauit Iudas sancta
Domini, in quibus dilexit et affectauit deos alienos. exterminabit
Dominus hominem qui facit haec et humilis efficietur in tabernaculis
Iacob].
Section 2
QVOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
Apud Hieremiam Dominus dicit: Misi ad uos seruos
meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis
me neque intendebatis auribus uestris, dicens: conuertatur unusquisque
a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et
habitabitis in terra ista quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo
usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis
eis, et ne adoraueritis eos et ne incitetis me in operibus manuum
uestrarum ad disperdendos uos: et non audistis me. Item in
Regnorum tertio Helias ad Dominum: Aemulando aemulatus
sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii
Israel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt
gladio: et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam
auferre a me. Item in Esdra: Desciuerunt a te et abiecerunt
legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui
obtestabantur eos, ut reuerterentur ad te.
Section 3
ANTE PRAEDICTVM, QVOD DOMINVM NEQVE COGNITVBI NEQVE INTELLECTVRI NEQVE BECEPTVBI ESSENT.
Apud Esaiam prophetam: Audi, caelum, et percipe auribus,
terra, quoniam Dominus locutus est: filios genui et exaltaui,
ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus
praesepium domini sui: Israel uero me non cognouit et populus me
non intellexit. uae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen
pessimum, filii sine lege: dereliquistis Dominum et ad iracundiam
prouocastis sanctum Israel. Item apud eundem Dominus
dicit: Vade et dic populo isto: aure audietis et non intellegetis
et uidentes uidebitis et non uidebitis. incrassauit enim cor populi
eius, et auribus grauiter audierunt et oculos suos concluserunt,
ne forte uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et
reuertantur, et curem illos. Item apud Hieremiam Dominus
dicit: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et effoderunt
sibi lacus detritos, qui non poterunt aquam portare. Item apud
eundem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, non uolunt
eum. Item apud eundem Dominus dicit: Cognouit
tempus suum turtur et hirundo; ruris passeres custodierunt
tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicium
Domini. quomodo dicitis: sapientes sumus et lex Domini
nobiseum est? in cassum facta est metatura falsa, scribae confusi
sunt, sapientes trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum Domini
reprobauerunt. Item apud Salomonem. Quaerunt me mali
et non inuenient. oderunt enim sapientiam, sermonem autem Domini
non receperunt. Item in psalmo XXVII: Redde eis retributionem
eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini.
Item in psalmo LXXXI: Non cognouerunt neque intellexerunt,
in tenebris ambulant. Item in euangelio secundum Iohannem:
In sua propria uenit, et sui eum non receperunt. quotquot
eum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei fierent, qui
credunt in nomine eius.
Section 4
QVOD SCRIPTVRAS SANCTAS INTELLECTVRI IVDAEI NON ESSENT, INTELLEGI AVTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBVS, POSTEAQVAM CHRISTVS VENISSET.
Apud Esaiam prophetam: Et erunt uobis hi omnes sermones
sicut sermones libri, qui signatus est: quem si dederis homini
scienti litteras ad legendum, dicet: non possum legere, signatus est
enim. sed in illa die audient surdi sermones libri, et qui in tenebris
et qui in nebula sunt, oculi caecorum uidebunt. Item apud
Hieremiam: In nouissimo dierum cognoscetis ea. Item apud
Danielem: Muni sermones et signa librum usque ad tempus
consummationis, quoad discant multi et inpleatur agnitio: quoniam
cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec. Item in
epistula Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim uos ignorare,
fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt. Item
ad Corinthios secunda: Obtunsi sunt sensus eorum usque
in hunc diem hoc eodem uelamento in lectione ueteris testamenti
manente, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur: et
usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, uelamen est super
cor eorum. mox autem conuersus est ad Dominum, auferetur uelamen.Item
in euangelioDominus post resurrectionem:
Isti sunt sermones, quos locutus sum ad uos, cum adhuc essem
uobiscum, quia oportet adimpleri omnia scripta in lege Moysi et
prophetis et psalmis de me. tunc adaperuit illis sensum, ut intellegerent
scripturas, et dixit illis: quia scriptum est Christum
pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine
eius paenitentiam et remissa peccatorum usque in omnes gentes.
Section 5
NIHIL POSSE IVDAEOS INTELLEGERE DE SCRIPTVRIS, NISI PRIVS CREDIDERINT IN CHRISTVM.
Apud Esaiam prophetam: Et si non credideritis , neque
intellegetis. Item Dominus in euangelio: Si enim non credideritis,
quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Fide
autem stare iustitiam et illic esse uitam praedictum
est apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Inde
Abraham pater gentium credidit. InGenesi: Et credidit
Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Item apostolus
ad Galatas: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad
iustitiam. cognoscitis ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii
Abrahae. prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes
Deus, praenuntiauit Abrahae, quia benedicentur in te omnes
gentes. igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.
Section 6
QVOD HIERVSALEM PERDITVRI ESSENT ET TERRAM QVAM ACCEPERANT RELICTVRI.
Apud Esaiam prophetam; Terra uestra deserta, ciuitates
uestrae igni conbustae: regionem uestram in conspectu uestro
alieni comedent eam: et deserta et subuersa a populis alienis derelinquetur
filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodia in cucumerario,
quasi ciuitas quae expugnatur. et nisi Dominus sabaoth
dereliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus et sicut
Gomorra similes essemus. Item in euangelio Dominus dicit:
Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas et lapidas
missos ad te, quotiens uolui colligere filios tuos sicut gallina
pullos sub alas, et noluisti? ecce relinquetur uobis domus uestra
deserta.,
Section 7
ITEM QVOD ESSENT AMISSVRI LVMEN DOMINI.
Apud Esaiam prophetam: Venite, ambulemus in lumine
Domini. dimisit enim populum suum domus Israel. Item in
euangelio suo: Fuit lumen uerum, quod inluminat. omnem
hominem uenientem in hunc mundum. in hoc mundo fuit, et
mundus per ipsum factus est, et mundus eum non agnouit.
Item illic: Qui non crediderit, iam iudicatus est, quia non
credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam
lux uenit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras
quam lucem.
Section 8
QVOD CIBCVMCISIO PRIMA CARNALIS EVACVATA SIT ET SECVNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
Apud Hieremiam prophetam: Haec dicit Dominus uiris
Iuda et qui inhabitant Hierusalem: renouate inter uos nouitatem
et ne seminaueritis in spinis: circumcidite uos Deo uestro
et circumcidite praeputium cordis uestri, ne\' exeat sicut ignis
ira mea et exurat et non sit qui extinguat. Item Moyses
dicit: In nouissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et
cor seminis tui ad Dominum Deum amandum. Item apud
Iesum Naue: Et dixit Dominus ad Iesum: fac tibi cultellos
petrinos nimis acutos et adside et circumcide secundo filios Israel.
Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circumcisione
non manufacta in expoliatione carnis sed in circumcisione
Christi. Item quod Adam primus a Deo factus incircumcisus
et Abel iustus et Enoch qui Deo placuit
et translatus est et Noe qui in terris omnibus ob
delicta pereuntibus solus, in quo humanum genus
seruaretur, electus est, et Melchisedech sacerdos,
secundum cuius ordinem Christus repromissus est:
tunc quod illud signaculum feminis non proficit,
signo autem Domini omnes signantur.
Section 9
QVOD LEX PRIOR QVAE PER MOVSEN DATA EST CESSATVRA ESSET.
Apud Esaiam prophetam: Tunc manifesti erunt qui signant
legem, ne discant. et dices: expecto Deum, qui auertit
faciem suam a domo Iacob, et fidens ero in illum. Item in euangelio:
Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetauerunt.
Section 10
QVOD LEX NOVA DARI HABERET.
Apud Micheam prophetam: Quoniam lex de Sion proficiscetur
et sermo Domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos
populos et reuincet et deteget ualidas nationes. Item apud
Esaiam prophetam: De Sion enim procedet lex et uerbum
Domini ab Hierusalem et iudicabit in gentes. Item in euangelio
secundum Matthaeum: Et ecce uox de nube dicens:
hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi: ipsum audite.
Section 11
QVOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTVM NOVVM DARI HABERET.
Apud Hieremiam prophetam: Ecce dies ueniunt, dicit
Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum
nonum, non secundum testamentum quod disposui patribus
eorum in die, qua adprehendi manus eorum, ut educerem eos de
terra Aegypti. [quia non permanserunt in testamento meo, et ego
neglexi eos, dicit Dominus. quia hoc testamentum, quod disponam
domui Israel post dies illos, dicit Dominus. dans leges meas
in sensum illorum scribam illas et ero illis in Deum, et ipsi erunt
• mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes:
dinosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque
ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum et
peccatorum eorum non ero memor amplius].
Section 12
QVOD BAPTISMA VETVS CESSARET ET NOVVM INCIPERET.
Apud Esaiam prophetam: Nolite priora meminisse et
antiqua nolite reputare. ecce facio noua, quae nunc orientur, et
cognoscetis, et faciam in deserto uiam et flumina in loco inaquoso,
adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui,
ut uirtutes meas exponeret. Item apud eundem: Si
sitierint per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis,
findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. Item in euangelio
secundum Matthaeum Iohannes dicit: Ego quidem
uos baptizo in aqua in paenitentiam. qui uenit autem, fortior me
est, cuius non sum dignus calciamenta portare. ipse uos baptizabit
in Spiritu sancto et igni. Item secundum Iohannem:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in
regnum Dei. quod enim natum est de carne, caro est, et quod
natum est de spiritu, spiritus est.
Section 13
QVOD IVGVM VETVS EVACVARETVB ET IVGVM NOVVM DARETVR.
In psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi
meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt
in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius.
disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum.
Item in euangelio secundum Matthaeum Dominus
dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me,
quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus
uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est.
[Apud Hieremiam: In illa die contribulabo iugum a ceruice
illorum et uincula illorum disrumpam: et non operabuntur aliis,
sed operabuntur Domino Deo, et Dauid regem suscitabo ipsis.]
Section 14
. QVOD PASTORES VETERES CESSATVRI ESSENT ET NOVI INCIPERENT.
Apud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: ecce ego
super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam
eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham
oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio. Apud
Hieremiam prophetam Dominus dicit: Et dabo nobis pastores
secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum
disciplina. [Item apud Hieremiam: Audite uerbum Domini, gentes,
et nuntiate insulis, quae longe sunt. dicite: qui dispergit Israel,
congregabit illum et custodiet sicut pastor gregem suum: quia
eruit Dominus Iacob et eruit de manu fortioris illius.]
Section 15
QVOD DOMVS ET TEMPLVM DEI CHRISTVS FVTVRVS ESSET ET CESSASSET TEMPLVM VETVS ET NOVVM INCIPERET.
In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan
dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu
aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit, cum inpleti
fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen
tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic
aedificabit mihi domum nomini meo, et erigam thronum eius in
saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem
consequetur domus eius, et regnum eius usque in saecula in
conspectu meo. Item in euangelio Dominus dicit: Non relinquetur
in templo lapis super lapidem, qui non dissoluatur. Et:
Post triduum aliud excitabitur sine manibus.
Section 16
I QVOD SACEIPICIVM VETVS EVACVABETVR ET NOVVM CELEBRARETVR.
Apud Esaiam prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum
uestrorum? dicit Dominus. plenus sum, holocaustomata
arietum. et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum
nolo. quis enim exquisiuit ista de manibus uestris? Item in
psalmo XLVIIII: Numquid manducabo carnes taurorum aut
sanguinem hircorum potabo ? immola Deo sacrificium laudis et
redde Altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae, et
eripiam . te, et glorificabis me. Item illic: Sacrificium laudis
honorificabit me, illic est iter, quo ostendam illi salutarem meum.
Item in psalmo IIII: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate
in Domino. Item apud Malachiam: Non est mihi uoluntas
circa uos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo
ex manibus uestris. quoniam a solis ortu et usque in occasum
clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores
incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam
magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.
Section 17
QVOD SACERDOTIVM VETVS CESSARET ET KOVVS SACERDOS VENIRET, QVI IN AETEHNVM FVTVRVS ESSET.
In psalmo CVIIII: Ante luciferum genui te. iurauitDominus,
nec paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. Item in Regnorum primo Deus adHeli sacerdotem:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia
quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem,
et transibit in conspectu christorum meorum omnibus diebus: et
erit, qui remanserit in domo tua, ueniet adorare in obolo pecuniae
et in pane uno.
Section 18
QVOD PBOPHETA ALIVS SICVT MOVSES PROMISSVS SIT, SCILICET QVI TESTAMENTVM NOVVM DARET ET QVI MAGIS AVDIRI DEBERET.
In Deuteronomio Deus ad Moysen: Et dixit Dominus
ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo
uerbum meum in ore eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero
ei. et quisque non audierit quae loquetur propheta ille in nomine
meo, ego uindicabo. De quo et Christus in euangelio cata
Iohannem: Scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam
aeternam habere. haec sunt quae testimonio sunt de me: et non
uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. nolite putare, quia ego
uos accuso apud patrem. est, qui uos accuset, Moyses, in quem
uos speratis. si enim credidissetis Moysi, crederetis et mihi. de
me enim ille scripsit. si autem illius scripturis non creditis, quomodo
uerbis meis credetis ?
Section 19
QVOD DVO POPVLI PRAEDICTI SINT, MAIOR ET MINOR, ID EST VETVS IVDAEORVM ET NOVVS, QVI ESSET EX NOBIS FVTVRVS.
In Genesi: Et dixit Dominus Rebeccae: duae gentes in utero
tuo sunt et duo populi de uentre tuo diuidentur, et populus populum
superabit et maior seruiet minori. Item apud Osee
prophetam: Vocabo non populum meum populum meum et non dilectum
dilectum. erit enim, quo loco dicetur non populus meus,
illo loco uocabuntur filii Dei uiui.
Section 20
QVOD ECCLESIA QVAE PRIVS STERILIS FVERAT PLVRES FILIOS HABITVRA ESSET EX GENTIBVS, QVAM QVOT SVNAGOGA ANTE HABVISSET.
Apud Esaiam prophetam: Laetare, sterilis, quae non paris,
erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae
magis quam eius quae habet uirum. dixit enim Dominus: dilata
tabernaculum tuum et aulaeorum tuorum fige palos. ne parcas,
prolonga funiculos tuos et palos confirma. adhuc in dexteram tuam
et in sinistram extende, et semen tuum gentes possidebit et ciuitates
quae desertae erant inhabitabis. ne timeas, quia praeualebis,
neque uerearis, quod detestabilis fueris, quoniam confusionem
aeternam obliuisceris. Sic et Abrahae cum de ancilla natus
esset prior filius, Sarra sterilis diu mansit et sero in
senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui
fuit typus Christi. sic et Iacob accepit uxores duas,
maiorem Liam oculis infirmioribus typum synagogae,
minorem speciosam Rachel typum ecclesiae, quae
et sterilis diu mansit et postea peperit loseph, qui et
ipse fuit typus Christi. et in Basilion primo Helcana
habet uxores duas, Fenennam cum filiis et Annam
sterilem, ex qua nascitur Samuel non secundum generandi
ordinem, sed secundum Dei miserationem et
promissionem, cum illa orasset in templo, et natus
Samuel typus fuit Christi. Item in Regnorum primo:
Sterilis septem peperit, et quae plurimos habebat, infirmata est.
Filii autem sunt ecclesiae septem. unde et Paulus
ecclesiis septem scribit, et Apocalypsis ecclesias
septem ponit, ut seruetur septenarius numerus, ut
dies septem, quibus Deus mundum fecit, et angeli
septem, qui adsistunt et conuersantur ante faciem
Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit, et lucerna
septiformis in tabernaculo martyrii et oculi Domini
septem, qui mundum speculantur, et lapis cum oculis
septem, ut Zacharias dicit, et spiritus septem et candelabra
in Apocalypsi septem et columnae septem,
super quas aedificat domum sapientia apud Salomonem.
Section 21
QVOD GENTES MAGIS IN CHRISTVM CREDITVRAE ESSENT.
In Genesi: Et dixit Dominus Deus ad Abraham: exi de terra
tua et de cognatione tua et de domo patris tui et uade in illam
terram quam tibi ostendero. et faciam te in gentem magnam et
benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus. et
benedicam, qui te benedixerit, et maledicam, qui te maledixerit,
et benedicentur in te omnes tribus terrae. Item illic: Et benedixit
Isaac Iacob: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni,
quem benedixit Dominus. et det tibi Deus a rore caeli et a fertilitate
terrae multitudinem frumenti et uini et olei. et seruient
tibi gentes et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui
et adorabunt te filii patris tui ; et qui maledixerit te, erit maledictus,
et qui benedixerit te, benedictus erit. Item illic: Ubi
uidit autem Ioseph, quoniam superposuit pater suus manum
dexteram super caput Effraim, graue illi uisum est: et adprehendit
Ioseph manum patris sui, auferre eam a capite Effraim ad caput
Manasse. dixit autem Ioseph ad patrem suum: non sic, pater.
hic est primitiuus meus, superpone dexteram tuam super caput
eius. ille autem noluit et dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum,
et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et
semen eius erit in multitudinem gentium. Item in Genesi: Iuda,
te laudabunt fratres tui, manus tuae super dorsum inimicorum
tuorum. adorabunt te filii patris tui, catulus leonis Iuda. de frutice,
fili mi, ascendisti, recubans obdormisti uelut leo et uelut
catulus leonis. quis excitabit illum ? non deficiet princeps de Iuda
et dux de femoribus eius, quoadusque ueniant deposita illi, et ipse
est spes gentium. deligans ad uitem pullum suum et ad cilicium .
pullum asinae suae. lauabit in uino stolam suam et in sanguine
uuae amictum suum. formidolosi oculi eius a uino et candidi
dentes eius magis quam lac. Inde in Numeris de populo
nostro dictum: Ecce populus quasi populus leoninus exurget.
Item in Deuteronomio: Eritis gentes in caput, incredulus
autem populus in caudam. Item in Ezechiel: Audite
uocem tubae. et dixerunt: non audiemus. propter hoc audient
gentes et qui pascent pecora in eis. I tem in psalmo XVII:
Constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiet
mihi [, in auditu auris obediuit mihi]. Item in Hieremia
propheta Dominus dicit: Priusquam te formarem in utero.
noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te et
prophetam in gentibus posui te. Item apud Esaiam prophetam:
Ecce testem illum nationibus manifestaui, principem et imperantem
gentibus. Item illic: Gentes quae non nouerant te inuocabunt
te, et populi qui ignorabant te ad te confugient. Item
illic: Et erit in illa die radix Iesse, qui surget imperare gentibus:
in illum gentes sperabunt, et erit requies eius honor. Item
illic: Terra Zabulon et terra Neptalim, uia maris et ceteri, qui
maritima inhabitatis, et trans Iordanem gentium populus ambulans
in tenebris, uidete lumen magnum: qui habitatis in regione
umbrae mortis, lumen lucebit super uos. Item illic: Sic dicit
Dominus Deus Christo meo Domino: cuius tenui dexteram, ut
exaudiant eum gentes: fortitudinem regum disrumpam, aperiam
ante illum portas, et ciuitates non cludentur. Item illic:
Venio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt
claritatem meam, et dimittam super eos signum et mittam ex his
conseruatos in gentes, quae longe sunt, quae non audierunt nomen
meum neque uiderunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem
meam in gentes. Item illic: Et in omnibus his non sunt conuersi.
igitur extollet signum in gentes, quae sunt longe, et adtrahet
illos a summo terrae. Item illic: Quibus non est
nuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Item
illic: Manifestus factus sum eis, qui me non quaerunt, inuentus
sum ab eis, qui me non interrogabant. dixi: ecce sum, genti,
quae non inuocauit nomen meum. Item in Actibus apostolorum
Paulus: Vobis primum oportuerat indicari uerbum Domini.
sed quia expulistis illud nec uos dignos uitae aeternae iudicastis,
ecce conuertimus nos ad gentes. sic enim dixit per scripturam
Dominus: ecce lucem posui te inter gentes, ita ut sis in
saluationem usque ad fines terrae.
Section 22
QVOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EIVS AMISSVRI ESSENT IVDAEI, NOS VERO ACCEPTVRI, ET QVOD CHRISTIANORVM NOVVM NOMEN BENEDICERETVR IN TERRIS.
Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui seruiunt mihi
manducabunt, uos autem esurietis. ecce qui seruiunt mihi bibent,
nos autem sitietis. ecce qui mihi seruiunt iucundabuntur, uos
autem confundemini : uos interficiet Dominus. eis autem, qui seruiunt
mihi, nomen nominabitur nouum, quod benedicetur in terra.
Item illic: Igitur extollet signum inter gentes quae sunt longe
et adtrahet illos a summo terrae. et ecce cito leuiter uenient, non
esurient neque sitient. Item illic: Ecce itaque dominator Dominus
sabaoth auferet a Iudaea et ab Hierusalem ualentem et
ualidam, ualentiam panis et ualentiam aquae. Item in psalmo
XXXIII: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. beatus
uir, qui sperat in eum. timete Dominum sancti eius, quoniam
nihil deest timentibus eum. diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes
autem Dominum non deficient omni bono. Item in
euangelio secundum Iohannem Dominus dicit: Ego sum
panis uitae. qui uenerit ad me non esuriet, et qui in me crediderit
non sitiet umquam. Item illic: Si quis sitit, ueniat et
bibat, qui credit in me [, sicut dicit scriptura, flumina de uentre
eius fluent aquae uiuae]. Item illic: Nisi ederitis carnem
filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in
uobis.
Section 23
QVOD AD REGNVM CAELORVM MAGIS GENTES QVAM IVDAEI PERVENIANT.
In euangelio Dominus dicit: Multi uenient ab oriente
et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in
regno caelorum, filii autem regni exient in tenebras exteriores.
illic erit fletus et stridor dentium.
Section 24
QVOD SOLO HOC IVDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORVM SVORVM, SI SANGVINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EIVS ABLVERINT ET IN ECCLESIAM TRANSEVNTES PRAECEPTIS EIVS OBTEMPERAVERINT.
Apud Esaiam prophetam Dominus dicit: Iam non relaxabo
peccata uestra. cum extenderitis manus, auertam faciem
a uobis: et si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos. manus
enim uestrae sanguine plenae sunt. lauamini, mundi estote, auferte
nequitias ab animis uestris a conspectu oculorum meorum,
cessate a nequitiis uestris. discite bonum facere, exquirite iudicium,
conseruate eum qui iniuriam patitur, iudicate pupillo et iustificate
uiduam. et uenite, disputemus, dicit Dominus. et si fuerint
peccata uestra quasi phoeniceum, ut niuem dealbabo: et si
fuerint quasi coccum, ut lanam candidam efficiam. et si uolueritis
et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non
audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum
est ista.
Book 2
Testimonies Against the Jews
LIBER SECVNDVS. CAPITVLA.
I. Christum primogenitum esse et ipsum esse sapientiam
Dei, per quem omnia facta sunt.
II. Quod sapientia Dei Christus, et de sacramento concarnationis
eius et passionis et calicis et altaris et apostolorum,
qui missi praedicauerunt.
III. Quod Christus idem sit et sermo Dei.
IIII. Quod Christus idem manus et brachium Dei.
V. Quod idem angelus et Deus.
VI. Quod Deus Christus.
VII. Quod Christus Deus uenturus esset inluminator et saluator
generis humani.
VIII. Quod cum a principio filius Dei fuisset, generari denuo
haberet secundum carnem.
VIIII. Quod hoc futurum esset signum natiuitatis eius, ut de
uirgine nasceretur homo et Deus, hominis et Dei filius.
X. Quod et homo et Deus Christus ex utroque genere concretus,
ut mediator esse inter nos et patrem posset.
XI. Quod de semine Dauid secundum carnem nasci haberet.
XII. Quod in Bethleem nasceretur.
XIII. Quod humilis in primo adventu suo ueniret.
XIIII. Quod ipse sit iustus, quem Iudaei occisuri essent.
XV. Quod ipse dictus sit ouis et agnus, qui occidi haberet, et
de sacramento passionis.
XVI. Quod idem et lapis dictus sit.
XVII. Quod deinde idem lapis mons fieret et inpleret totam
terram.
XVIIL Quod in nouissimis temporibus idem mons manifestaretur,
super quem gentes uenirent et in quem iusti quique
ascenderent.
XVIIII. Quod ipse sit sponsus ecclesiam habens sponsam, de qua
filii spiritaliter nascerentur. »
XX. Quod cruci illum fixuri essent Iudaei.
XXI. Quod in passione crucis et signo uirtus omnis sit et potestas.
XXII. Quod in hoc signo crucis salus sit omnibus, qui in frontibus
notentur.
XXIII. Quod medio die in passione eius tenebrae futurae essent.
XXIIII. Quod a morte non uinceretur nec apud inferos remansurus
esset.
XXV. Quod ab inferis tertia die resurgeret.
XXVI. Quod cum resurrexisset, acciperet a patre omnem potestatem,
et potestas eius aeterna sit.
XXVII. Quod perueniri non possit ad Deum patrem nisi per
filium eius Iesum Christum.
XXVIII. Quod ipse iudex uenturus sit.
XXVIIII. Quod ipse sit rex in aeternum regnaturus.
XXX. Quod ipse sit et iudex et rex.
Section 1
CHRISTVM PRIMOGENITVM ESSE ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QVEM OMNIA FACTA SVNT.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Dominus condidit me
initium uiarum suarum.in opera sua, ante saeculum fundauit me:
in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret,
priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes
conlocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. fecit regiones
et inhabitabilia et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet
caelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem: cum super
uentos ualidas faceret desuper nubes et cum confirmatos ponebat
fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae,
eram penes illum disponens. ego eram, cui adgaudebat. cottidie
autem iucundabar ante faciem eius in omni tempore, cum laetaretur
orbe perfecto. Item apud eundem in Ecclesiastico:
Ego ex ore Altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis
feci, ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram.
ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. gyrum
caeli circuiui et in profundum abyssi penetraui et. in fluctibus
maris ambulaui et in omni terra steti et in omni populo et in
omni gente primatum habui et omnia excellentium et humilium
corda uirtute calcaui. spes omnis in me uitae et uirtutis. transite
ad me, omnes qui concupiscitis me. Item in psalmo
LXXXVIII: Et ego primogenitum ponam illum et excelsum
prae regibus terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam
et testamentum meum fidele illi et ponam in saeculum saeculi
semen eius et thronum eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii
eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes
meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo
in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum:
misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item secundum
Iohannem Dominus dicit: Haec autem est uita
aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti
Iesum Christum. ego te clarificaui in terra, opus perfeci quod dedisti
mihi, ut faciam. et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate
quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Item Paulus
apostolus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis
et primogenitus totius creaturae. Item illic: Primogenitus a
mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in
Apocalypsi: Ego Α et Ω, initium et finis. ego sitienti dabo de
fonte aquae uiuae gratis. Quod idem sit et sapientia et uirtus Dei.
Paulus apostolus ad Corinthios prima:
Quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt, nos
autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis, Iudaeis et
Graecis, Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.
Section 2
QVOD SAPIENTIA DEI CHRISTVS, ET DE SACRAMENTO CONCARNATIONIS EIVS ET PASSIONIS ET CALICIS ET ALTARIS ET APOSTOLORVM, QVI MISSI PRAEDICAVERUNT.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Sapientia aedificauit
sibi domum et subdidit columnas septem. mactauit suam hostiam,
miscuit in cratere uinum suum et parauit suam mensam et
misit seruos suos conuocans cum excelsa praedicatione ad craterem,
dicens: qui est insipiens, declinet ad me. et egentibus sensu
dixit: uenite, edite de meis panibus et bibite uinum quod miscui
uobis. derelinquite stultitiam et quaerite prudentiam et corrigite
scientia intellegentiam.
Section 3
QVOD CHRISTVS IDEM SIT SERMO DEI.
In psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico.
ego opera mea regi. Item in psalmo XXXII: Verbo Domini
caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Item
apud Esaiam prophetam: Verbum consummans et breuians
in iustitia: quoniam sermonem breuiatum faciet Deus in toto
orbe terrae. Item in psalmo CVI: Misit uerbum suum et curauit
eos. Item in euangelio secundum Iohannem: In
principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat
uerbum. hoc erat in principio apud Deum. omnia per ipsum facta
sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. in eo uita est
et uita erat lux hominum: et lux lucet in tenebris et tenebrae
eam non conprehenderunt. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum
apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur
fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur,
et erat coopertus uestem sparsam sanguineam: et dicitur nomen
eius sermo Dei.
Section 4
QVOD CHRISTVS IDEM MANVS ET BRACHIVM DEI.
Apud Esaiam: Numquid non ualet manus Domini, ut saluos
faciat, aut grauabit aurem, ut non exaudiat? sed peccata
uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit
faciem a uobis, ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae
sunt sanguine et digiti uestri in peccatis. labia autem uestra locuta
sunt facinus et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo
loquitur uera neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et
locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item
illic: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei
cui reuelatum est? Item illic: Sic dicit Dominus: caelum mihi
thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam domum
aedificabitis mihi aut quis locus ad requiem meam ? omnia enim
ista fecit manus mea. Item illic: Domine Deus, excelsum est
brachium tuum, et nescierunt: cum autem cognouerint, confundentur.
Item illic: Reuelabit Deus brachium suum illud sanctum
in conspectu omnium gentium. et uidebunt omnes gentes ipsa
suprema terrae salutem a Deo. Item illic: Ecce feci te sicut rotas
uehiculi triturantis nouas in serram tornatas: et triturabis
montes et extenuabis colles et ut puluerem pones et uentilabis, et
uentus occupabit illos et procella disparget. tu autem iucundaberis
in sanctis Israel, et exultabunt inopes et egeni. quaerent
autem aquam, et non erit. lingua enim illorum a siti siccabit.
ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel et non derelinquam
eos, sed aperiam inter montes flumina et in mediis campis fontes,
faciam deserta in nemora aquosa et sitientem terram in aquaeductus.
ponam in inaquosam terram cedrum et buxum et myrtum
et cyparissum et ulmum et populum, ut uideant et cognoscant
et sciant et credant simul, quia manus Domini fecit ista et sanctus
Israel ostendit.
Section 5
QVOD IDEM ANGELVS ET DEVS.
In Genesi ad Abraham: Et uocauit eum angelus Domini
de caelo et dixit illi: Abraham, Abraham. ille autem dixit: ecce
ego. et dixit: noli inponere manum tuam super puerum neque
feceris illi quicquam. nunc enim cognoui, quoniam times Deum
tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item illic
ad Iacob: Et dixit mihi angelus Domini in somnis: ego
sum Deus, quem uidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum
lapideum et uouisti mihi uotum. Item in Exodo: Deus autem
praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter,
noctu autem in columna ignis. Item illic: Promouit autem angelus
Dei, qui praecedebat exercitum filiorum Israel.Item illic:
Ecce ego praemitto angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum
te in itinere, ut te inducat in terram, quam tibi praeparaui.
obserua eum et obaudi eum, ne fueris inobaudiens ei:
non enim deerit tibi: nomen enim meum est in illo. Unde ipse
in euangelio dicit: Ego ueni in nomine patris mei, et non
recepistis me. cum alius uenerit in nomine suo, illum accipietis.
Et iterum in psalmo CXVII: Benedictus est, qui uenit in
nomine Domini. Item inMalachiel propheta: Testamentum
meum fuit cum uita et pace, et dedi illi timorem timere me,
a facie nominis mei proficisci illum. lex ueritatis fuit in ore eius,
et iniustitia non est inuenta in labiis eius. in pace corrigens ambulauit
nobiscum et multos auertit ab iniustitia. quoniam labia
sacerdotis seruabunt scientiam, et legem exquirent ab ore eius,
quoniam angelus Domini omnipotentis est.
Section 6
QVOD DEVS CHRISTVS.
In Genesi: Dixit autem Deus ad Iacob: exurge et ascende
in locum Bethel et habita illic et fac illic altare illi Deo, qui tibi
apparuit, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Item apud
Esaiam prophetam: Sic dicit Dominus Deus sabaoth: fatigata
est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabaim uiri alti ad te
transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti
conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te
Deus est, et non est Deus alius praeter te. tu enim es Deus, et
non sciebamus, Deus Israel saluator. confundentur et reuerebuntur
omnes qui aduersantur tibi et cadent in confusione. Item
illic: Vox clamantis in deserto: parate uiam] Domini, rectas facite
semitas Dei nostri. omnis uallis inplebitur et omnis mons et
collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera
in uias planas, et uidebitur claritas Domini, et uidebit omnis
caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est. Item apud
Hieremiam prophetam: Hic Deus noster, et non deputabitur
alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit
eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. post haec in terris
uisus est et cum hominibus conuersatus est. Item apud Zachariam
prophetam Deus dicit: Et transibunt per mare
angustum et percutient in mari fluctus, et arefient omnes altitudines
fluminum et confundetur omnis iniuria Assyriorum, et
sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in Domino Deo
ipsorum, et in nomine eius gloriabuntur, dicit Dominus. Item
apud Osee prophetam Deus dicit: Non faciam iuxta iram
indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus
ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in ciuitatem,
post Dominum ibo. Item in psalmo XLIIII: Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. dilexisti
iustitiam et odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus Deus
tuus oleum laetitiae prae consortibus tuis. Item in psalmo
XLV: Vacate et uidete, quoniam ego sum Deus, exaltabor in
gentibus et exaltabor in terra. Item in psalmo LXXXI: Nescierunt
neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item in
psalmo LXVII: Cantate Deo, psallite nomini eius, iter facite
ei, qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. Item in
euangelio secundum Iohannem: In principio erat uerbum
et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. Item illic
Dominus ad Thomam: Inice huc digitum tuum et uide manus
meas et noli esse incredulus sed fidelis. et respondit Thomas
et dixit illi: Dominus meus et Deus meus. dicit illi Iesus: quia
uidisti, credidisti. beati qui non uiderunt et credunt. Item Paulus
ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo
propter fratres meos qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt
Israelitae, quorum adoptio est et claritas et testamentum et legis
constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres et ex
quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula. Item in Apocalypsi: Ego A et Ω, initium
et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uitae gratis. qui uicerit
possidebit ea et eorum hereditatem: et ero eius Deus, et ille erit
mihi filius. Item in psalmo LXXXI: Deus stetit in synagoga
deorum, in medio autem deos discernens. Item illic: Ego dixi:
dii estis et filii excelsi omnes, uos autem sicut homines moriemini.
Quodsi iusti qui fuerint et praeceptis diuinis
obtemperauerint, dii dici possunt, quanto magis
Christus Deus Dei filius: sicut ipse in euangelio secundum
Iohannem: Non est scriptum in lege, quoniam ego
dixi: dii estis ? si illos dixit deos, et non potest solui, quod pater
sanctificauit et misit in saeculum, uos dicitis, quoniam blasphemat,
quia dixi: filius Dei sum. si non facio facta patris, nolite
mihi credere: sed si facio et mihi non uultis credere, factis
credite et cognoscite, quoniam in me est pater et ego in illo.
Item in euangelio secundum Matthaeum: Et uocabitis
nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus.
Section 7
QVOD CHRISTVS DEVS VENTVRVS ESSET INLVMINATOR ET SALVATOR GENERIS HVMANI.
Apud Esaiam prophetam: Confortamini, manus resolutae,
et genua debilia, exhortamini. qui estis pusillo animo, nolite
timere. Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos
faciet nos. tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum
audient. tunc saliet clodus sicut ceruus et plana erit lingua
mutorum: quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti.
Item illic: Non senior neque angelus sed ipse Dominus liberabit
eos, quia diliget eos et parcet eis, ipse redimet eos. Item
illic: Ego Dominus Deus uocaui te in iustitia, ut teneam manum
tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei,
in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a uinculis
uinctos et de domo carceris sedentes in tenebris. ego Dominus
Deus, hoc mihi nomen est. claritatem meam alii non dabo neque
uirtutes meas sculptilibus. Item in psalmo XXIIII: Vias tuas,
Domine, notas fac mihi et semitas tuas edoce me. dirige me in
ueritate tua et doce me, quoniam tu es Deus salutaris meus. Vnde
in euangelio secundum Iohannem Dominus dicit:
Ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit, non ambulabit
in tenebris sed habebit lumen uitae. Item secundum
Matthaeum Gabriel angelus ad Ioseph: Ioseph fili
Dauid, ne metueris adsumere Mariam coniugem tuam. quod enim
ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. pariet autem filium,
et uocabis nomen eius Iesum. hic enim saluum faciet populum a
peccatis. ItemsecundumLucam: Et Zacharias inpletus est
Spiritu sancto et prophetabat dicens: benedictus Deus Israel, qui
fecit redemptionem populo suo et suscitauit nobis cornu salutis in
domo Dauid pueri sui. Item illic angelus ad pastores:
Ne timueritis. ecce enim adnuntio uobis, quoniam natus est uobis
hodie saluator, qui est Christus Iesus, in ciuitate Dauid.
Section 8
QVOD CVM A PRINCIPIO FILIVS DEI FVISSET, GENERARI DENVO HABERET SECVNDVM CARNEM.
In psalmo secundo: Dominus dixit ad me: filius meus es
tu, ego hodie genui te. pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae. Item in
euangelio: Et factum est, quomodo audiuit salutationem
Mariae Elisabeth, exultauit infans in utero eius: et inpleta est
Spiritu sancto et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta
tu inter mulieres, et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc
mihi contigit, ut ueniat mater Domini mei ad me? Item Paulus
ad Thessalonicenses II.: At ubi uenit adinpletio temporis,
misit Deus filium suum natum de muliere. Item in epistula
Iohannis: Omnis spiritus, qui confitetur legum Christum
in carne uenisse, de Deo est. qui autem negat in carne uenisse,
de Deo non est, sed est de antichristi spiritu.
Section 9
QVOD HOC FVTVRVM ESSET SIGNVM NATIVITATIS EIVS, VT DE VIRGINE NASCERETVR HOMO ET DEVS, HOMINIS ET DEI FILIVS.
Apud Esaiam prophetam: Et adiecit Dominus loqui ad
Achaz dicens: pete tibi signum a Domino Deo tuo in altitudinem
susum et in altitudinem deorsum. et dixit Achaz: non petam
nec temptabo Dominum Deum meum. et dixit: audite itaque,
domus Dauid. non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam
Deus praestat agonem. propter hoc dabit Deus ipse nobis
signum: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabis
nomen eius Emanuel. butyrum et mel manducabit: priusquam.
cognoscat aut proferat mala, conmutat bonum. Hoc semen
praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret
caput diaboli. In Genesi: Tunc dixit Deus ad serpentem:
quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore et ab
omni genere bestiarum terrae. pectore tuo et uentre repes, et erit
tibi terra cibus in omnibus diebus uitae tuae. et ponam inimicitiam
inter te et mulierem et inter semen tuum et semen eius. ipse
tuum calcabit caput et tu obseruabis calcaneum eius.
Section 10
QVOD ET HOMO ET DEVS CHRISTVS EX VTROQVE GENERE CONCRETVS, VT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.
Apud Hieremiam prophetam: Et homo est, et quis cognoscet eum?
Item in Numeris: Orietur stella ex Iacob et
exurget homo ex Israel. Item illic: Procedet homo de semine
eius et dominabitur multarum gentium, et exaltabitur t quam
Gog ipsum regnum, et augebitur regnum eius, et Deus eduxit .
eum ex Aegypto: quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum
suorum et crassitudines eorum emedullabit et balistis
suis configet inimicum. recubans requieuit quasi leo et quasi catulus
leonis. quis suscitabit eum ? qui benedicunt te, benedicti
sunt, et qui maledicunt te, maledicti sunt. Item apud Esaiam:
Spiritus Domini super me. propter quod uncxit me bene nuntiare
pauperibus, misit me curare contribulatos corde, praedicare captiuis
remissionem et caecis uisum, uocare annum Domini acceptabilem
et diem retributionis. Vnde in euangelio Gabriel
ad Mariam: Et respondens angelus dixit ad illam: Spiritus
sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit te. quapropter
quod nascetur sanctum, uocabitur filius Dei. Item in
epistula Pauli ad Corinthios prima: Primus homo de
terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille de limo, tales
et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo
portauimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et imaginem
eius, qui de caelo est.
Section 11
QVOD DE SEMINE DAVID SECVNDVM CARNEM NASCI HABERET.
In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan
dicens : uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non
tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum inpleti
fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum post te qui erit de utero tuo, et parabo regnum
eius. hic fabricabit domum nomini meo, et erigam thronum eius
usque in saeculum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in
filium: et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque
in saeculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exiet
uirga de radice Iesse, et flos de radice ascendet: et requiescet
super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, inplebit
eum spiritus timoris Dei. Item in psalmo CXXXI: Iurauit
Dominus ipsi Dauid ueritatem et non frustrabitur eum: de fructu
uentris tui ponam super sedem meam. Item in euangelio
secundum Lucam: Et dixit angelus ad illam: ne timeas,
Maria. inuenisti enim gratiam ante Deum. ecce concipies in utero
et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et
filius Altissimi uocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum
Dauid patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et
regni eius non erit finis. Item in Apocalypsi: Et uidi librum
in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro,
signatum signis septem: et uidi angelum fortem praedicantem
uoce magna: quis dignus est accipere librum et aperire signa
eius ? nec quisquam poterat neque in caelo neque super terram
neque sub terra aperire librum sed neque perspicere eum. et ego
flebam multum, quod nemo dignus inuentus esset, qui aperiret
librum aut uideret illum. et unus ex senioribus dixit mihi: ne
fleueris, ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum
et septem signacula eius.
Section 12
QVOD IN BETHLEEM NASCERETVR.
ApudMicheam: Et tu Bethleem domus illius Effrata numquid
exigua es, ut constituaris in milibus Iuda ? ex te mihi procedet,
ut sit princeps apud Israel, et processiones eius a principio,
a diebus saeculi. Item in euangelio: Et cum Iesus
natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce
magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est, qui
natus est rex Iudaeorum ? uidimus enim stellam eius in oriente
et uenimus adorare illum.
Section 13
QVOD HVMILIS IN PRIMO ADVENTV SVO VENIRET.
Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium
Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut
pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas:
et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem,
sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines.
homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa
est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata
nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum
in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est
propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra.
doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus.
omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit. et Deus tradidit
illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus
est, non aperuit os suum. Item apud eundem: Non sum contumax
neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas
meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate
sputorum, et fuit Dominus auxiliator meus. Item illic: Non
clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius. arundinem
quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet
sed in ueritate proferet iudicium. fulgebit et non quassabitur,
quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes
credent. Item in psalmo XXI: Ego autem sum uermis et non
homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. omnes qui uidebant
me subsannabant me et locuti sunt labiis et mouerunt caput:
sperauit in Domino. eripiat eum: saluum faciat eum, quoniam
uult eum. Item illic: Exaruit uelut testum uirtus mea et lingua
mea adhaesit faucibus meis. Item apud Zachariam: Et
ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem illum magnum stantem
ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram eius
aduersari ei. et Iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat
ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant
ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo. et
dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas. et induite eum poderem
et inponite cidarim mundam super caput eius. Item
Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus
non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed se
exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus,
et habitu inuentus ut homo humiliauit se, factus obaudiens usque
ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit
illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut
in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et
infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in
gloria est Dei patris.
Section 14
QVOD IPSE SIT IVSTVS, QVEM IVDAEI OCCISVBI ESSENT.
In Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam
inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat
nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et
filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum
nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam
dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam
nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris
quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur
patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et
temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus
eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam
eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt
et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et
nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo
iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et
nemo recognoscit. a facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit
in pace sepultura eius. De hoc ipso in Exodo ante praedictum:
Innocentem et iustum non occides. Item in euangelio:
ludas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit:
peccaui tradens sanguinem iustum
Section 15
QVOD IPSE DICTVS SIT OVIS ET AGNVS, QVI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
Apud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut
agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate
iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis
enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus
populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura
eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque
insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet
spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius,
et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit
et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam
prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam,
tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus
sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes:
uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra
uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item
in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant
sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum,
masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis
accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum
Israel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos
postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis:
et edent carnes ista nocte assatas igni et azyma cum picridibus
edent. non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assatas
igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquetis ex
his in mane et ossum non confringetis ab eo. quae autem relicta
fuerint de eo usque in mane, igni crementur. sic autem comedetis
eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus
uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter.
pascha est Domini. Item in Apocalypsi: Et uidi in
medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum
stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos
septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. et
ueni et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. et cum
accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores
prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et
pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes
sanctorum, et cantauerunt canticum nonum dicentes: dignus
es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus
es et emisti nos de sanguine tuo ex omni tribu et lingua et
populo et natione, et eos regnum Deo nostro sacerdotesque
fecisti, et regnabunt super terram. Item in euangelio: Altera
die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus Dei,
ecce qui auferet peccata mundi.
Section 16
QVOD IDEM ET LAPIS DICTVS SIT.
Apud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce
ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum,
summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non
confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino
factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem
fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum
me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine
Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum
meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante
faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item
in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem
hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit
lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait
Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste
audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad
uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum,
quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum
Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos
hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in
quo iste saluatus est. sit uobis omnibus notum et omni populo
Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis,
quem Deus suscitauit a mortuis, in illo iste in conspectu
uestro sanus adstat, in alio autem nullo. hic est lapis qui contemptus
est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli.
non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in
quo oportet saluari nos. Hic est lapis in Genesi, quem
ponit Iacob ad caput suum, quia caput uiri Christus,
et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem,
in qua constitutus erat Dominus, et angeli ascendebant
et descendebant: quem lapidem consecrauit et
uncxit sacramento unctionis Christum significans.
hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine
collis, quando Iesus Naue contra Amalech
dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis
Amalech superatus est ab Iesu, id est diabolus
a Christo uictus est. hic est lapis magnus [in Basilion
primo], super quem posita est arca testamenti, quando
eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro
boues reporta uerunt. hic est lapis [in Basilion primo],
quo Dauid frontem Goliae percussit et occidit,
significans diabolum et seruos eius inde prosterni
uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non
habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus.
hic est lapis, quem cum alienigenas Israel
uicisset, statuit Samuel et appellauit nomen eius Abennezer
id est lapis auxiliator.
Section 17
QVOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET INPLERET TOTAM TERRAM.
Apud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio
eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius
caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter
et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte
autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus
concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et
fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum
et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta
quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus,
ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem
factus est mons magnus et inpleuit totam terram.
Section 18
QVOD IN NOVISSIMIS TEMPOEIBVS IDEM MONS MANIFESTARETVR, SVPER QVEM GENTES VENIRENT ET IN QVEM IVSTI QVIQVE ASCENDERENT.
Apud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus
mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur
super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt
multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini
et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus
in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab
Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum
multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces
et iam non discent pugnare. Item in psalmo XXIII: Quis
ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius?
innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uano animam
suam nec iurauit proximo suo in dolo. hic accipiet benedictionem
a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. haec est
generatio requirentium illum, quaerentium faciem Dei Iacob.
Section 19
QVOD IPSE SIT SPONSVS ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QVA FILII SPIRITALES NASCERENTVR.
Apud Iohel: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium et
indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam,
excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus
de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam:
Et auferam de ciuitatibus Iuda et de quadriuiis Hierusalem
uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et
uocem sponsae. Item in psalmo XVIII: Et ipse tamquam sponsus
procedit de thalamo suo: exultauit ut gigans ad currendam
uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad
summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Item
in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi nonam nuptam uxorem
agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi
ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo, a Deo
habentem claritatem Dei. Item in euangelio secundum Iohannem:
Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt
ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam
missus sum ante ipsum. qui habet enim sponsam sponsus est:
amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet
propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum
est apud Iesum Naue, quando iussus est excalciare
se, quod scilicet sponsus non ipse esset erat
enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum
deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus
fu turus esset — Et factum est, quomodo fuit Iesus in Ierico,
circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam
et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum?
ille autem dixit: ego sum dux uirtutis Domini,
nunc adueni. et Iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: Domine,
quid imperas famulo tuo? et ait dux uirtutis Domini:
solue calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra
sancta est. Item in Exodo Moyses iubetur calciamentum
deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et adparuit
ei angelus Domini in flamma ignis de rubo: et uidit, quoniam
rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. et dixit
Moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur
rubus. ut uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit
eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. qui dixit:
quid est? et dixit: ne accesseris huc nisi solueris calciamentum
de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. et dixit
ei: ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac
et Deus Iacob. Hoc autem manifestum est in euangelio
secundum Iohannem: Et respondit illis Iohannes: ego quidem
baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos
ignoratis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante
me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere.
Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti
et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum
suum , quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit,
aperiant illi. beati serui quos adueniens dominus inuenerit
uigilantes. Item in Apocalypsi: Regnauit Dominus Deus omnipotens,
gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam
uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.
Section 20
QVOD CRVCI ILLVM FIXVRI ESSENT IVDAEI.
Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem
et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas
sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus
lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius.
Item in Deuteronomio: Et erit pendens uita tua ante oculos
tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. Item in
psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt
omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me,
diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt
sortem. tu autem, Domine, ne elongaueris auxilium tuum a me,
ad defensionem meam respice. eripe a framea animam meam et
de manu canis unicam meam. libera me de ore leonis et a cornibus
unicornuorum humilitatem meam. narrabo nomen tuum fratribus
meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in psalmo
CXVIII: Confige clauis de metu tuo carnes meas. Item in
psalmo CXL: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.
De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a
facie Domini Dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit
Dominus sacrificium suum, sanctificauit uocatos suos. Item
apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt.
Item in psalmo LXXXVII: Et clamaui ad te, Domine
Deus meus, tota die, expandi manus meas ad te. It em in
Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur neque quasi filius
hominis minas patitur. Vnde in eu.angelio Dominus dicit:
Sicut Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet
Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum habeat uitam
aeternam.
Section 21
QVOD IN PASSIONE CRVCIS ET SIGNO VIRTVS OMXIS SIT ET POTESTAS.
Apud Abbacuc: Texit caelos uirtus eius, et laudis eius
plena est terra: et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus
eius erunt. et illic constabilita est uirtus gloriae eius, et constituet
dilectionem ualidam. ante faciem suam ibit uerbum et praecedet
in campum secundum gressus suos. Item apud Esaiam:
Ecce natus est uobis puer, datus est nobis filius, cuius imperium
super humeros eius: et uocatum est nomen eius magnae cogitationis
nuntius. Hoc signo crucis et Amalech uictus est
ab Iesu per Moysen. Item in Exodo dixit Moyses ad
Iesum: Elige tibi uiros et exi et constitue cum Amalech in crastinum.
et ecce ego stabo in cacumine collis et uirga Dei in
manu mea. et factum est, cum leuabat manus Moyses, praevalebat
Israel. ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech.
sed manus Moysi graues, et accepto lapide subposuerunt sub eo,
et sedebat super eum, et Aaron et Ur sustinebant manus hinc et
inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis,
et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius. et dixit
Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriae in libro, et da in
aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de
sub caelo.
Section 22
QVOD IN HOC SIGNO CRVCIS SALVS SIT OMNIBVS QVI IN FRONTIBVS NOTENTVR.
Apud Ezechiel dicit Deus: Transi mediam Hierusalem
et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent
ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic:
Vadite et caedite et nolite parcere oculis uestris. nolite misereri
seniores aut iuuenes et uirgines et paruulos et mulieres interficite,
ut perdeleantur. omnem autem, super quem signum scriptum
est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in
Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo uobis super
domos, in quibus ibi eritis: et uidebo sanguinem et protegam
uos, et non erit in uobis plaga diminutionis, cum percutiam
terram Aegypti. Item in Apocalypsi: Et uidi et ecce agnum
stantem in monte Sion et cum eo centum quadraginta quattuor
milia habentes nomen eius et nomen patris ipsius scriptum in
frontibus. Item illic: Ego Α et Ω, primus et nouissimus, initium
et finis. felices eos qui faciunt praecepta eius, ut sit potestas
eorum super lignum uitae.
Section 23
QVOD MEDIO DIE IN PASSIONE EIVS TENEBRAE FVTVRAE ESSENT.
Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol
meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos
uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem. Item
apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima
eius. subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est et
maledicta. reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimico>rum
eorum. Item in euangelio: A sexta autem hora tenebrae
factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Section 24
QVOD A MORTE NON VINCERETVR NEC APVD INFEROS REMANSVRVS ESSET.
InpsalmoXV: Quoniam non derelinques animam meam in
infernum nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Item in
psalmo XXVIIII: Domine, eduxisti ab inferis animam meam.
Item in psalmo III: Ego dormiui et quieui et exurrexi,
quoniam Dominus suscipiet me. Item in euangelio
secundum Iohannem: Nemo aufert animam meam a me, sed
ego a me pono eam: potestatem habeo ponendi eam et potestatem
habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi
a patre meo.
Section 25
QVOD AB INFERIS TERTIO DIE RESVRGERET.
Apud Osee: Viuificabit nos post biduum die tertio. Item in
Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: descende et testificare
populum et sanctifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta
sua et sint parati in perendinum diem. die enim tertio descendet
Dominus in montem Sina Item in euangelio: Progenies nequam
et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi
signum Ionae prophetae. quomodo enim fuit I onas in uentre ceti
tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et filius hominis tribus
diebus et tribus noctibus in corde terrae.
Section 26
QVOD CVM RESVRREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM ET POTESTAS EIVS AETERNA SIT.
Apud Danihelem: Videbam in uisu nocte: et ecce in nubibus
caeli quasi filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem
dierum et stetit in conspectu eius, et qui adsistebant ei obtulerunt
eum: et data est ei potestas regia et omnes reges terrae
per genus et omnis claritas seruiens ei, et potestas eius aeterna
quae non auferetur et regnum eius non conrumpetur. Item apud
Esaiam: Nunc exurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc
exaltabor: nunc uidebitis, nunc intellegetis, nunc confundemini,
uana erit fortitudo spiritus uestri, ignis uos consumet. Item in
psalmo CVIIII: Dicit Dominus Domino meo: sede ad dexteram
\'meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
uirgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis
in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conuersus
respexi, ut uiderem uocem quae mecum loquebatur. et
uidi septem candelabra aurea et in medio candelabrorum similem
Filio hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mamillas
zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut
lana ant nix, et oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes
aurichalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum
multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius
gladius utrimque acutus exiebat et facies eius splendebat ut sol
in uirtute sua: et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam
mortuus, et inposuit super me dexteram suam dicens: noli
timere, ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus
et ecce sum uiuens in saecula saeculorum et habeo claues
mortis et inferorum. Item in euangelio Dominus dicit
post r esurrec tionem: Data est mihi omnis potestas in caelo
et in terra: ite ergo et docete omnes gentes baptizantes eos in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos obseruare
omnia quaecumque praecepi uobis.
Section 27
QVOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEVM PATREM NISI PEB FILIVM EIVS 1ESVM CHRISTVM.
In euangelio: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit
ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua: per me si
qui introierit, saluabitur. Item illic: Multi prophetae et iusti
concupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae
auditis et non audierunt. Item illic: Qui credit in filium habet
uitam aeternam: qui non dicto audiens est filio non uidebit uitam,
sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apostolus
ad Ephesios: Et cum uenisset, adnuntiauit uobis pacem his
qui longe et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum
ambo in uno spiritu ad patrem. Item ad Romanos: Omnes
enim peccauerunt et egent claritatem Dei, iustificantur autem
dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Iesu.
Item in epistula Petrus apostolus: Christus semel pro
peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret
Deo. Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est, ut
suscitentur. Item in epistula Iohannes apostolus: Qui
negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium
et patrem habet.
Section 28
QVOD IPSE IVDEX VENTVRVS SIT.
Apud Malachiam: Ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus:
eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et
succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. Item in psalmo
XLVIIII: Deus deorum Dominus locutus est et uocauit terram a
solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris eius. Deus
manifeste ueniet Deus noster et non silebit. ignis in conspectu
eius ardebit et in circuitu eius tempestas ualida. aduocauit caelum
susum et terram discernere populum suum. congregate illi
iustos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia: et
adnuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Item
apudEsaiam: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet
bellum: excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum
fortitudine: tacui, numquid semper tacebo ? Item in psalmo
LXVII: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius et fugiant qui
oderunt eum a facie eius. sicut deficit fumus, deficiant: sicut
fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et iusti
epulentur et exultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.
cantate Domino, psalmum dicite nomini eius, iter facite ei
qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. turbabuntur a
facie eius patris orphanorum et iudicis uiduarum. Deus in loco
sancto suo, Deus qui habitare facit unanimes in domo, qui educet
uinctos in fortitudine, similiter eos qui in iram prouocant, qui
habitant in sepulchris. Deus, cum egredieris coram populo tuo,
dum transgredieris in deserto. Item in psalmo LXXXI:
Exurge, Deus, iudica terram, quoniam tu disperdes in omnibus
gentibus. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quid
nobis et tibi, fili Dei? quid huc uenisti ante tempus perdere nos?
Item secundum Iohannem: Nihil pater iudicat sed omne
iudicium filio dedit, ut omnes honorificent filium sicut honorificant
patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem
qui misit eum. Item Paulus apostolus ad Corinthios
secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit
siue bona siue mala.
Section 29
QVOD IPSE SIT REX IN AETERNVM REGNATVRVS.
Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: ecce rex tuus uenit
tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum indomitum.
Item apud Esaiam: Quis nuntiabit uobis locum illum aeternum?
ambulans in iustitia et manus abstinens a muneribus, grauans
aures, ut non audiat iudicium sanguinis, et conprimens
oculos suos, ne uideat iniustitiam, hic habitabit in alta spelunca
petrae fortis: panis illi dabitur et aqua eius fidelis. regem cum
claritate uidebitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum
ego, dicit Dominus, et nomen meum inlustre est apud gentes.
Item in psalmo secundo: Ego autem constitutus sum rex
ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum
Domini. Item in psalmo XXI: Reminiscentur et conuertentur
ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius
omnes patriae gentium: quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur
gentium. Item in psalmo XXIII: Tollite portas,
principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit
rex gloriae. quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens,
Dominus potens in proelio. tollite portas, principes, uestri et
eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est
iste rex gloriae? Dominus uirtutum ipse est rex gloriae. Item
in psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico
ego opera mea regi. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis.
speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in
labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. adcingere
gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine
tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et
mansuetudinem et iustitiam. Item inpsalmoV: Rex meus et
Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane et exaudies
uocem meam , mane adstabo tibi et uidebo. Item in psalmo
XCVI: Dominus regnauit, exultet terra, laetentur insulae multae.
Item in psalmo XLIIII: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu
deaurato, circumamicta uarietatem. audi, filia, et uide
et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum
patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est
Dominus Deus tuus. Item in psalmo LXXIII: Deus autem
rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae.
Item in euangelio secundum Matthaeum: Et cum Iesus
natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce
magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui
natus est rex Iudaeorum P uidimus enim stellam eius in orientem
et uenimus adorare eum. Item secundum Iohannem
dixit Iesus: Regnum meum non est de isto saeculo: si
de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur
ne traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc.
dixit Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis quoniam
rex sum: in hoc natus sum et in hoc ueni in saeculum, ut
testimonium dicam ueritati. omnis qui est de ueritate audit
uocem meam.
Section 30
QVOD IPSE SIT ET IVDEX ET REX.
Item in psalmo LXXI: Deus, iudicium tuum regi da et
iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in tua iustitia.
Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus
albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus,
aequum iustumque iudicat et proeliatur: oculi autem eius erant
tamquam flamma ignis et super caput eius diademata multa et
portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum: et erat
coopertus uestem sparsam sanguineam et dicitur nomen eius
uerbum Dei: et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in
equis albis induti byssinum album mundum, et de ore eius exiel.at
gladius acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasturus
est in uirga ferrea, et ipse calcabit torcular uini irae Dei
omnipotentis. habet etiam in ueste et in femore suo nomen scriptum:
rex regum et dominus dominorum. Item in euangelio:
Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum
eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum
omnes gentes: et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum
pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos
autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite,
benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum
ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui
et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis
me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad
me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus
esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando
te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando
autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et
respondens rex dicet eis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni
horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis
qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum
quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui
enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me,
hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus
et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt
et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut
sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere
et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico
nobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi
fecistis. et ibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam
aeternam.
Book 3 LIBER TERTIVS.
Section pr
CVPRIANVS QVIRINO FILIO SALVTEM.
Pro fide ac deuotione tua, quam Domino Deo exhibes, fili carissime,
petisti, ut ad instruendum te excerperem de scripturis
sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae disciplinam
pertinentia, lectionis diuinae succinctam diligentiam quaerens,
ut animus Deo deditus non longis aut multis librorum uoluminibus
fatigetur, sed eruditus breuiario praeceptorum caelestium
habeat ad fouendam memoriam suam salubre et grande conpendium.
et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci
quod petisti, ut laborarem semel, ne tu semper laborares. quantum
potuit itaque mediocritas nostra conplecti, collecta sunt a
me quaedam praecepta dominica et magisteria diuina quae esse
et facilia et utilia legentibus possint, dum in breuiarium pauca
digesta et uelociter perleguntur et frequenter iterantur. opto
fili carissime, semper bene ualere.
Testimonies Against the Jews
CAPTVILA.
I. De bono operis et misericordiae.
II. In opere et eleemosynis, etiamsi per mediocritatem
minus fiat, ipsam uoluntatem satis esse.
III. Agapem et dilectionem fraternam religiose et firmiter
exercendam.
IIII. In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.
V. Humilitatem et quietem in omnibus tenendam.
VI. Bonos quosque et iustos plus laborare sed tolerare
debere, quia probantur.
VII. Non contristandum Spiritum sanctum quem accepimus.
VIII. Iracundiam uincendam esse, ne cogat delinquere.
VIIII. Inuicem se fratres sustinere debere.
X. In Deum solum fidendum et in ipso gloriandum.
XI. Eum qui fidem consecutus est exposito priore homine
caelestia tantum et spiritalia cogitare debere
nec adtendere ad saeculum, cui iam renuntiauit.
XII. Non iurandum.
XIII. Non maledicendum.
XIIII.. Numquam mussitandum, sed circa omnia quae
accidunt benedicendum Deum.
XV Ad hoc temptari homines a Deo, ut explorentur.
XVI. De bono martyrii.
XVII. Minora esse quae in saeculo patimur quam sit praemium
quod promissum est.
XVIII. Dilectioni Dei et Christi nihil praeponendum.
XVIIII. Voluntati non nostrae sed Dei obtemperandum.
XX. Fundamentum et firmamentum spei et fidei esse
timorem.
XXI. Non temere de altero iudicandum.
XXII. Accepta iniuria remittendum et ignoscendum.
XXIII. Vicem malis non reddendam.
XXIIII. Non posse ad patrem ueniri nisi per Christum.
XXV. Ad regnum Dei, nisi baptizatus et renatus quis
fuerit, peruenire non posse.
XXVI. Parum esse baptizari et eucharistiam accipere,
nisi quis factis et opere proficiat.
XXVII. Baptizatum quoque gratiam perdere quam consecutus
sit, nisi innocentiam seruet.
XXVIII. Non posse in ecclesia remitti ei qui in Deum deliquerit.
XXVIIII. De odio nominis ante praedictum.
XXX. Quod quis Deo uouerit cito reddendum.
XXXI. Eum qui non crediderit iam iudicatum esse.
XXXII. De bono uirginitatis et continentiae.
XXXIII. Nihil patrem iudicare sed filium et patrem ab eo
non honorificari, a quo non honorificetur filius.
XXXIIII. Fidelem gentiliter uiuere non oportere.
XXXV. Deum ad hoc patientem esse, ut nos paeniteat peccati
nostri et reformemur.
XXXVI. Mulierem ornari saeculariter non debere.
XXXVII. Fidelem non oportere ob alia delicta nisi ob nomen
solum puniri.
XXXVIII. Seruum Dei innocentem esse debere, ne incidat in
paenam saecularem.
XXXVIIII. Datum nobis esse exemplum uiuendi in Christo.
XL. Non iactanter nec tumultuose operandum.
XLI. Inepte et scurriliter non loquendum.
XLII. Fidem in totum prodesse et tantum nos posse quantum
credimus.
XLIII. Posse eum statim consequi qui uere crediderit.
XLIIII. Fideles inter se disceptantes non debere gentilem
iudicem experiri.
XLV. Spem futurorum esse et ideo fidem circa ea quae
promissa sunt patientem esse debere.
XLVI. Mulierem in ecclesia tacere debere.
XLVII. Delicto et merito nostro fieri, ut laboremus nec
Dei opem in omnibus sentiamus.
XLVIII. Non faenerandum.
XLVIIII. Inimicos quoque diligendos.
L. Sacramentum fidei non esse profanandum.
LI. Quod nemo in opere suo extolli debeat.
LII. Credendi uel non credendi libertatem in arbitrio
positam.
LIII. Dei arcana perspici non posse et idcirco fidem nostram
simplicem esse debere.
LIIII. Neminem sine sorde et sine peccato esse.
LV. Non hominibus sed Deo placendum.
LVI. Deum nihil latere ex his quae geruntur.
LVII. Fidelem emendari et reseruari.
LVIII. Neminem contristari morte debere, cum sit in uiuendo
labor et periculum, in moriendo pax et resurgendi
securitas.
LVIIII. De idolis quae gentiles deos putant.
LX. Ciborum nimiam concupiscentiam non adpetendam.
LXI. Possidendi concupiscentiam et pecuniam non adpetendam.
LXII. Matrimonium cum gentilibus non iungendum.
LXIII. Grauius delictum esse fornicationis.
LXIIII. Quae sint carnalia quae mortem pariant et quae
spiritalia quae ad uitam ducant.
LXV. Omnia delicta in baptismo deponi.
LXVI. Disciplinam Dei in ecclesiasticis praeceptis obseruandam.
LXVII. Praedictum quod disciplinam sanam aspernaturi
essent.
LXVIII. Recedendum ab eo qui inordinate et contra disciplinam
uiuat.
LXVIIII. Non in sapientia mundi nec in eloquentia esse
regnum Dei sed in fide crucis et uirtute conuersationis.\'
LXX. Parentibus obsequendum.
LXXI. Patres quoque asperos esse circa filios non oportere.
LXXII. Seruos, cum crediderint, plus dominis carnalibus
seruire debere.
LXXIII. Item dominos mitiores esse debere.
LXXIIII. Viduas probatas quasque honorandas.
LXXV. Suorum et maxime fidelium curam plus unumquemque
habere debere.
LXXVI. Maiorem natu non temere accusandum.
LXXVII. Peccantem publice obiurgandum.
LXXVIII. Cum haereticis non loquendum.
LXXVIIII. Innocentem fidenter petere et inpetrare.
LXXX. Nihil licere diabolo in hominem, nisi Deus permiserit.
LXXXI. Mercedem mercennario cito reddendam.
LXXXII. Non augurandum.
LXXXIII. Cirrum non habendum.
LXXXIIII. Non uellendum.
LXXXV. Surgendum, cum episcopus aut presbyter ueniat.
LXXXVI. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide et in
eadem traditione permaneat qui recedit.
LXXXVII. Fideles simplices cum prudentia esse debere.
LXXXVIU. Fratrem non circumueniendum.
LXXXVIIII. Subito uenire finem mundi.
XC. Vxorem a uiro non recedere aut, si recesserit, innuptam
manere.
XCI. Tantum unumquemque temptari quantum potest
sustinere.
XCII. Non quicquid licet esse faciendum.
XCIII. Praedictum quod haereses futurae essent.\'
XCIIII. Cum timore et cum honore eucharistiam accipiendam.\'
XCV. Bonis conuiuendum, malos autem uitandos.
XCVI. Factis, non uerbis operandum.
XCVTL Ad fidem et ad consecutionem properandum esse.
XCVIII. Catechumenum peccare iam non debere.
XCVIIII. Iudicium secundum tempora futurum uel aequitatis
ante legem uel legis post Moysen.
C. Gratiam Dei gratuitam esse debere.
CI. Spiritum sanctum in igne frequenter apparuisse.
CII. Correptionem bonos quosque libenter audire debere.
CIII. A multiloquentia temperandum.
CIIII. Non mentiendum.
CV. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico
ministerio.
CVI. Iniuria accepta patientiam tenendam et ultionem
Deo relinquendam.
CVII. Non detrahendum.
CVIII. Non esse proximo insidiandum.
CVIIII. Infirmos uisitandos.
CX Susurrones maledictos esse.
CXI. Sacrificia malorum acceptabilia non esse.
CXII. Grauius iudicari de his qui in saeculo plus habuerint
potestatis.
CXIII. Viduam et pupillos protegi oportere.
CXIIII. Dum in carne est quis, exomologesim facere debere.
CXV. Adulationem perniciosam esse.
CXVI. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptismo plura peccata
dimittuntur.
CXVII. Fortem congressionem esse aduersus diabolum et
ideo fortiter nos stare debere, ut possimus uincere.
CXVIII. De antichristo quod in homine ueniat.
CXVIIII. Graue fuisse iugum legis quod a nobis abiectum
est et leue esse iugum Domini quod a nobis susceptum
est.
CXX. Orationibus insistendum.
Section 1
DE BONO OPERIS ET MIBERICORDIAE.
Apud Esaiam: Exclama in fortitudine et noli parcere, sicut
tuba exalta uocem tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum
et domui Iacob facinora eorum. me de die in diem quaerunt et
cognoscere uias meas concupiscunt, quasi plebs quae iustitiam
fecerit et iudicium Dei non deseruerit. postulant a me nunc iudicium
iustum et adpropinquare Deo concupiscunt dicentes: quid
quia ieiunauimus, et non uidisti, humiliauimus animas nostras,
et non cognouisti? in diebus enim ieiunii inueniuntur uoluntates
uestrae. aut enim subiectos uobis conpungitis aut ad iudicia et
lites ieiunatis aut proximos caeditis pugnis. ut quid mihi ieiunatis,
ut hodie audiatur uox uestra in clamore? non hoc ieiunium
quod ego elegi et diem humiliare hominem animam suam.
tametsi contorseris quasi circulum collum tuum et saccum et
cinerem substraueris, nec sic uocabis ieiunium acceptum. non
tale ieiunium elegi, dicit Dominus: sed solue omnem nodum
iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium conmerciorum, dimitte
quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam
dissipa. frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc
in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis
tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et
uestimenta tua cito orientur. et praeibit ante te iustitia et claritas
Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te.
dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum. Item in Iob:
Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor
auxiliatus sum. os uiduae benedixit me, cum essem oculus caecorum,
pes quoque clodorum ego essem et inualidorum pater.
Item in Tobia: Et dixi Tobiae filio meo: uade et adduc
quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris, qui tamen
in mente habeat Deum ex toto corde suo. hunc adduc et manducabit
pariter meum prandium hoc: ecce sustineo te, fili , donec
uenias. Item illic: Omnibus diebus uitae tuae, fili , Deum in
mente habeto et noli praeterire praecepta eius. iustitiam fac omnibus
diebus uitae tuae et noli ambulare uiam iniquitatis: quoniam
agente te ex ueritate erit respectus operum tuorum. ex substantia
tua fac eleemosynam et noli auertere faciem tuam ab ullo
paupere. ita fiet, ut nec a te auertatur facies Dei. quomodo habueris,
fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa
fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica.
et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium bonum
repones tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a
morte liberat et non patitur ire in tenebras. munus bonum
est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo.
Item in Sapientia Salomonis: Qui pauperum miseretur,.
Deo faenerat. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui
autem auertit oculum suum, in magna inopia erit. Item illic:
Eleemosynis et fide peccata purgantur. Item illic: Si esurit
inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim
faciens carbones ignis superfundes capiti eius. Item illic: Sicut
aqua extinguet ignem, sic eleemosyna extinguet peccatum. Item
in Prouerbiis: Prouerbiis: uade et reuertere, cras ego dabo,
cum possis statim bene facere. non enim scis quid contingat
sequenti die. Item illic: Qui obturat aurem ne audiat inbecillum,
et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum.
Item illic: Qui conuersatur sine uituperatione in iustitia, beatos
filios relinquet. Item in Ecclesiastico: Fili, si habes,
bene fac tecum et Deo dignas oblationes offeres, memorare, quoniam
mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in
corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Item
in psalmo XXXVI misericordiam et posteris prodesse:
iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum
nec semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat,
et semen eius in benedictione erit. Item in psalmo XL: Beatus
qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberabit
eum Dominus. Item in psalmo CXI: Disparsit, dedit
pauperibus, iustitia eius. manet in saeculum saeculi. Item in
Osee: Misericordiam malo quam sacrificium, et agnitionem Dei
quam holocaustomata. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur.
Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Item illic: Thesaurizate uobis thesauros
in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et
ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit
et cor tuum. Item illic: Simile est regnum caelorum homini
negotianti quaerenti bonas margaritas: ubi autem inuenerit pretiosam
margaritam, uadit et uendit omnia quae habuit et emit
illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et
qui potauerit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum
in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius.
Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni
petenti te da et ab eo qui uoluerit mutuari ne te auertas. Item
illic: Si uis in uitam uenire, serua mandata. dicit ille: quae?
ait illi Iesus: non occides, non moechaberis, non falsum testimonium
dices, honora patrem et matrem et diliges proximum
tuum tamquam te. dicit illi iuuenis: omnia ista obseruaui. quid
adhuc mihi deest? dicit illi Iesus: si uis perfectus esse, uade et,
uende bona tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo
et ueni sequere me. Item illic: Cum uenerit filius hominis in
claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno
claritatis suas et colligentur ante eum omnes gentes. et segregabit
illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis.
et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc
dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei,
percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui
enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me,
hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus
sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc
respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem
et pauimus, sitientem et potauimus ? quando te uidimus
hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te
uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens
rex dicet eis: amen dico uobis , quamdiu fecistis uni horum ex
fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a
sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum
quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim
et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes
fui et non abduxistis me, nudus fui et non uestistis
me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt
et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem
aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere
et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico
uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis.
et ibunt isti in ambustionem aeternam. iusti autem in
uitam aeternam. Item in euangelio secundum Lucam: Vendite
quae possidetis et date eleemosynam. Item illic: Qui fecit
quod est intus, fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam,
et ecce uobis omnia munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia
mea do pauperibus et si cui quid fraudaui quadruplum
reddo. dixit autem Iesus: quia salus hodie domui huic facta est,
quoniam et ipse filius est Abrahae. Item Paulus apostolus
ad Corinthios secunda: Vestra abundantia illorum inopiam
suppleat, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum
et sit aequalitas, sicut scriptum est: qui multum habuit non
abundauit et qui modicum non indiguit. Item illic: Qui parce
seminat parce et metet: et qui seminat in benedictione de benedictione
et metet. unusquisque autem sicut corde proposuit,
non quasi ex tristitia uel ex necessitate. hilarem enim datorem
diligit Deus. Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit
pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Item illic: Qui
administrat semen seminanti, et panem ad edendum tribuet et
multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum
iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic:
Administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis
desunt, sed abundabit per multam gratiarum actionem in Deum.
Item in epistula Iohannis: Qui habuerit substantiam
mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et eluserit uiscera
sua, quomodo caritas Dei manet in illo Item e m in euangelio
secundum Lucam: Cum facis prandium aut cenam, noli uocare
amicos tuos aut fratres neque uicinos neque diuites, ne forte w
et illi reinuitent te: et erit retributio tibi. sed cum facis prandium
aut cenam, uoca mendicos, debiles, caecos, clodos, et
beatus eris, quoniam non habent unde retribuere tibi: restituetur
autem tibi in resurrectione iustorum.
Section 2
IN OPERE ET ELEEMOSVNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINVS FIAT, IPSAM VOLVNTATEM SATIS ESSE.
In epistula Pauli ad Corinthios secunda: Si uoluntas
prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabilis
est, non secundum quod non habuerit: neque ut aliis refrigerium,
uobis pressura sit.
Section 3
AGAPEM ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? nonne
pater unus est omnium nostrum? quid utique dereliquistis unusquisque
fratrem suum? Item in euangelio secundum Iohannem:
Pacem meam do uobis, pacem meam demitto uobis.
Item illic: Hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem,
quemadmodum dilexi uos. maiorem hac caritatem nemo habet,
quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Item illic: Beati
pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. Item illic: Dico
uobis, quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra, de omni
re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in
caelis est. ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine
meo, ego cum eis sum. Item ad Corinthios prima: Et ego
quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed
quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo. lacte uos potaui,
non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc
enim estis carnales. ubi enim in uobis aemulatio et contentio
et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
Item illic: Et si habuero omnem fidem ita ut montes
transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si in
cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam, nihil proficio. caritas magnanima
est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, caritas
non agit perperam, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum,
non gaudet super iniustitiam, conlaetatur autem in ueritate.
omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
caritas numquam excidit. Item ad Galatas: Diliges proximum
tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis inuicem,
uidete ne consumamini ab inuicem. Item in epistula Iohannis:
In hoc apparent filii Dei et filii diaboli. omnis qui non
est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum. Item
illic: Qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia
omnis homicida non habet in se uitam manentem. Item illic:
Si qui dixerit quoniam diligit Deum et fratrem suum odit, mendax
est. qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, Deum
quem non uidet non potest diligere. Item in Actibus apostolorum:
Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente
una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam
suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt omnia communia.
Item in euangelio secundum Matthaeum: Si obtuleris
munus tuum ad altare et illic recordatus fueris quia frater
tuus habet aliquid aduersus te, relinque illic munus tuum ante
altare et uade prius, reconciliare fratri tuo et tunc ueniens offeres
munus tuum ad altare. Item Iohannes apostolus: Deus
caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in
illo manet. Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem
suum odit in tenebris est usque adhuc.
Section 4
IN NVLLO GLORIANDVM, QVANDO NOSTEVM NIHIL SIT.
In euangelio secundum Iohannem: Nemo potest
quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. Item in
epistula Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes,
quod non acceperis? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi
non acceperis ? Item in Regnorum primo: Nolite gloriari
neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore
uestro, quia Deus scientiarum dominus. Item illic: Inualidus
factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt uirtute. Item
in Machabaeis: Iustum est subditum Deo esse et mortalem
non paria Deo sentire. Item illic: Et uerba uiri peccatoris ne
timueris, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur
et cras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram
suam et cogitatio eius peribit.
Section 5
HVMILITATEM ET QVIETEM IN OMNIBVS TENENDAM.
Apud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Caelum mihi
thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam mihi sedem
aedificabitis aut quis locus ad requiem mihi? omnia enim ista
fecit manus mea et sunt mea omnia ista. et super quem aspiciam
alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea ?
Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati mites
quoniam ipsi hereditabunt terram. Item secundum Lucam:.
Qui minimus est in omnibus uobis hic erit magnus. Item illic:
Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Item
ad Romanos: Noli altum sapere sed time. si enim Deus naturalibus
ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Item in
psalmo XXXIII: Et humiles spiritu saluabit. Item ad Romanos:
Reddite omnibus quae debentur, cui tributum, tributum,
cui uectigal, uectigal, cui timorem, timorem, cui honorem,
honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem uos
diligatis. Item in euangelio secundum Matthaeum:
Diligunt primum recumbendi locum in cenis et primam sessionem
in synagogis et salutationem in foro et uocari ab hominibus
Rabbi. uos autem ne uocemini Rabbi: unus est enim uobis magister.
Item in euangelio secundum Iohannem: Non
est seruus maior domino suo neque apostolus maior eo quit
misit eum. haec scientes beati eritis, si ea feceritis. Item in
psalmo LXXXI: Humilem et pauperem iustificate.
Section 6
BONOS QVOSQVE ET IVSTOS PLVS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QVIA PROBANTVR.
Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax et homines
iustos temptatio tribulationis. Item in psalmo L: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus
non spernit. Item in psalmo XXXIII: Prope est Dominus
Omnibus tribulatis corde et humiles spiritu saluabit. Item
illic: Multae tribulationes iustorum, sed de his omnibus liberabit
eos Dominus. Item in Iob: Nudus exiui de matris utero,
nudus etiam ibo in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit:
sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum.
in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob
labiis suis in conspectu Domini. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Beati qui lugunt, quoniam ipsi consolabuntur.
Item secundum Iohannem: Haec locutus sum uobis,
ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite,
quoniam ego uici saeculum. Item apostolus ad Corinthios
secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae
qui me colaphizet, ut non extollar. propter quod ter Dominum
rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia
mea. nam uirtus in infirmitate perficitur. Item ad Romanos:
Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem, sed et gloriamur
in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur,
tolerantia autem probationem, probatio autem spem. spes
autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Item in euangelio
secundum Matthaeum: Quam lata et spatiosa uia est quae
ducit ad interitum, et multi sunt qui introeunt per eam. quam
arta et angusta uia est quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui
inueniunt eam. Item in Tobia: Vbi sunt iustitiae tuae P ecce
quae pateris. Item in Sapientia Salomonis: In locis
impiorum gemunt iusti: in illorum autem perditione abundabunt
iusti.
Section 7
NON CONTRISTANDVM SPIEITVM SANCTVM QVEM ACCEPIMVS.
Paulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum
sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia
auferentur a uobis.
Section 8
IRACVNDIAM VINCENDAM ESSE NE COGAT DELINQVERE.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Melior est uir patiens
quam fortis. qui enim iracundiam continet melior est quam qui
ciuitatem capit. Item illic: Inprudens eadem die enuntiat
iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus. Item
apostolus ad Ephesios: Irascimini et nolite peccare. sol non
occidat super iracundiam uestram. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Audistis quoniam dictum est antiquis:
non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. ego autem
dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus
erit iudicio.
Section 9
INVICEM SE FRATRES SVSTINERE DEBERE.
Paulus apostolus ad Galatas: Considerans te ipsum,
ne et tu tempteris. alter alterius onera sustinete et sic inplebitis
legem Christi.
Section 10
IN DEVM SOLVM FIDENDVM ET IN IPSO OLOBIAKDVM.
In Hieremia: Non glorietur sapiens in sapientia sua nec
glorietur fortis in fortitudine sua nec glorietur diues in diuitiis
suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur intellegere et
nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et
iudicium et iustitiam super terram, quoniam in his est uoluntas
mea, dicit Dominus. Item in psalmo LV: In Domino
sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Item in
psalmo LXI: Non nisi solo Deo subiecta est anima mea.
Item in psalmo CXVII: Non timebo quid faciat mihi homo:
Dominus mihi adiutor est. Item illic: Bonum est confidere in
Domino quam confidere in homine. bonum est sperare in Domino
quam sperare in principibus. Item in Danihele: Responderunt
autem Sidrac, Misac, Abdenago et dixerunt regi Nabuchodonosor:
rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi.
est enim Deus, cui nos seruimus, potens eripere nos de camino
ignis ardentis et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non,
notum sit tibi quoniam diis tuis non seruimus et imaginem
auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam:
Maledictus homo qui spem habet in hominem: et benedictus
homo qui fidit in Deum, et erit in Domino spes eius. Item in
Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis et illi solo
seruies. Item apostolus ad Romanos: Et coluerunt et seruierunt
creaturae relicto creatore. propter quod et tradidit illos
Deus in passiones ignominiae. Item apud Iohannem: Maior
est qui in uobis est quam qui in hoc mundo.
Section 11
EVM QVI FIDEM CONSECVTVS EST EXPOSITO PRIORE HOMINE CAELESTIA TANTVM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE NEC ADTENDERE AD SAECVLVM, CVI IAM RENVNTIAVIT.
Apud Esaiam: Quaerite Dominum et mox inueneritis, inuocate
eum. cum autem adpropinquauerit uobis, relinquat impius
uias suas et uir iniquus cogitationes suas et conuertatur ad
Dominum et misericordiam consequetur, quia relinquet multum
peccata uestra. Item apud Salomonem: Vidiuniuersa opera
quae facta sunt sub sole, et ecce omnia uanitas. Item in Exodo:
Sic autem comedetis eum. lumbi uestri praecincti et caligae uestrae
in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris et
edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in euangelio
secundum Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: quid edemus
aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes
quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis.
quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur
uobis. Item illic: Nolite cogitare de crastino. crastinus
enim dies ipse cogitabit pro se. sufficit diei malitia sua. Item
illic: Nemo inponens manum suam in aratro respiciens retro
aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite uolatilia caeli, quoniam
non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et.
pater uester caelestis pascit illa. nonne uos plus estis illis ? Item
secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae
ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum,
quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiatis
illi. beati serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes.
Item secundum Matthaeum: Vulpes cubilia habent et uolucres
caeli diuersoria, filius autem hominis non habet, ubi caput
suum reclinet. Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt
eius, non potest meus discipulus esse. Item apostolus ad
Corinthios prima: Non estis uestri. empti enim estis pretio
magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. Item illic:
Tempus collectum est. reliquum est ergo ut et qui habent
uxores quasi non habentes sint, et qui flent quasi non flentes,
et qui gaudent quasi non gaudentes, et qui emunt quasi non
possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit
enim figura huius mundi. Item illic: Primus homo de
terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales
et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo
portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et
imaginem eius qui de caelo est. Item ad Philippenses:
Omnes sua quaerunt et non quae sunt Christi: quorum finis
est interitus, quorum Deus uenter est, et gloria in confusionem
eorum qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in
caelis est: unde et saluatorem expectamus Dominum Iesum
Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum
corpori claritatis suae. Item ad Galatas: Mihi autem
absit gloriari nisi in crucem Domini nostri Iesu Christi, per quem
mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Item ad Timotheum:
Nemo militans Deo inplicat se negotiis saecularibus,
ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certabit quis, non
coronabitur, nisi legitime pugnauerit. Item ad Colossenses:
Si mortui estis cum Christo ab elementis eius mundi, quid tamquam
uiuentes in hoc mundo uana sectamini Item em de hoc
ipso: Si conresurrexistis in Christo, quae susum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae susum sunt sapite
non quae terrena sunt. mortui enim estis et uita uestra abscondita
est cum Christo in Deo. cum autem Christus apparuerit uita
uestra, tunc et uos apparebitis in gloria. Item ad Ephesios:
Exponite prioris conuersationis ueterem hominem qui conrumpitur
secundum concupiscentias deceptionis. innouamini autem
spiritu sensus uestri et iuduite nouum hominem, eum qui secundum
Deum constitutus est in iustitia et sanctitate et ueritate.
De hoc ipso in epistula Petri: Quasi hospites et peregrini
abstinete uos a carnalibus desideriis quae militant aduersus animam,
conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum
retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes
magnificent Dominum. Item in epistula Iohannis:
Qui dicit se in Christo manere debet, quomodo ille ambulauit,
et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque
ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas
patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia
carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non
est a Patre sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit et
concupiscentia eius. qui autem fecerit uoluntatem Dei manebit
in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. Item apostolus
ad Corinthios prima: Expurgate uetus fermentum,
ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. nam et pascha nostrum
immolatus est Christus. itaque festa celebremus non in fermento
ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis
et ueritatis.
Section 12
NON IVRANDVM.
Apud Salomonem: Vir multum iurans inplebitur iniquitate
et non discedet a domo eius plaga: et si uane iurauerit, non iustificabitur.
Item in euangelio secundum Matthaeum:
Dico uobis non iurare in totum. sit autem sermo uester: est est,
non non. Item in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei
tui in uano.
Section 13
NON MALEDICENDVM.
In Exodo: Non maledices neque principi populi tui detraxeris.
Item in psalmo XXXIII: Quis est homo qui uult
uitam et cupit uidere dies bonos ? cohibe linguam tuam a malo
et labia tua ne loquantur dolum. Item in Leuitico: Et
locutus est Dominus ad Moysen dicens: produc eum qui maledixerit
foras extra castra, et inponent omnes qui audierunt
manus suas super caput eius et lapidabunt eum omnis synagoga
filiorum Israel. Item apostolus ad Ephesios: Omnis
sermo malus de ore uestro non procedat, sed si quis bonus
est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Item
ad Romanos: Benedicite et nolite maledicere. Item in
euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit fratri auo:
fatue, reus erit gehennae ignis. Item secundum Lucam:
Dico autem uobis, quia omne uerbum uacuum quod locuti fuerint
homines, reddent pro eo rationem in die iudicii. de sermonibus
enim tuis iustificaberis et de sermonibus tuis condemnaberis.
Section 14
NVMQVAM MVSSITANDVM, SED CIRCA OMNIA QVAE ACCIDVNT BENEDICENDVM DEVM.
Apud Iob: Dic uerbum aliquod in Dominum et morere. at
ille intuitus eam dixit: tamquam una ex ineptis mulieribus locuta
es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus?
in his omnibus quae acciderunt ei nihil peccauit Iob
labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animaduertisti
puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris,
homo sine querella, uerus Dei cultor, abstinens se ab omni malo.
Item in psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo. Item in Numeris: Desinat
murmuratio eorum a me, et non morientur. Item in Actibus
apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Sileas
orantes gratias agebant Deo. audiebant autem eos uincti. Item
Paulus apostolus ad Philippenses: Omnia autem pro
dilectione facite sine murmurationibus et reputationibus, ut
sitis sine querella et inmaculati filii Dei.
Section 15
AD HOC TEMPTARI HOMXNES A DEO VT EXPLORENTVS.
In Genesi: Et temptauit Deus Abraham et dixit ad illum:
accipe filium tuum illum unicum quem dilexisti Isaac et uade in
terram altam et inpones illum hostiam in uno ex montibus, de
quo tibi dixero. Item in Deuteronomio: Temptat Dominus
Deus uester uos ut sciat, si diligitis Dominum Deum uestrum
ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. Item in Sapientia
Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt,
spes eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati in multis
bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos
dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam
hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum,
iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit
dominus eorum in perpetuum. Item in Machabaeis: Abraham
nonne in temptatione inuentus est fidelis et deputatum est
ei ad iustitiam ?
Section 16
DE BONO MARTVRII.
In Sapientia Salomonis: Liberat de malis animam martyr
fidelis. Item illic: Tunc stabunt iusti in magna constantia
aduersus eos qui se angustauerunt et qui labores eorum
diripuerunt. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur
in subitatione insperatae salutis dicentes inter sa, paenitentiam
habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus
aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati
uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum
sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei, et inter
sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et
iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati
sumus in iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines
difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis
profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis ?
transierant omnia illa tamquam umbra. Item in psalmo
CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
Item in psalmo CXXV: Qui seminant in lacrimis in gaudio
metent. euntes ibant et flebant mittentes semina sua, uenientes
autem uenient in exultatione portantes manipulos suos.
Item in euangelio secundum Iohannem: Qui amat
animam suam perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo
in uitam aeternam conseruabit illam. Item illic: Veniet
hora, ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere.
sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me.
Item secundum Matthaeum: Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Item illic: Cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid
loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non
enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur
in uobis. Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere, magis autem timete
eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam. Item
illic: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego
confitebor illum coram patre meo qui est in caelis. qui autem me
negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo
qui est in caelis. qui autem sustinuerit usque ad finem, hic saluus
erit. Item secundum Lucam: Beati eritis, cum uos
oderint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint
nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. gaudete in
illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa est in caelis.
Item illic: Amen dico uobis, nemo est qui reliquerit domum
aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et
non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo
uitam aeternam. Item in Apocaly psi: Et cum aperuisset
quintum signum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum
Dei et martyrium suum, et clamauerunt magna uoce dicentes:
quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas
sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et data
est eis singulis stola alba et dictum est eis ut requiescerent
breui adhuc tempore, donec inpleatur numerus conseruorum et
fratrum eorum quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item
illic: Post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo
poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes
in conspectu throni et agni et erant amicti stolas albas et palmae
erant in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo
nostro sedenti super thronum et agno. et respondit unus ex senioribus
dicens mihi: qui amicti sunt stolas albas, qui sunt et unde
uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait mihi: hi sunt qui
uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas
eas fecerunt in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu
throni Dei et seruiunt ei diebus et noctibus in templo eius,
et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. neque esurient
neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet neque
ullum aestum patientur: quia agnus qui in medio throni est teget
eos et deducet eos ad fontes uitae aquarum, et absterget Deus
omnem lacrimam ex oculis eorum. Item illic: Qui uincit,
dabo illi edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei. Item
illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae.
felices eos qui uigilabunt et seruabunt uestimenta sua ne nudi
ambulent et uideant turpitudinem suam. Item apostolus ad
Timotheum secunda: Ego iam immolor et tempus adsumptionis
meae instat. bonum agonem certaui, cursum consummaui,
fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi
тeddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem
mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. Item ad
Romanos: Sumus filii Dei. si autem filii, et heredes, coheredes
autem Christi: siquidem conpatiamur, ut et conmagnificemur.
Item in psalmo CXVIII: Beati inmaculati in uia,
qui ambulant in lege Domini. beati qui perscrutantur testimonia
eius.
Section 17
MENORA ESSE QVAE IN SAECVLO PATIMVR QVAM SIT \'PRAEMIVM QVOD PROMISSVM EST.
Paulus apostolus ad Romanos: Non sunt condignae
passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur
in nobis. [De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui
sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem a
morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans,
animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior.
Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti uita nos
perdis. sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam
uitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus
morti datos exspectare spem a Deo iterum ab ipso suscitandos.
tibi enim resurrectio in uitam non erit. Item illic:
Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis
quod uis. noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum.
sustine et uide, magna potestas eius qualiter te et semen
tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare, nos enim
propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum.
tu autem ne te existimes impunitum futurum aggressus pugnare
cum Deo].
Section 18
DILECTIONI DEI ET CHBISTI NIHIL PRAEPONENDVM.
In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto
corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. Item in
euangelio secundum Matthaeum: Qui amat patrem aut
matrem super me non est me dignus, et qui amat filium. aut filiam
super me non est me dignus: et qui non accipit crucem suam et
sequitur me non est meus discipulus. Item Paulus apostolus
ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi,
pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum
an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur
tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his
omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.
Section 19
VOLVNTATI NON NOSTRAE SED DEI OBTEMPERANDVM.
In euangelio secundum Iohannem: Non descendi de
caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui
me misit. Item secundum Matthaeum: Pater, si fieri
potest, transeat a me calix iste: uerum tamen non quod ego uolo,
sed quod tu. Item in prece cottidiana: Fiat uoluntas tua
in caelo et in terra. Item secundum Matthaeum: Non omnis
qui mihi dicit: Domine Domine, introibit in regnum caelorum,
sed is qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse introibit
in regnum caelorum. Item secundum Lucam: Ille
autem seruus qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit
uoluntati eius uapulabit multas. Item in epistula
Iohannis: Qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum,
quomodo et ipse manet in aeternum.
Section 20
FVNDAMENTVM ET FIKMAMENTVM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
In psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in
Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum.
Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem.
Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam,
nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item
in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit
illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit :
noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam.
nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non
pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo
secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore.
[Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca
ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me
omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia:
Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum
Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum
testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi
manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia
non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit
Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel.
post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum
et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et
ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem
suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo
usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus
illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si
exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata
fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel,
dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo
eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in
exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam
eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in
Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me
omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum
aeternum quod non auertam post illos, et timorem
meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super
illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in
omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti
quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt
supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias
agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod
accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae
sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur
merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum
pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram.
Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem
euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram
et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem
uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit
hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et
mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum
mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus
nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes
citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum
agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus
omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis
non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam
omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam
iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele:
Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit
uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et
timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt
filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et
sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non
est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque
dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque
locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed
in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos
uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui
sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur
potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te.
et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus
faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac
nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem
misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est
et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt
leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt
illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos
in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent
in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et
omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit : omnibus
gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit
uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno
meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel,
quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius
non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et
saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo
et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea:
In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum
sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis,
in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus
arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua
mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae
meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus
exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas
misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox
Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit.
Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues
hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt
Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum
dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia.
uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent
manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et
lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur
in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent
et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam
et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti
sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante
faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis
sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius ? animatio ipsius
fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus
Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens
illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel
filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus
et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui
et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad
illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum
meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere
me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete
Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus
eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens
in saeculum saeculi.
Section 21
NON TEMERE DE ALTERO IVDICANDVM.
In euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne
iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad
Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum ? domino
suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum
statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in
quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim
agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt
et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios
prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item
illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum
oporteat eum scire.
Section 22
ACCEPTA INIVRIA REMITTENDVM ET IGNOSCENDVM.
In euangelio in prece cottidiana: Remitte nobis debita
nostra, sicuti et nos remittimus debitoribus nostris. Item in
euangelio secundum Marcum: Et cum steteritis ad orationem,
remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater
uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non
remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet nobis
peccata uestra. Item illic c: In qua mensura mensi fueritis, in ea
remetietur uobis.
Section 23
VLCEM MALIS NON REDDENDAM.
In epistula Pauli apostoli ad Romanos: Nemini
malum pro malo reddentes. Item illic: Noli uinci a malo, sed
uince in bono malum. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi:
ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in
proximo est. et hi qui perseuerant nocere noceant et qui in sordibus
est sordescat adhuc, iustus autem iustiora faciat adhuc, similiter
et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum
reddere unicuique secundum facta sua.
Section 24
NON POSSE AD PATREM VENIRI NISI PER CHKISTVM.
In euangelio secundum Iohannem: Ego sum uia et
ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic:
Ego sum ianua. per me si quia introierit, saluabitur.
Section 25
AD REGNVM DEI, NISI BAPTIZATVS ET RENATVS QVIS FVERIT, PERVENIRE NON POSSE.
In euangelio secundum Iohannem: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod
enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu
spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et
biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
Section 26
PABVM ESSE BAPTIZARI ET EVCHABISTIAM ACCIPERE, NISI QVIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
In epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima:
Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus
tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis.
et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem
incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum:
Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem
mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine,
Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine
daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus?
et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis.
Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut
uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est
in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete
sicut luminaria in mundo.
Section 27
BAPTIZATVM QVOQVE GRATIAM PERDERE QVAM CONSECVTVS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
In euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus
es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus
apostolus ad Corinthios prima: Nescitis quia templum
Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis ? si quis templum Dei
uiolauerit, uiolabit illum Deus. Item in Paralipomenon:
Deus uobiscum est, dum estis uos cum ipso. si dereliqueritis
eum, derelinquet uos.
Section 28
NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QVI IN DEVM DELIQVERIT.
In euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum
aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit
aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo
neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata
remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit
Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus
erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo
peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si
autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
Section 29
DE ODIO NOMTNIS ANTE PRAEDICTVM.
In euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus
propter nomen meum. Item secundum Iohannem:
Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo
essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo
non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum.
mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior
seruus domino suo. si me persecuti sunt, et uos persequentur.
[Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et uos
et qui post uos uenerint, audire uerbum sapientiae et intellectus,
et non inuenietis. nationes autem cupient uidere sapientem praedicantem,
et non obtinget eis: non quia deerit aut deficiet sapientia
huius saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo.
erit enim sapientia in paucis uigilantibus et taciturnis et quietis,
sibi confabulantes et in cordibus suis meditantes, quoniam quidam
eos horrebunt et timebunt ut malos: alii autem nec credunt
uerbo legis altissimi: alii autem ore stupentes non credent et credentibus
erunt contrarii et inpedientes spiritum ueritatis. alii
autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut
altissimi et fortis edicta. alii autem personales fidei. alii capaces
et fortes in fide altissimi et odibiles alieno.]
Section 30
QVOD QVTS DEO VOVERIT CITO REDDENDVM.
Apud Salomonem: Prout uoueris uotum Deo, ne moram
feceris reddere illud. Item in Deuteronomio: Si autem uoueris
uotum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia
inquirens requiret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum.
ea quae egredientur per labia tua obseruabis et facies
donum quod locutus es ore tuo. Item in psalmo XLVIIII: Immola
Deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. inuoca
me in die tribulationis tuae et eripiam te et glorificabis me.
Item in Actibus apostolorum: InpleuitSatanas cor tuum,
mentiri te apud Spiritum sanctum, cum esset fundus in tua potestate?
non hominibus mentitus es sed Deo. Item in Hierem
i a: Maledictus qui facit opera Dei neglegenter.
Section 31
EVM QVI NON CREDIDERIT IAM IVDICATVM ESSE.
In euangelio secundum Iohannem: Qui non crediderit
iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii
Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum,
et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Item in psalmo 1:
Propterea non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio
iustorum.
Section 32
DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus
tuos: in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum
tuum, et ipse tui dominabitur. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Non omnes capiunt uerbum istud, sed illi
quibus datum est. sunt enim spadones qui ex utero matris nati
sunt sic, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt
spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui
potest capere capiat. Item secundum Lucam: Filii saeculi
huius generant et generantur. qui autem habuerint dignationem
saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque
nubuntur: neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis
Dei, cum sint filii resurrectionis. resurgere autem mortuos Moyses
significat, quomodo dicit in rubo Dominum Deum Abraham et
Deum Isaac et Deum Iacob. Deus non est mortuorum sed uiuorum.
omnes enim illi uiuunt. Item in epistula Pauli apostoli
ad Corinthios prima: Bonum esthomini.mulierem non tangere.
propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat
et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat,
similiter et uxor uiro. uxor corporis sui potestatem non
habet sed uir. similiter et uir corporis sui potestatem non habet
sed uxor. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus
ut uacetis orationi: et iterum ad id ipsum reuertimini, ne
uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. hoc dico
secundum indulgentiam, non secundum imperium. nam uolo
omnes homines sic esse ut me. sed unusquisque proprium habet
donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caeleps
cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. qui autem
matrimonium coniuncxit, cogitat ea quae sunt huius mundi,
quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea
quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem
nupsit cogitat de his quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
Item in Exodo cum praecepisset Deus Moysi, ut
sanctificaret populum in diem tertium, sanctificauit
ille et adiecit: Estote parati tribus diebus: non accedetis
ad mulieres. Item in Regnorum primo: Et respondit
sacerdos ad Dauid et dixit: non sunt panes profani in manu mea,
nisi panis sanctus unus. si obseruati sunt pueri a muliere, manducabunt.
Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus
se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt
qui secuntur Agnum, quocumque uadit.
Section 33
NIHIL PATREM IVDICARE SED FILIVM ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI, A QVO NON HONORIFICETVR FILIVS.
In euangelio secundum Iohannem: Nihil pater iudicat,
sed iudicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat
patrem qui misit eum. Item in Genesi: Et Dominus pluit
super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a Domino.
Item in psalmo LXXI: Deus iudicium tuum regi da et
iustitiam tuam filio regis, iudicare populum tuum in tua iustitia.
Section 34
FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE.
Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: secundum uias
gentium ne ambulaueritis. De hoc ipso quod segregare
se quis debeat a gentibus ne sit socius culpae et
fiat particeps plagae item in Apocalypsi: Et audiui
aliam uocem de caelo dicentem: exi de ea, populus meus, ne
particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius: quoniam
delicta eius usque ad caelum peruenerunt et meminit Dominus
Deus iniquitates eius. ideo reddet ei dupla, et in quo poculo
miscuit, duplum remixtum est ei: et in quantum se clarificauit
et deliciarum habuit, in tantum dabitur ei cruciatus et
luctus. quoniam in corde suo dicit: regina sum et uidua non sum
nec luctum uisura sum, propterea una hora plagae eius aduenient,
mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quia fortis
Dominus Deus qui eam iudicabit. et flebunt et plangent se in ea
reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in deliciis conuersati
sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui portatis
uasa Domini.
Section 35
DEVM AD HOC PATIENTEM ESSE VT NOS PAENITEAT PECCATI NOSTRI ET EEFOEMEMVB.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris: peccaui,
et quid accidit mihi triste? est enim altissimus patiens
redditor. Item apostolus ad Romanos: An numquid opulentiam
bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis.
ignorans quia bonitas Dei in paenitentiam te adducit? tu autem
secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram
in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique
secundum opera sua.
Section 36
MVLIEREM ORNARI SAECVLABITEB NON DEBERE.
In Apocalypsi: Et uenit unus ex septem angelis habentibus
phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi
damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas,
cum qua fornicati sunt reges terrae. et uidi mulierem sedentem
super bestiam. et mulier illa amicta erat pallium purpureum
et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis
et margaritis tenens poculum aureum in manu sua plenum
exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae.
Item ad Timotheum: Sint mulieres uestrae cum uerecundia
et pudicitia, conponentes se non in tortis crinibus neque
auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet
mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem.
Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere
non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus
cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornauit,
et cum adspexisset eam ludas, uisum est ei meretricem
esse.
Section 37
FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA NISI OB NOMEN SOLVM PVNIBI.
Petrus apostolus ad Ponticos: Nec quisquam uestrum.
tamquam fur aut homicida patiatur aut tamquam maleficus aut
curas alienas agens, sed tamquam christianus.
Section 38
SERVVM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE NE INCIDAT IN POENAM SAECVLAREM.
Paulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem
P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.
Section 39
DATVM NOBIS ESSE EXEMPLVM VIVENDI IN CHEISTO.,
In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus
est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia
eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in
ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur,
non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste.
Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura
Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine
hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus
oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod
Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne
nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium
et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus
Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum
Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus,
et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi
nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis.
Section 40
NON IACTANTER NEC TVMVLTVOSE OPERAJTDVM.
In euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra
tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic:
Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae
faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus.
amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.
Section 41
INEPTE ET SCVSBILITEB NON LOQVENDVM.
Paulus apostolus ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas
quae ad rem non pertinet nec nominetur in nobis.
Section 42
FIDEM TOTVM PRODESSE, ET TANTVM NOS POSSE QVANTVM CREDIMVS.
In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est
illi ad iustitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis,
neque intellegetis. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Modicae fidei, ad quid dubitasti? Item
illic: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis
monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil inpossibile
erit uobis. Item secundum Marcum: Omnia quaecumque
oratis et petitis credite quia accipietis , et erunt uobis. Item
illic: Omnia possibilia credenti. Item apud Abbacuc: Iustus
autem ex fide mea uiuit. Item in Daniele Ananias, Azarias,
Misahel credentes liberati sunt de flamma.
Section 43
POSSE EVM STATIM CONSEQVI QVI VERE CREDIDERIT.
In Actibus apostolorum: Ecce aqua: quid est quod me
inpediat tingui? tunc dixit Philippus: si credis ex toto corde
tao, licet.
Section 44
FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM IVDICEM EXPERIRI.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Audet quisquam
uestrum aduersus alterum negotium habens disceptare apud
iniustos et non apud sanctos? nescitis quia sancti mundum iudicabunt?
Item illic: Iam quidem in totum delictum in uobis
est, quia iudicia habetis inuicem. quare non magis iniuriam
sustinetis ? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam
facitis et fraudatis et hoc fratribus. aut nescitis quoniam iniusti
regnum Dei non consequentur?
Section 45
SPEM FVTVRORVM ESSE, ET IDEO FIDEM CIRCA EA QVAE PROMISSA SVNT PATIENTEM ESSE DEBERE.
Paulus apostolus ad Romanos: Spe saluati sumus. spes
autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid
sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam
expectamus.
Section 46
MVLIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Mulieres
uestrae in ecclesiis taceant. si quae autem quid discere uolunt,
domi uiros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier
cum silentio discat in omni subiectione. docere autem mulieri
non permittitur neque dominari uiro suo [sed esse in silentio].
Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam seductus
non est, mulier autem seducta est.
Section 47
DELICTO ET MERITO NOSTEO FIERI, VT LABOKEMVS NEC DEI OPEM IN OMNIBVS SENTIAMVS.
Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel: quia
iudicium est Domino aduersus incolas terrae, quod neque misericordia
neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: exsecratio
et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum
est super terram: sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra
lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus
terrae, cum uolatilibus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo
iudicet, nemo reuincat. Item apud Esaiam prophetam:
Numquid non ualet manus Domini ut saluos faciat, aut grauabit
aurem ut non exaudiat ? sed peccata uestra inter uos et Deum
separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne
misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti
uestri in peccatis: labia autem uestra locuta sunt facinus, et lingua
uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera, neque est
iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt
dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam:
Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. deficiat homo
et pecudes, deficiant uolucres caeli et pisces maris, et auferam
iniquos a facie terrae.
Section 48
NON FAENERANDVM.
In psalmo XIIII: Qui pecuniam non dedit ad usuram et
munera super innocentes non accepit: qui facit haec non mouebitur
in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem
qui erit iustus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet
et rapinam non rapiet: panem suum esurienti dabit et nudum.
operiet et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio:
Non faenerabis fratri tuo usuram pecuniae et usuram
ciborum.
Section 49
INIMICOS QVOQVE DILIGENDOS.
In euangelio secundum Lucam: Si diligitis qui uos
diligunt, quae est uobis gratia? et peccatores enim diligunt eos
qui se diligunt. Item in euangelio secundum Matthaeum:
Diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos persecuntur,
ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solem suum
oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
Section 50
SACRAMENTVM FIDEI NON ESSE PROFANANDVM.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Inaures inprudentis
noli quicquam dicere, ne quando audierit, inrideat sensatos sermones
tuos. Item in euangelio secundum Matthaeum:
Ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras
ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi
elidant uos.
Section 51
QVOD NEMO IN OPERE SVO EXTOLLI DEBEAT.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere
in faciendo opere tuo. Item in euangelio secundum Lucam:
Quis uestrum habens seruum arantem aut pastorem uenienti
de agro dicit: continuo transi, recumbe? sed dicit illi:
para aliquid quod cenem et adcingere et ministra mihi, donec
manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes. numquid
habet gratiam seruo illi, quia fecit quae ei imperata sunt?
sic itaque et uos, cum feceritis quae uobis imperata sunt, dicite:
serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
Section 52
CREDENDI VEL NON CREDENDI LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam uitam et
mortem, bonum et malum. elige uitam ut uiuas. Item apud
Esaiam: Et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis:
si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet.
os enim Domini locutum est ista. Item in euangelio secundum
Lucam: Regnum Dei intra uos est.
Section 53
DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Videmus nunc
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nunc
scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate
cordis quaerite Deum. Item apud eundem: Qui ambulat
simpliciter ambulat confidenter. Item illic: Noli esse sapiens
multum et noli argumentari plus quam oportet. Item
apud eundem: Altiora te ne quaesiueris et fortiora te ne perscrutaueris.
Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semet *
ipsis. Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus
est de ore leonum. Item Paulus apostolus ad Romanos:
s o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam
inexcrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius ! quis .
enim cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit aut
quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso et per
ipsum et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Item
ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones deuita
sciens quia lites generant. seruum autem Domini non oportet
litigare sed mitem esse ad omnes.
Section 54
NEMINEM SINE 8OKDE ET SINE PECCATO ESSE. *
Apud Iob: Quis enim mundus a sordibus? nec unus, etiam
si unius diei sit uita eius in terra. Item in psalmo L: Ecce
enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me
mater mea. Item Iohannes apostolus: Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis
non est.
Section 55
NON HOMINIBVS SED DEO PLACENDVM.
In psalmo LII: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam
Deus nihil fecit illos. Item Paulus apostolus ad Galatas:
Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.
Section 56
DEVM NIHIL LATERE EX HIS QVAE OEBVNTVS.
In Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi
Dei bonos et malos. Item in Hieremia: Ego Deus adproximans
et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in
abscondito, ergo ego non uidebo eum? nonne caelum et terram
ego impleo, dicit Dominus? Item in Regnorum primo:
Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi:
Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis
et cordis, et dabo unicuique uestrum secundum opera uestra.
Item in psalmo XVIII: Delicta quis intellegit? ab occultis
meis munda me, Domine. Item Paulus apostolus ad Corinthios
secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal
Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum
quae egit, siue bona siue mala.
Section 57
FIDELEM EMENDARI ET BESESVARI.
In psalmo CXVII: Castigans castigauit me Dominus et morti
non tradidit me. Item in psalmo LXXXVIII: Visitabo in
uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum. misericordiam
autem meam non auertam ab eis. Item apud Malachiam:
Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum
et emundabit filios Leui. Item in euangelio: Non exies
inde, donec reddas nouissimum quadrantem.
Section 58
NEMINEM CONTRISTAEI MORTE DEBERE, CVM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICVLVM, IST MORIENDO PAX ET RESVRGENDI SECVRITAS:
In Genesi: Tunc dixit Deus ad Adam: quia exaudisti uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam
tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus
tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae
tuae. spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore
uultus tui. edes panem tuum, donec reuertaris in terram,
de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. Item illic: Et conplacuit Enoch Deo, et non est inuentus postmodum,
quia Deus illum transtulit. Item apud Esaiam: Omnis caro
faenum et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum et 1108
decidit. uerbum autem Domini manet in aeternum. Item apud
Ezechielem: Dicunt: arida facta sunt ossa nostra, periit spes
nostra, expirauimus, propterea propheta et dic: haec dicit Dominus:
ecce ego aperio monumenta uestra et educam uos de monumentis
uestris et inducam uos in terram Israel. dabo spiritum .
meum in uos, et uiuetis. et ponam uos in terra uestra, et cognoscetis
quoniam ego Dominus locutus sum et faciam, dicit
Dominus. Item in Sapientia Salomonis: Raptus est, ne
malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima
illius. Item in psalmo LXXXTTT: Quam amabilia sunt
tabernacula tua, Domine uirtutum. concupiscit et deficit anima mea
in atria Domini. Item Paulus apostolus ad Thessalonicenses:
Nolumus uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne
contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus
quia Iesus mortuus est ?t resurrexit, sic et Deus eos qui
dormierunt in Iesu adducet cum eo. Item ad Corinthios
prima: Stulte, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi mortuum
fuerit. Item illic: Stella ab stella differt in claritate, ita et
resurrectio. seminatur corpus in corruptione, surgit sine corruptela:
seminatur in ignominia, resurgit in gloria: seminatur in
infirmitate, resurgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit
spiritale. Item illic: Oportet enim corruptiuum istud induere
incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem.
[cum autem corruptiuum hoc induerit immortalitatem et mortale
hoc induerit incorruptionem,] tunc fiet uerbum quod scriptum
est: absorpta est mors in contentionem. ubi est, mors, aculeus
tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in euangelio
secundum Iohannem: Pater, quos mihi dedisti, uolo ut
ubi ego fuero et ipsi sint mecum et uideant claritatem meam
quam mihi dedisti ante constitutionem mundi. Item secundum
Lucam: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum
uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum.
Item secundum Iohannem: Si me dilexissetis, gauderetis
quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est.
Section 59
DE IDOLIS QVAE GENTILES DEOS PVTANT.
In Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimauerunt
deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque
nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec
digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad
ambulandum. homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus
est is finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit deum
fingere. cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
melior est autem ipse his quos colit: quoniam ipse quidem uixit,
illi numquam. Item illic: Neque operibus adtendentes agnouerunt
quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum
aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem
aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter
speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit
speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant
ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis.
Item in psalmo CXXXIIII: Simulacra gentium argentum et
aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur,
oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, neque
enim est spiritus in ore ipsorum. similes illis fiant omnes
qui faciunt ea [ et omnes qui confidunt in illis]. Item in
psalmo XCV: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus
uero caelos fecit. Item in Exodo: Non facietis uobis deos
aureos neque deos argenteos. Et rursum: Non facies tibi idolum
nec cuiusquam similitudinem. [Item in Hieremia: Haec
dicit Dominus: secundum uias gentium nolite incedere et a signis
caeli ne timueritis, quia timent illa in personis suis, quia legitima
gentium uacua sunt. lignum de saltu excisum, opus fabri,
et conflatum aurum et argentum speciose conposita sunt, in malleis
et in clauis confirmauerunt illa et non mouebuntur, quia
confixibilia sunt argentum adpositum est a Tharsis. uenit aurum
Moab. opera artificum omnia. hyacinthum et purpuram uestiunt
ea. tollentes tollunt illa, quia non prodient. nolite timere ea,
quia malum non facient et bonum non est in illis. sic dicite:
dii qui caelum et terram non fecerunt pereant a terra et de sub
caelo isto. exhorruit caelum in hoc et obhorruit multo magis uehementer,
dicit Dominus. haec maligna fecit plebs mea. dereliquerunt
me fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos
qui non poterant aquam continere. uerberauit te derelictio tua
et nequitia tua accusabit te. et scito et uide quoniam amarum
tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non
speraueris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum
contribulasti iugum tuum et dirupisti uincula tua, et dixisti: non
seruiam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem
collem altum et super omne lignum umbrosum. ibi confundar in
fornicatione. ligno dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi: tu
genuisti me. et conuerterunt ad me dorsum et non faciem suam.
In Esaia: Cecidit Bel, dissolutus est draco. facta sunt sculptilia
eorum ut bestiae et pecora. auferetis illa conligata quasi sarcinam
laborantes et esurientes et non ualentes. Et iterum: Soluti
simul non poterunt saluari de bello. ipsi autem captiui ducti
sunt tecum. Et iterum: Cui me adsimilastis? uidete, conicite
quia erratis corde qui conmittitis aurum de sacculo et argentum
in statera ponderatis in pondera conducentes artificem. fecerunt
manu facta et inclinantes se adorauerunt illud: ferunt illa
umeris et sic ambulant. si autem posuerint illa, loco manebunt
et non mouebuntur: et si qui clamauerint ad illa, non audient
et a malis non saluabunt eos. Item in Hieremia: Dominus
qui fecit caelum et terram in uirtute correxit orbem in
sua prudentia et sua sapientia extendit caelum et multitudinem
aquarum in caelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in
pluuiam fecit. et eiecit uentos de thesauris suis. infatuatus est
omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus
suis, quia falsum conflauit. non est spiritus in illis. uacua
sunt opera inlusa, in tempore conspectionis illorum peribunt.
Et in Apocalypsi: Et sextus angelus tuba cecinit. et audiui
unum ex quattuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei
dicentem sexto angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos
ligatos super flumen magnum Euphratem. et soluti sunt quattuor
angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et
annum, ut occiderent tertiam partem hominum. et numerus exercituum
equestrium dismiriades myriadon: audiui numerum eorum.
et sic uidi equos in uisu et sedentes super eos habentes loricas
igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum f, et ex
ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. a tribus plagis istis
occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod
exiit de ore eorum: nam uis equorum in ore eorum est et in caudis
eorum. caudae enim eorum similes anguibus, habentes
capita, et in eis nocent. et reliqui hominum qui non sunt occisi
in istis plagis nec paenitentiam egerunt opera factorum manuum
suarum, ut non adorent daemonia et idola id est simulacra
aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque
uidere possunt neque ambulare: et non egerunt paenitentiam homicidiorum
suorum neque fornicationis suae neque factorum
suorum. Item illic: Et tertius angelus secutus est eos dicens
in uoce magna: si quis adorat bestiam et simulacrum eius, et
accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, is
bibet de uino irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis
angelorum sanctorum et sub oculis agni, et fumus tormentorum
eorum in saecula saeculorum ascendet].
Section 60
ClBORVM NIMIAM CONCVPISCENTIAM NON ADPETENDAM.
Apud Esaiam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
non remittetur uobis peccatum istud, quoadusque moriamini.
Item in Exodo: Et consedit populus manducare et
bibere, et surrexerunt ludere. Item Paulus apostolus ad
Corinthios prima: Esca nos non commendat Deo: neque si
manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus,
egebimus. Item illic: Cum conuenitis ad manducandum, inuicem
expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium
conueniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei
esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Item in euangelio secundum Iohannem: Ego cibum
habeo manducare quem uos non nostis. meus cibus est ut faciam
uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius.
Section 61
POSSIDENDI CONCVPISCENTIAM ET PECVNIAM NON ADPETENDAM.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum
non satiabitur argento. Item in Prouerbiis: Captans
annonam maledictus in plebe est. benedictio autem in eius capite
est qui communicat. Item in Esaia: Vae qui coniungunt
domum ad domum et agrum agro continuant, ut auferant proximo
aliquid. numquid habitabitis soli super terram? Item apud
Sophoniam: Aedificabunt domos et non inhabitabunt, et instituent
uineas et non bibent uinum earum, quia prope est dies
Domini. Item in euangelio secundum Lucam: Quid
enim prodest homini, si totum orbem lucretur et animae suae
detrimentum patiatur? Item illic: Dixit autem illi Deus:
stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti, cuius
erunt? Item illic: Commemorare quoniam percepisti bona in
uita tua, Lazarus autem mala. nunc hic consolatur, tu autem
cruciaris. Item in Actibus apostolorum: Dixit autem Petrus
ad eum: argentum quidem et aurum non est mihi: quod
autem habeo hoc tibi do. in nomine Iesu Christi Nazareni surge
et ambula. et adprehensa manu eius dextera eleuauit eum. Item
ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum,
uerum nec auferre possumus. habentes itaque uictum et uestitum
his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in
temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et nocentia
quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix
enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes
naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
Section 62
MATRIMONIVM CVM GENTILIBVS NON IVNGENDVM.
ApudTobiam: Yxorem accipe ex semine parentum tuorum
et noli sumere alienam uxorem quae non est ex tribu parentum b
tuorum. Item in Genesi mittit puerum suum Abraham,
ut de semine suo accipiatur Rebecca filio eius
Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum uastarentur
Iudaei, nisi alienigenas uxores cum filiis
quoque, quos ex illis procreauerant, dereliquissent.
Item apostolus Paulus ad Corinthios prima: Mulier
alligata est, quamdiu uiuit uir eius. si autem dormierit, liberata
est: cui uult nubat, tantum in Domino. beatior autem erit, si
sic permanserit. Item ad Corinthios prima: Nescitis quia
corpora uestra membra Christi sunt? auferens membra Christi
faciam membra meretricis ? [absit.] aut nescitis quia qui coniungit
se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una.
qui autem coniungit se Domino unus spiritus est. Item ad
Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infidelibus. quae
autem participatio est iustitiae et iniquitati? aut quae
communicatio est lumini ad tenebras? Item de Salomone in Basilion
tertio: Et auerterunt uxores alienigenae cor eius post deos suos.
Section 63
GRAVIVS DELICTVM ESSE FORNICATIONIS.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omne delictum
quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur
in corpus suum peccat. [non estis uestri: emti enim estis
pretio magno. clarificate et portate Dominum in corpore uestro].
Section 64
QVAE SINT CARNALIA QVAE MORTEM PARIANT ET QVAE SPIRITALIA QVAE AD VITAM DVCANT.
Paulus apostolus ad Galatas: Caro enim concupiscit
aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim inuicem
aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta
autem sunt facta carnis, quae sunt adulteria fornicationes, inmunditiae,
spurcitiae, idololatria, ueneficia, homicidia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes,
simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes
et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas,
bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas.
qui enim Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et
concupiscentiis.
Section 65
OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Neque forni
neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque
masculorum concubitores neque fures neque fraudulenti neque
ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur.
et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed
iustificati estis in nomine Domini Iesu nostri Christi et in spiritu
Dei nostri.
Section 66
DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
Apud Hieremiam: Et dabo uobis pastores secundum cor
meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Item apud
Salomonem in Prouerbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam
Dei neque defeceris ab eo correptus. quem enim diligit Deus,
corripit. Item in psalmo II: Adprehendite disciplinam, ne
quando irascatur Dominus et pereatis a uia iusta: cum exarserit
in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Item in
psalmo XLVIIII: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras
iustitias meas et sumes testamentum meum per os tuum ? tu uero
odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Item
apud Salomonem: Disciplinam qui abicit infelix est.
Section 67
PBAEDICTVM QVOD DISCIPLINAM SANAM ASPEENATVRI ESSENT.
Paulus apostolus ad Timotheum secunda: Erittempus,
quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum
sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes in audiendo
[scalpentes aures]. et a ueritate quidem auditum auertent, ad
fabulas autem conuertentur.
Section 68
RECEDENDVM AB EO QVI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVAT.
Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Praecipimus
autem uobis in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab
omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem
quam acceperunt a nobis. Item in psalmo XLVIIII:
Si uidebas furem, simul cum eo concurrebas et cum adulteris
portionem tuam ponebas.
Section 69
NON IN SAPIENTIA MVNDI NEC IN ELOQVENTIA ESSE EEGNVM DEI SED IN FIDE CRVCIS ET VIRTVTE CONVERSATIONIS.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Misit me
Christus adnuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat
crux Christi. uerbum enim crucis stultitia est his qui pereunt,
his autem qui saluantur uirtus Dei est. scriptum est enim:
perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.
ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor saeculi huius?
nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? quoniam quidem
in sapientia Dei non cognouit mundus per sapientiam Deum,
conplacuit Deo per stultitiam praedicationis saluare credentes:
quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt.
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis
et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Item
illic: Nemo se decipiat. si quis putat sapientem se esse in uobis,
saeculo huic stultus fiat ut sit sapiens. sapientia enim huius
mundi stultitia est apud Deum. scriptum est enim: conprehendens
sapientes in astutia ipsorum. Item illic: Dominus cognouit
cogitationes sapientium, quia uanae sunt.
Section 70
PARENTIBVS OBSEQVENDVM.
Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote
parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et
matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene
sit tibi et sis longaeuus super terram.
Section 71
PATRES QVOQVE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite
ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina
et correptione Domini.
Section 72
SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE.
Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus
cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo,
non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi
serui Christi.
Section 73
ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem
facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum
dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud
illum.
Section 74
VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS.
Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora,
quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens
mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita.
cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes
damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.
Section 75
SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE.
Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis
autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem
denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si
uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris.
De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si
patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos
eius.
Section 76
MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM.
Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus
maiorem natu accusationem noli recipere.
Section 77
PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM.
Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem
coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.
Section 78
CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM.
Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post
primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi
et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes
apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si
enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item
ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.
Section 79
INNOCENTEM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat,
fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus
ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati
puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo
XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco
sancto eius? innocens manibus et mundo corde.
NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.
Section 80
In euangelio secundum Iohannem dixit lesus: Nullam
haberes aduersus me potestatem, nisi data esset tibi desuper.
Item in Regnorum tertio: Et excitauit Dominus satanam
ipsi Salomoni. Item in Iob prius Deus permisit, et sic
diabolo licuit. Item in euangelio Dominus ante permittit
dicendo Iudae: Quod facis fac citius. Item apud
Salomonem in Prouerbiis: Cor regis in manu Dei.
Section 81
MERCEDEM MERCENNARIO CITO REDDENDAM.
In Leuitico: Non dormiet merces mercennarii tui apud te usque
in mane.
NON AVGVRANDVM.
In Deuteronomio: Non ominemini neque auguremini.
Section 82
CLRRVM NON HABENDVM.
In Leuitico: Non facietis cirrum ex coma capitis uestri.
Section 83
NON VELLENDVM.
In Leuitico: Non corrumpetis effigiem barbae uestrae.
Section 84
Section 85
SVRGENDVM, CVM EPISCOPVS AVT PRESBVTER VENIAT.
InLeuitico: A facie senioris exurges et honorabis personam
presbyteri.
Section 86
SCHISMA NON FACIENDVM, ETIAMSI IN VNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QVI RECEDIT.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Scindens ligna
periclitabitur in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In
domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. Item
in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum. Item in euangelio secundum
Matthaeum: Qui non est mecum aduersus me est, et qui non
colligit mecum spargit. Item Paulus apostolus ad Corinthios
prima: Obsecro autem uos, fratres, per nomen Domini
nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in
uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem
sententia. Item in psalmo LXVII: Deus qui habitare facit
unanimes in domo.
Section 87
. FIDELES SIMPLICES CVM PRVDENTIA ESSE DEBERE.
In euangelio secundum Matthaeum: Estote prudentes
sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Vos
estis sal terrae. si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur?
in nihilum ualet, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus.
Section 88
FRATREM NON CIECVMVENIENDVM.
Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Non
circumuenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de
his omnibus.
Section 89
SVBITO VENIRE FINEM MVNDI.
Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Dies
Domini sicut fur in nocte ita adueniet. cum dixerint: pax et securitas,
tunc illis subitaneus ueniet interitus. Item in Actibus
apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora
quae pater posuit in sua potestate.
Section 90
VXOREM A VIRO NON RECEDERE AVT, SI RECESSERIT, INNVPTAM MANERE.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: His autem
quae nupserunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a
uiro non recedere, si autem recesserit, manere innuptam aut reconciliari
uiro, et uir uxorem ne dimittat.
Section 91
TANTVM VNVMQVEMQVE TEMPTARI QVANTVM POTEST SVSTINERE.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Temptatio
uos non occupabit nisi humana. fidelis autem. Deus qui non
patietur uos temptari super quod potestis, sed faciet cum temptatione
etiam euadendi facultatem, ut possitis tolerare.
Section 92
NON QVIDQVID LICET ESSE FACIENDVM.
Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omnia licent,
sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant.
Section 93
PRAEDICTVM QVOD HAERESES FVTVRAE ESSENT.
Paulus apostolus: Oportet et haereses esse, ut et qui probati
sunt manifesti fiant in uobis.
Section 94
CVM TIMORE ET HONORE EVCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
In Leuitico: Anima autem quaecumque manducauerit ex
carne sacrificii salutaris quod est Domini et inmunditia eius
super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad
Corinthios prima: Quicumque manducauerit panem et biberit
calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis
Domini.
Section 95
BONIS CONVIVENDVM, MALOS AVTEM VITANDOS.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Ne adduxeris impium
in habitaculum iustorum. Item in Ecclesiastico: Viri iusti
sint tibi conuiuae. Item illic: Amicus fidelis medicamentum
uitae et inmortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine
potestatem habente occidendi [et non suspicaberis timorem].
Item illic: Felix qui inuenit amicum uerum et qui enarrat
iustitiam auri audienti. Item illic: Saepi aures tuas spinis et
noli audire linguam nequam. Item in psalmo XVII: Cum
sancto sanctus eris et cum uiro innocente innocens eris et cum
peruerso subuerteris. Item Paulus apostolus ad Corinthios
prima: Conrumpunt mores bonos conloquia mala.
Section 96
FACTIS NON VERBIS OPERANDVM.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse
in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. Item apostolus
ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum
Dei sed in uirtute. Item ad Romanos: Non auditores legis
iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Item
in euangelio secundum Iohannem: Qui fecerit et sic docuerit
magnus uocabitur in regno caelorum. Itemsecundum
Matthaeum: Omnis qui audit uerba mea et facit ea similabo
eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram.
descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt
in domum illam, et non cecidit. fundata enim erat super
petram. et omnis qui audit uerba mea et non facit ea similabo
eum uiro stulto, qui aedificabit domum suam super harenam.
descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt
in domum illam, et cecidit et facta est ruina domus illius
magna.
Section 97
AD FIDEM ET AD CONSECVTIONEM PROPERANDVM.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes conuerti
ad Dominum et ne differas de die in diem. subito enim uenit
ira illius.
Section 98
CATECHVMENVM PECCARE IAM NON DEBERE.
Paulus apostolus ad Romanos: Faciamus mala, dum
ueniunt bona: quorum damnatio iusta est
Section 99
IVDICIVM SECVNDVM TEMPORA FVTVEVM VEL AEQVITATLS ANTE LEGEM VEL LEGIS POST MOVSEN.
Paulus apostolus ad Romanos: Quotquot inique peccauerunt,
inique peribunt. et quotquot in lege peccauerunt, per
legem iudicabuntur.
Section 100
GRATIAM DEI GEATVITAM ESSE DEBERE.
In Actibus apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditionem,
quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri.
Item in euangelio: Gratis accepistis, gratis date. Item
illic: Domum patris mei domum negotiationis fecistis [et domum
orationis uos fecistis speluncam latronum]. Item apud
Esaiam: Qui sititis ite ad aquam et quotquot non habetis pecuniam
euntes emite et bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi:
Ego A et £ 2, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte
aquae uiuae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem,
et ero eius Deus, et ille erit mihi filius.
Section 101
SPIRITVM SANCTVM IN IGNE FEEQVENTER APPARVISSE.
In Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat
Deus in eum in igne. Item in Actibus apostolorum:
Et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens,
et inpleuit totum locum illum, in quo erant sedentes. et
uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque
illorum: et inpleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in
sacrificiis quaecumque accepto habebat Deus descendebat
ignis de caelo qui sacrificia consumeret.
Item in Exodo: In flamma ignis adparuit angelus Domini
de rubo.
Section 102
CORREPTIONEM BONOS QVOSQVE LIBENTER AVDIRE DEBERE.
In Prouerbiis Salomonis: Qui corripit impium odietur
ab eo. corripe sapientem, et diliget te.
Section 103
A MVLTILOQVENTIA TEMPERANDVM.
In Prouerbiis Salomonis: Ex multiloquio non effugies
peccatum, parcens autem labiis sapiens eris.
Section 104
NON MENTIENDVM.
In Prouerbiis Salomonis: Abominatio est Domino labia
mendacia.
Section 105
FREQVENTEE EMENDANDOS QVI DELINQVVNT IN DOMESTICO MINTSTERIO.
In Prouerbiis Salomonis: Qui parcit baculo suo odit
filium suum. Item illic: Ne destiteris paruulum emendare.
Section 106
INIVRIA ACCEPTA PATIENTIAM TENENDAM ET VLTIONEM DEO RELINQVENDAM.
In Prouerbiis Salomonis: Ne dixeris: ulciscar me de
inimico meo sed expecta Dominum, ut tibi auxilio sit. [Item
alibi: Mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus.] Item
apud Sophoniam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis
meae in testimonium: quoniam iudicium meum ad congregationes
gentium, ut excipiam reges et effundam super eos
iram meam.
Section 107
NON DETRAHENDVM.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Noli diligere detrahere
ne eradiceris. Item in psalmo XLVIIII: Sedens aduersus
fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas
scandalum. Item Paulus apostolus ad Romanos:
Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.
Item ad Colossenses: De nullo male loqui nec litigiosos
esse.
Section 108
NON ESSE PROXIMO INSIOIANDVM.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Qui fodit foueam prorimo
suo incidet in eam ipse.
Section 109
INFIRMOS VISITANDOS.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris uisitare
infirmum. ex his enim in dilectione firmaberis. Item in
euan\'gelio: Infirmus fui, et uisitastis me: in carcere fui, et
uenistis ad me.
Section 110
SVSVRRONES M4LEDICTOS ESSE.
In Ecclesiastico: Susurrio et bilinguis maledictus, multos
enim turbauit pacem habentes.
SACRIFICIA MALORVM ACCEPTA NON ESSE.
In Ecclesiastico: Dona iniquorum non probat altissimus.
Section 111
Section 112
GRAVIVS IVDICARI DE HIS QVI IN SAECVLO PLVS HABVERINT POTESTATIS.
In Ecclesiastico: Iudicium durissimum in his qui praesunt
fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem
potenter tormenta patientur. Item in psalmo secundo: Et
nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram.
Section 113
VIDVAM ET PVPILLOS PROTEGI OPORTERE.
Apud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater et pro
uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi, si obaudieris.
Item in Exodo: Omnem uiduam et orphanum non uexabitis.
si autem uexabitis eos et uociferantes exclamauerint ad me, exaudiam
exclamationes eorum et irascar animo et occidam uos gladio:
et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri orphani. Item apud
Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate uiduam: etuenite, disputemus,
dicit Dominus. Item apud Iob: Conseruaui egenum
de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum:
os uiduae benedixit me. Item in psalmo LXVII: Patris orphanorum
et iudicis uiduarum.
Section 114
DVM IN CARNE EST QVIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
In psalmo VI: Apud inferos autem quis confitebitur tibi.
Item in psalmo XXVITII: Numquid exomologesin faciet tibi
puluis?Item alibi exomologesin faciendam: Paenitentiam
peccatoris malo quam mortem. Item apud Hieremiam:
Haec dicit Dominus: numquid qui cadit non resurget aut qui
auertitur non conuertetur?
Section 115
ADVLATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
Apud Esaiam: Qui uos felices dicunt in errorem uos mittunt
et semitam pedum uestrorum conturbant.
Section 116
PLVS AB EO DILIGI DEVM, CVI IN BAPTISMO PLVRA PECCATA DIMITTVNTVR.
In euangelio secundum Lucam: Cui [plus dimittitur
plus diligit, et cui] pusillum remittitur, modicum diligit.
Section 117
FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSVS DIABOLVM ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE VT POSSIMVS VINCERE.
Paulus apostolus ad Ephesios: Non est nobis conluctatio
aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et
principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritalia
nequitiae in caelestibus. propter hoc induite tota arma Dei, ut
possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis,
stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induentes loricam
iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in
omnibus adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia candentia
iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium
spiritus qui est sermo Dei.
Section 118
DE ANTICHRISTO QVOD IN HOMINE VENIAT.
Apud Esaiam: Hic homo, qui concitat terram, commouet
reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.
Section 119
GRAVE FVISSE IVGVM LEGIS QVOD A NOBIS ABIECTVM EST ET LEVE ESSE IVGVM DOMINI QVOD A NOBIS SVSCEPTVM EST.
In psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi
meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt
in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius.
disrumpamus uincula eorum et proiciamusa nobis iugum ipsorum.
Item in euangelio secundum Matthaeum: Venite ad
me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite
iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et
humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum
enim meum bonum est et onus meum leue est. Item in Actibus
apostolorum: Visum est sancto Spiritui et nobis nullam
uobis inponere sarcinam, quam ista quae ex necessitate sunt, abstinere
uos ab idololatriis et sanguine et fornicatione. et quaecumque
uobis fieri non uultis, alii ne feceritis.
Section 120
ORATIONIBVS INSISTENDVM.
Paulus ad Coloss enses: Instate orationi uigilantes in ea.
Item in psalmo primo: Sed in lege Domini uoluntas eius,
et in lege eius meditabitur die ac nocte.