On Mortality
Cyprian of Carthage c. 252-253 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section 1
Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida
est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis
copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis
turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius
ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur,
tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi
uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel,
quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter
nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda
res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra
mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione
concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei
et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur.
Section 2
Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat,
qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad
procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio,
quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis
hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans
ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella
et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere
praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium
metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus
aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae
dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et
quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente:
cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam
in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres
dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium
salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper
amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia
et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis
et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus.
est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere
qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se
non credat cum Christo incipere regnare.
Section 3
Scriptum est: iustum fide uiuere. si iustus es et fide
uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et
de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris
et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille
iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit,
cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur
quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum
matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de
quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum.
laetus itaque de morte iam proxima et de uicina
arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum
exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine,
secundum uerbum tuum in pace, quoniam
uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet
adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc
tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti
sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta
hac morte ad immortalitatem uenimus. illa est enim nostra pax,
illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.
Section 4
Ceterum quid aliud in mundo quam pugna aduersus diabolum
cotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus
adsiduis dimicatur? cum auaritia nobis, cum inpudicitia,
cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis,
cum inlecebris saecularibus adsidua et molesta luctatio. obsessa
mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix occurrit
singulis, uix resistit: si auaritia prostrata est, exsurgit libido:
si libido conpressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta
est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia
concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit. cogeris maledicere
quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare quod non
licet.
Section 5
Tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus;
urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare? cum magis
concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente
uelocius morte properare ipso instruente nos et dicente: amen
amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis,
saeculum autem gaudebit: uos tristes eritis,
sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. quis non tristitia
carere optet, quis non ad laetitiam uenire festinet ? quando
autem in laetitiam ueniat nostra tristitia Dominus denuo ipse
declarat dicens: iterum uidebo uos, et gaudebit cor
uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis.
cum ergo Christum uidere gaudere sit nec possit esse gaudium
nostrum nisi quis uiderit Christum, quae caecitas animi quaeue
dementia est amare pressuras et poenas et lacrimas mundi et
non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri.
Section 6
Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia
nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius
sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis
aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli
aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in
actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula
perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem
adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino
non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis
offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo
fidei non habere.
Section 7
Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis adque
utilitatis nostrae magister ostendit: qui cum discipuli eius contristarentur,
quod se iam diceret recessurum, locutus est ad
eos dicens: si me dilexissetis, gauderetis quoniam
uado ad patrem, docens et ostendens, cum cari quos diligimus
de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum.
cuius rei memor beatus apostolus Paulus in epistula sua ponit et
dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum
maximum computans iam saeculi laqueis non teneri, iam
nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris
angentibus et uenenatis diaboli faucibus liberatum ad laetitiam
salutis aeternae Christo uocante proficisci.
Section 8
At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros
morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit
christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo
feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram
laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum
ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo
non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem
primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic
in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur,
spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat
incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus
nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda
sunt nobis cum humano genere communia. sic cum
fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum
inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas
uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus
siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt
nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum
dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum
cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo
caro ista communis.
Section 9
Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus
noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum,
cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum.
docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens
ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara
animam tuam ad temptationem, et iterum: in
dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe,
quoniam in igne probatur aurum et argentum.
Section 10
Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus
quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus,
qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae
mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero,
nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus
abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum
est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor
quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus
Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit:
tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta
es. si bona excepimus de manu Domini, mala non
tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei
nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini.
itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti
puerum meum Iob? non enim est similis
illi quisquam in terris, homo sine querella,
uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae
suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum
passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis
sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare
temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae
pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem
tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi
uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia
maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat
et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum
est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam
orationis uestrae in conspectu claritatis
Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et
quia non es cunctatus exurgere et derelinquere
prandium tuum et abisti et condidisti mortuum,
et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus
curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum
Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus
et conuersamur ante claritatem Dei.
Section 11
Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam
de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed
quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere,
cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus
Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus
Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me,
et non morientur. murmurandum non est in aduersis, fratres
dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit
sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus
contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus
non despicit. in Deuteronomio quoque monet
per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et
famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo
si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum:
temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis
Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro
et ex tota anima uestra.
Section 12
Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere
filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non
potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium
iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et
fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus
morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de
liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non
sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant
christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia
futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse
uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur
uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in
acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est:
cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae
alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis
quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et
quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt
inanes paleae flatu portante rapiuntur.
Section 13
Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post
carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed
emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur.
datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae,
angelus satanae qui me colafizet ut non extollar.
propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a
me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. uirtus
enim in infirmitate perficitur. quando ergo infirmitas
et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra
perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut
scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines
iustos temptatio tribulationis. hoc denique inter nos et
ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur
et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei
ueritate, sed conprobant in dolore.
Section 14
Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat,
quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat,
quod adsiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui
sanguinis inardescunt, quod quorundam uel pedes uel aliquae
membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur,
quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel
debilitatur incessus uel auditus obstruitur uel caecatur aspectus,
ad documentum proficit fidei. contra tot inpetus uastitatis et
mortis inconcussis animi uirtutibus congredi quanta pectoris
magnitudo est, quanta sublimitas in ruinis humani generis
stare rectum nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere
prostratum et gratulari magis et temporis munus amplecti, quod
dum nostram fidem firmiter promimus et labore tolerato ad
Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uiae
eius et fidei ipso iudicante capiamus. mori plane timeat, sed qui
ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur.
mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur. mori
timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit. mori
timeat quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeterna
flamma torquebit. mori timeat cui hoc mora longiore confertur,
ut cruciatus eius et gemitus interim differatur.
Section 15
Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est multi
ex nostris de saeculo liberantur. mortalitas ista Iudaeis et gentibus
et Christi hostibus pestis est, Dei seruis salutaris excessus
est. hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum iniustis.
moriuntur et iusti, non est quod putetis malis et bonis interitum
esse communem. ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium
rapiuntur iniusti: datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena.
inprouidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad beneficia
diuina nec quid nobis conferatur agnoscimus. excedunt ecce in
pace tutae cum gloria sua uirgines uenientes antichristi minas et
corruptelas et lupanaria non timentes. pueri periculum lubricae
aetatis euadunt, ad continentiae adque innocentiae praemium
feliciter ueniunt. tormenta iam non timet delicata matrona metum
persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate
lucrata. pauore mortalitatis et temporis accenduntur trepidi, constringuntur
remissi, excitantur ignaui, desertores conpelluntur
ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus
ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore
fortiore colligitur pugnaturus sine metu mortis, cum proelium
uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.
Section 16
Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens,
quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis
et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes
humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui
cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium
domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces
uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem
semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem
flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus
caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede
morituri. ut nihil aliud mortalitas ista contulerit , hoc christianis
et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus
libenter adpetere, dum mortem discimus non timere. exercitia
sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam,
contemptu mortis praeparant ad coronam.
Section 17
Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti
mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem
fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute
deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo
in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium,
nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere.
tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator
et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui
perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem.
numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat
fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus
ante damnauit. ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo
prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, aput quos confessio
cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum
deditus Deo iudice coronatur. aliud est martyrio animum deesse,
aliud animo defuisse martyrium. qualem te inuenit Dominus cum
uocat talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat:
et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator
renis et cordis. nec enim sanguinem Deus nostrum sed fidem
quaerit. nam nec Abraham nec Isaac nec Iacob occisi sunt, sed
tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter patriarchas primi
esse meruerunt : ad quorum conuiuium congregatur quisque fidelis
et iustus et laudabilis inuenitur.
Section 18
Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere.
debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam
praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem
fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo
Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur
et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini
cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis
uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis
caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo
oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas
terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et
poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora
sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ?
Section 19
Denique ut manifestius diuinae prouidentiae indicia clareseerent
quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad ueram
salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris
infirmitate defessus et de adpropinquante morte sollicitus commeatum
sibi precaretur, adstitit deprecanti et iam paene morienti iuuenis
honore et maiestate uenerabilis, statu celsus et clarus aspectu et
quem adsistentem sibi uix possit humanus aspectus oculis carnalibus
intueri, nisi quod talem uidere iam poterat de saeculo recessurus.
adque ille non sine quadam animi et uocis indignatione
infremuit et dixit: pati timetis, exire non uultis, quid faciam
uobis?> increpantis uox et monentis, qui de persecutione sollicitus,
de arcessitione securus non consentit ad praesens desiderium
sed consulit in futurum. audiuit frater noster et collega
moriturus quod ceteris diceret. nam qui moriturus audiuit, ad
hoc audiuit ut diceret: audiuit non sibi ille sed nobis. nam quid
disceret iam recessurus? didicit immo remanentibus, ut dum
sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse conperimus,
quid cunctis expediat nosceremus.
Section 20
Nobis quoque ipsis minimis et extremis quotiens reuelatum
est, quam frequenter adque manifeste de Dei dignatione praeceptum
est, ut contestarer adsidue, ut publice praedicarem fratres
nostros non esse lugendos arcessitione dominica de saeculo
liberatos, cum sciamus non amitti sed praemitti, recedentes
praecedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent, desiderari
eos debere, non plangi nec accipiendas esse hic atras uestes,
quando illi ibi indumenta alba iam sumpserint, occasionem dandam
non esse gentilibus, ut nos merito ac iure reprehendant,
quod quos uiuere aput Deum dicimus ut extinctos et perditos
lugeamus et fidem quam sermone et uoce depromimus cordis et
pectoris testimonio non probemus. spei nostrae et fidei
praeuaricatores sumus, si simulata, si ficta, si fucata uidentur esse
quae dicimus. nihil prodest uerbis praeferre uirtutem et factis
destruere ueritatem.
Section 21
Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si
qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut
et ceteri qui non habent spem. si enim credimus
quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus
eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari
dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem
spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro
nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum
adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo
nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et
dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente:
ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur,
uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non
morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis
et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad
Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta
securitate ueniamus.
Section 22
Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur
nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire.
non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad
aeterna transgressus. quis non ad meliora festinet ? quis non
mutari et reformari ad Christi speciem et ad caelestis gratiae dignitatem
citius exoptet? Paulo apostolo praedicante, nostra autem
conuersatio, inquit, in caelis est, unde et Dominum
expectamus Iesum Christum qui transformabit corpus
humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis
suae. tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur,
quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus adque
in regnis caelestibus gaudeamus patrem pro nobis precatur
dicens: pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego sum
et ipsi sint mecum et uideant claritatem quam
mihi dedisti priusquam mundus fieret. uenturus ad
Christi sedem, ad regnorum caelestium claritatem lugere non
debet et plangere sed potius secundum pollicitationem Domini,
secundum fidem ueri in profectione hac sua et translatione
gaudere.
Section 23
Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit,
sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et
placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum,
quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu
Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per
Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius
istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur
mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit]
ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim
erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere
eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum
properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est:
quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum.
desiderat et properat anima mea ad atria Dei.
Section 24
Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat,
quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis
inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid
amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et
redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur
et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur.
nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in
mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas
patris in illo: quia omne quod in mundo est
concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum
et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex
concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia
eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei
manet in aeternum, quomodo et Deus manet in
aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide
firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus,
pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus.
hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus
excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter
et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.
Section 25
Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo
magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus
obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus
inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc
uelociter recedamus. si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent,
tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa
aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne
omni celeritate migrares? si nauigante te turbida et procellosa
tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia,
nonne portum uelocius peteres? mundus ecce nutat et
labitur et ruinam sui non iam senectute rerum sed fine testatur:
et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod exitu maturiore
subtractus ruinis et naufragiis et plagis imminentibus
exuaris ?
Section 26
Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum
renuntiasse nos mundo et tamquam hospites et peregrinos
hic interim degere. amplectamur diem qui adsignat singulos domicilio
suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos
paradiso restituit et regno. quis non peregre constitutus
properet in patriam regredi? quis non ad suos nauigare festinans
uentum prosperum cupidius optet, ut uelociter caros liceat amplecti?
patriam nos nostram paradisum conputamus, parentes
patriarchas habere iam coepimus: quid non properamus et currimus,
ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus?
magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum,
filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate
secura, adhuc de nostra salute sollicita. ad horum conspectum
et conplexum uenire quanta et illis et nobis in commune
laetitia est, qualis illic caelestium regnorum uoluptas sine
timore moriendi et cum aeternitate uiuendi quam summa et perpetua
felicitas! illic apostolorum gloriosus chorus, illic
prophetarum exultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus
ob certaminis et passionis gloriam et uictoriam coronatus,
triumphantes uirgines quae concupiscentiam carnis et corporis
continentiae robore subegerunt, remunerati misericordes qui alimentis
et largitionibus pauperum iustitiae opera fecerunt, qui
dominica praecepta seruantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia
transtulerunt. ad hos, fratres dilectissimi, auida cupiditate
properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum uenire contingat
optemus. hanc cogitationem nostram Deus uideat, hoc
propositum mentis et fidei Christus aspiciat daturus eis caritatis
suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria maiora.