On the Lord's Prayer

Cyprian of Carthage c. 251-252 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud

quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta

conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula

dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles

credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna

perducunt. multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit

et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei

sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans

ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens

et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi

et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et

rectore Domino teneremus.

Section 2

Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus

populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam

dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. qui fecit uiuere

docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre

dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit

aput patrem loquimur, facilius audiamur. iam praedixerat horam

uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu

et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et

ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione

quoque eius uere et spiritaliter adoremus. quae enim potest esse spiritalis

oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et

Spiritus sanctus missus est, quae uera aput patrem precatio

quam quae a filio qui est ueritas de eius ore prolata est? ut

aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit sed et culpa,;

quando ipse posuerit et dixerit: reicitis mandatum Dei, ut

traditionem uestram statuatis.

Section 3

Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit.

amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius

ascendere Christi orationem. agnoscat\'pater filii sui uerba, cum

precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce,

et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis

nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati

nostri uerba promamus. nam cum dicat: quia quodcumque

petierimus a patre in nomine eius dabit nobis,

quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si

petamus ipsius oratione ?

Section 4

Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem

continens et pudorem. cogitemus nos sub conspectu Dei stare.

placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis.

nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit

uerecundo modestis precibus orare. denique magisterio suo Dominus

secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in

cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum

ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis

suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut

scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de

longinquo. si absconditus fuerit homo in absconditis,

ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et

terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei

speculantur bonos et malos. et quando in unum cum fratribus

conuenimus et sacrificia diuina cum Dei sacerdote celebramus,

uerecundiae et disciplinae memores esse debemus, non

passim uentilare preces nostras inconditis uocibus nec petitionem

commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate iactare

quia Deus non uocis sed cordis auditor est, nec admonendus est

clamoribus qui cogitationes uidet probante Domino et dicente:

quid cogitatis nequam in cordi bus uestris ? et alio

loco: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator

renis et cordis.

Section 5

Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans

custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite

et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur

prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde,

quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod

petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae

dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur

et uox eius non audiebatur, et exaudiuit

eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus

uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per

Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet

dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine.

Section 6

Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum

in templo cum pharisaeo publicanus orauerit. non

adleuatis in caelum inpudenter oculis nec manibus insolenter

erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans

diuinae misericordiae inplorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus

placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogauit, qui spem

salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo

sit, sed peccata confessus humiliter orauit, et exaudiuit orantem

qui humilibus ignoscit. quae Dominus in euangelio suo ponit

et dicit: homines duo ascenderunt in templum adorare,

unus pharisaeus et unus publicanus. pharisaeus

cum stetisset, talia aput se precabatur: Deus,

gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines

iniusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus

iste. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium

quaecumque possideo. publicanus autem de

longinquo stabat et neque oculos suos leuabat ad

caelum sed percutiebat pectus suum dicens: Deus,

propitius esto mihi peccatori. dico uobis, descendit

hic iustificatus in domum suam magis quam ille

pharisaeus: quia omnis qui se extollit humiliabitur,

et qui se humiliat exaltabitur.

Section 7

Quae nos, fratres dilectissimi, de diuina lectione discentes

postquam cognouimus ad orationem qualiter accedere debeamus,

cognoscamus docente Domino et quid oremus. s i c, inquit, orate:

pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen

tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in

caelo et in terra, panem nostrum cottidianum da

nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut

et nos remittimus debitoribus nostris, et ne patiaris

nos induci in temptationem, sed libera nos

a malo.

Section 8

Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim

noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se

tantum precetur. non dicimus: pater meus, qui es in caelis

nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum

unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur

adque a malo liberetur pro se solo rogat. publica est nobis

et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro

populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis

et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum

pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit. hanc

orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi

consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat

scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales,

dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse

possimus. tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore

hymnum canebant et benedicebant Deum. loquebantur

quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. et

idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur

Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic.

et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus

orasse. erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes

in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat

mater Iesu et fratribus eius. perseuerabant in oratione

unanimes orationis suae et instantia simul et concordia declarantes,

quia Deus qui inhabitare facit unanimes in domo non

admittit in diuinam et aeternam domum nisi aput quos est unanimis

oratio.

Section 9

Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae

sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone

collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum

sit quod non in precibus adque orationibus nostris

caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate:

pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et

Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit,

quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet

sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt

dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius..

qui ergo credidit in nomine eius et

factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et

profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis

Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae

uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum

nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est:

qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios

suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua

et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in

euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod

scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui

mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui

mortuos suos sepeliant. dixerat enim patrem suum mortuum,

cum sit credentium pater uiuus.

Section 10

Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere

debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus

et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt,

eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati

filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit

et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum

et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et

crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum

uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de

diabolo patre nati estis et concupiscentias patris

uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab

initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est

in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans:

filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt.

agnouit bos possessorem suum et asinus

praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit

et populus me non intellexit. uae genti peccatrici,

populo pleno peccatis, semen nequam, filii

scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem

misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem

christiani quando oramus pater noster dicimus, quia

noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse

desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa

peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis et aeternitas

repromittitur Domino ipso dicente: omnis qui facit

peccatum seruus est. seruus autem non manet in

domo in aeternum, filius manet in aeternum.

Section 11

Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis

eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem

celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut

est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod

nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse

nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi,

et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus

quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus

de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi

Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener

actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse

coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus,

quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me

clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus

quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri,

empti enim estis pretio magno. clarificate et portate

Deum in corpore uestro.

Section 12

Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod

optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus

mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a

quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit::

sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus

et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo

quod esse coepimus perseueremus. et hoc cottidie deprecamur.

opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus

delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. quae

autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur

apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis

seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum

adpetitores neque fures neque fraudulenti

neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum

Dei consequentur. et haec quidem fuistis, sed abluti

estis, sed iustificati estis, sed sanctificati

estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu

Dei nostri. sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu

Christi et in spiritu Dei nostri. haec sanctificatio ut in nobis permaneat

oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et

uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius

fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac

noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei

gratia sumitur ipsius protectione seruetur.

Section 13

Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum

etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut

in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat,

aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit

? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum,

Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo

ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut

ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei,

percipite regnum quod uobis paratum est ab origine

mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse

regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut

cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit,

quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi,

quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus

id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui

renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et

ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna

desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus

de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum

fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi

inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent

cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum.

filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores:

illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante

filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant,

postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum.

et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum

coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus.

Section 14

Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo

et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere

possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod

uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per

omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et

petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus

est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis

uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.

denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens

ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix

iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem

suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non

quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non

descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed

uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit

ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet

ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque

ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens:

nolite diligere mundum neque ea quae in mundo

sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris

in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia

carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio

saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia

mundi. et mundus transibit et concupiscentia

eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet

in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum.

qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem

facere debemus.

Section 15

Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas

in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis,

in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina,

iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum

fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in

illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino .

praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati

eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere,

quando de eius nomine et honore certamen est, exhibere

in sermone constantiam qua confitemur, in quaestione fiduciam

qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est

coheredem Christi uelle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc

est uoluntatem patris inplere.

Section 16

Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod

utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et

salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo,

ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu

ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum

conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana

congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus

caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit.

et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam

fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae

per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste

apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit

aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem

haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae

uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis

quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae,

spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia,

inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates,

prouocationes, simultates, dissensiones, haereses,

inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia:

qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.

fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax,

magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia,

castitas. et idcirco cottidianis immo continuis orationibus

hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei

fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant,

spiritalia et diuina praeualeant.

Section 17

Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat

et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque

qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra

sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas

Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando

perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed

sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo,

secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri

Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et

pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus,

ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in

caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut

essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus

fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant

esse caelestes ex aqua et spiritu nati.

Section 18

Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum

cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et

simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina

proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic

omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater

noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem

nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius

contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie

postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie

ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto,

dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur,

a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente:

ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui

ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem

autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi

uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius

pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et

eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum

est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi

corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi

ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem

eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem

nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in

Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non

recedamus.

Section 19

Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et

diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum

nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et

dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius,

non potest meus discipulus esse. qui autem Christi

coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians

omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria

petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente:

nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies

ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito

ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino

cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans,

ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum

Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et

corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus

in hunc mundum, uerum nec auferre possumus.

habentes itaque exhibitionem et tegumentum

his contenti sumus. qui autem uolunt diuites

fieri incidunt in temptationem et muscipulas et

desideria multa et nocentia quae mergunt hominem

in perditionem et in interitum. radix enim omnium

malorum est cupiditas quam quidam adpetentes

naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus

multis.

Section 20

Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias,

illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis

humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum

saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate

iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur

anima tua. quae ergo parasti cuius erunt?

laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam

deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum

et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis

adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in

caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis

imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur,

sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante

praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque

nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis

esse debeat noscere.

Section 21

Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit:

non occidet Dominus fame animam iustam,

et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum

derelictum neque semen eius quaerens panem, item

Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes:

quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur?

haec enim nationes quaerunt. scit autem pater uester

quia horum omnium indigetis. quaerite primo

regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur

uobis. quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit

adponi. nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si

Deo ipse non desit. sic Danieli in leonum lacum iussu regis incluso

prandium diuinitus procuratur et inter feras esurientes et

parcentes homo Dei pascitur. sic alitur Helias in fuga et solitudine

coruis ministrantibus et uolucribus cibum sibi adportantibus

in persecutione nutritur. adque — o humanae malitiae detestanda

crudelitas ! – ferae parcunt, aues pascunt, et homines

insidiantur et saeuiunt!

Section 22

Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte

nobis debita nostra, sicut et nos remittimus

debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia

delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti

et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest,

si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in

euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me

rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter

admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare

conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae

suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se

extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie,

dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes

in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum

non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis

non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra,

fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata

dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod

et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum

rogamus. ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata

fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro

debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et

ueniam secuturam.

Section 23

Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione

constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum

quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari

non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores

nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in

qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis

et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo

suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere

conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit.

quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae

suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem,

remittite si quid habetis aduersus aliquem,

ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata

uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater

uester qui in caelis est remittet uobis peccata

uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum

tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris.

pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo

sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales

uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus,

et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus.

sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem

prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus

possit esse pacatus. sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna

concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti

plebs adunata.

Section 24

Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt

munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in

munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo

sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus

offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum

lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio

Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium

primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam

passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique

a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino

uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus

non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura

sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen

dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est

qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum

[caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse

cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale

delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale

crimen est quod martyrio non potest expiari!

Section 25

Qlnd quoque necessarie monet Dominus ut in oratione dicamus:

et ne patiaris nos induci in temptationem. qua in

parte ostenditur nihil contra nos aduersarium posse, nisi Deus

ante permiserit, ut omnis timor noster et deuotio adque obseruatio

ad Deum conuertatur, quando in temptationibus nihil malo

liceat, nisi potestas inde tribuatur. probat scriptura quae dicit:

uenit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem

et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in

manu eius. datur autem potestas aduersum nos malo secundum

nostra peccata, sicut scriptum est: quis dedit in direptionem

Iacob et Israel eis qui praedabantur illum?

nonne Deus cui peccauerunt et nolebant in uiis

eius ambulare neque audire legem eius, et superduxit

super eos iram animationis suae? et iterum

Salomone peccante et a praeceptis adque a uiis Domini recedente

positum est: et excitauit Dominus Satanan ipsi

Salomoni.

Section 26

Potestas uero dupliciter aduersum nos datur, uel ad poenam

cum delinquimus uel ad gloriam cum probamur: sicuti de Iob

factum uidemus manifestante Deo et dicente: ecce omnia

quaecumque habet in tuas manus do: sed ipsum

caue ne tangas. et Dominus in euangelio loquitur tempore

passionis: nullam haberes potestatem aduersum me

nisi data esset tibi desuper. quando autem rogamus ne

in temptationem ueniamus, admonemur infirmitatis et inbecillitatis

nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat,

ne quis sibi superbe adque adroganter aliquid adsumat, ne quis

aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus

ipse humilitatem docens dixerit: uigilate et orate, ne

ueniatis in temptationem: spiritus quidem promptus

est, caro autem infirma, ut dum praecedit humilis et summissa

confessio et datur totum Deo quidquid suppliciter cum

timore et honore Dei petitur ipsius pietate praestetur.

Section 27

Post ista omnia in consummatione orationis uenit clausula uniuersas

petitiones et preces nostras collecta breuitate concludens.

in nouissimo enim ponimus: sed libera nos a malo, conprehendentes

aduersa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur

inimicus, a quibus potest esse firma et fida tutela, si nos Deus

liberet, si deprecantibus adque inplorantibus opem suam praestet.

quando autem dicimus libera nos a malo, nihil remanet

quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem

Dei aduersus malum petamus, qua inpetrata contra omnia

quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. quis

enim uel de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?

Section 28

Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus

docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone

breuiauit? hoc iam per Esaiam prophetam fuerat ante

praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei maiestate ac pietate

loqueretur. uerbum consummans, inquit, et breuians

in iustitia, quoniam sermonem breuiatum faciet

Deus in toto orbe terrae. nam cum Dei sermo Dominus

noster Iesus Christus omnibus uenerit et colligens doctos pariter

et indoctos omni sexu adque aetati praecepta salutis ediderit,

praeceptorum suorum fecit grande conpendium, ut in disciplina

caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici

fidei necessarium uelociter disceret. sic cum doceret quid

sit uita aeterna, sacramentum uitae magna et diuina breuitate

conplexus est dicens: haec est autem uita aeterna ut

cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti

Iesum Christum. item cum de lege et prophetis praecepta

prima et maiora decerperet, audi, inquit, Israel: Dominus

Deus tuus Dominus unus est, et: diliges Dominum

Deum tuum de toto corde tuo et de tota

anima tua et de tota uirtute tua. hoc primum, et

secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam

te. in his duobus praeceptis tota lex pendet

et prophetae. et iterum: quaecumque uolueritis ut

faciant uobis homines bona, ita et nos facite illis.

haec est enim lex et prophetae.

Section 29

Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse

orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli

sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem

fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum:

exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem

Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis

peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter

uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda

oratione debemus nocte uigilare!

Section 30

Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim

pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et

ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat

ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem

rogaui pro te, ne deficiat fides tua. et postmodum pro

omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo

solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum

ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu

pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint.

magna Dei propter salutem nostram benignitas pariter et pietas,

ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret adhuc pro

nobis amplius et rogaret. rogantis autem desiderium uidete quod

fuerit, ut quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa

unitate maneamus: ut hinc quoque possit intellegi quantum delinquat

qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogauerit

Dominus uolens scilicet plebem suam uiuere, cum sciret ad regnum

Dei discordiam non uenire.

Section 31

Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare

et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis

carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id

solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem

i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum

corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum,

admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur

contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se

adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter

et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo

auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione

sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus

debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis

cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit

aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris.

quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis

esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse

non sis ? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando

oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc

est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et

cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona

ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor

meum uigilat. quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens:

instate orationi uigilantes in ea, docens

scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse,

quos Deus uideat in oratione uigilare.

Section 32

Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum .

ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio.

nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem

mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum

non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura

diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et

eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et

eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione

uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio

cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas

in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti

adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli,

orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt

ad memoriam coram Deo.

Section 33

Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri

operis inponunt. sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et

semper operanti adstitit dicens: opera Dei reuelare et confiteri

honorificum est. nam quando orabas tu et

Sarra, ego optuli memoriam orationis uestrae in

conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos

simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere

et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti

mortuum, et missus sum temptare te: et iterum

me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam.

ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis

iustis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem

Dei. per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia

contestans, solue, inquit, omnem nodum iniustitiae,

resolue suffocationes inpotentium commerciorum:

dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem

iniustam dissipa: frange esurienti panem

tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam:

si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui

non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen

tuum et uestimenta tua cito orientur et praeibit

ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc

exclamabis, et Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris,

dicit: ecce adsum. adesse se repromittit et audire ac

protegere se eos dicit qui iniustitiae nodos de corde soluentes et

eleemosynas circa domesticos Dei secundum eius praecepta facientes,

dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a

Deo merentur audiri. beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae

adiutus a fratribus opera quae fiunt sacrificia Deo dixit

esse. saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito

ea quae a uobis missa sunt, odores suauitatis,

sacrificium acceptum et placitum Deo. nam quando

qui miseretur pauperi, Deo faenerat et qui dat minimis Deo

donat, spiritaliter Deo suauitatis odores sacrificat.

Section 34

In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele

tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam

tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis

temporibus manifestari habebat. nam et prima hora in

tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque

ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et

quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta

numeratur. quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes

adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus

seruiebant. et manifestata postmodum res est sacramenta

olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. nam super discipulos

hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae

promissionis inpleuit. item Petrus hora sexta in tectum superius

ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus

est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis

gentibus ante dubitaret. et Dominus hora sexta crucifixus ad

nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare

nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit.

Section 35

Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas

orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt. nam et

mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione

celebretur. quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis

dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo,

Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane

adstabo tibi et uidebo te. et iterum per prophetam loquitur

Dominus: diluculo uigilabunt ad me dicentes:

eamus et reuertamur ad Dominum Deum nostrum.

recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum

est. nam quia Christus sol uerus est et dies uerus, sole ac die

saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux

denuo ueniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam

praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis

Spiritus sanctus. lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes

hic factus est in caput anguli. a Domino

factus est iste et est mirabilis in oculis nostris.

hic est dies quem fecit Dominus: laetemur et epulemur

in eum. item quod sol appellatus sit Malachin propheta

testatur dicens: uobis autem qui timetis nomen

Domini orietur sol iustitiaeet in alis eius curatio

est. quodsi in scripturis sanctis sol uerus et dies uerus est

Christus, nulla hora excipitur christianis, quominus frequenter

ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole

et in die uero sumus instemus per totum diem precibus et oremus:

et quando mundi lege decurrens uicibus alternis nox reuoluta

succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus

damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. quando

enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei

et dies non est cui sol et dies Christus est ?

Section 36

Qui autem in Christo hoc est in lumine semper sumus nec

noctibus ab oratione cessemus. sic Anna uidua sine intermissione

rogans semper et uigilans perseuerabat in promerendo Deo, sicut

in euangelio scriptum est: non recedebat de templo

ieiuniis et orationibus seruiens nocte et die. uiderint

uel gentiles qui necdum inluminati sunt uel Iudaei qui deserti

lumine in tenebris remanserunt : nos, fratres dilectissimi, qui in

Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid

esse accepta gratia coeperimus, conputemus noctem pro die. ambulare

nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris

quas euasimus, nulla sint horis nocturnis precum damna,

nulla orationum pigra et ignaua dispendia. per Dei indulgentiam

recreati spiritaliter et renati imitemur quod futuri sumus: habituri

in regno sine interuentu noctis solum diem sic nocte quasi

in luce uigilemus, oraturi semper et acturi gratias Deo hic quoque

orare et gratias agere non desinamus.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?