On the Lapsed
Cyprian of Carthage c. 251-252 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section 1
Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod
difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope
adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam
mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas
ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia
eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere
gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim
tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et
anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper
et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies
uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini
luce radiatus mundus eluxit.
Section 2
Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei
laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis
adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur.
adest militum Christi cors candida, qui persecutionis
urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati
ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis
fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo,
secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta
est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus
quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis
restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et sanguinem
Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt:
ab inpio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium
capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons
cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se
Domini reseruauit. quam uos laeto sinu excipit mater ecclesia de
proelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas
aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato tropaea
referentes! cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt quae
cum saeculo sexum quoque uicerunt. ueniunt et geminata militiae
suae gloria uirgines et pueri annos suos uirtutibus transeuntes.
nec non et cetera stantium multitudo uestram gloriam
sequitur, proximis et paene coniunctis laudis insignibus uestigia
uestra comitatur. eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei
tenacis integritas. inconcussis praeceptorum caelestium radicibus
nixos et euangelicis traditionibus roboratos non praescripta exsilia,
non destinata tormenta, non rei familiaris et corporis supplicia
terruerunt. explorandae fidei praefiniebantur dies: sed qui
saeculo renuntiasse se meminit nullum saeculi diem nouit, nec
tempora terrena iam conputat qui aeternitatem de Deo sperat.
Section 3
Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam
stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies
negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non
est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus
gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad
gloriam gradus est cauta secessione subtractum iam Deo reseruari.
illa publica, haec priuata confessio est: ille iudicem saeculi
uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis
integritate custodit: illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior.
ille adpropinquante hora sua iam maturus inuentus est,
hic fortasse dilatus est qui patrimonio derelicto idcirco secesserit,
quia non erat negaturus: confiteretur utique, si fuisset et ipse
detentus.
Section 4
Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales,
has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia
una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem
uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. <quid hoc loco
faciam, dilectissimi fratres, fluctuans uario mentis aestu quid
aut quomodo dicam? lacrimis magis quam uerbis opus est ad exprimendum
dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo
populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est.
quis enim sic durus ac ferreus, quis sic fraternae caritatis oblitus
qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore
deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat
nec erumpente statim fletu prius gemitus suos lacrimis quam
uoce depromat? doleo, fratres, doleo uobiscum nec mihi ad
leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur,
quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. cum
singulis pectus meum copulo, maeroris et funeris pondera luctuosa
participo. cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo,
cum iacentibus iacere me credo. iaculis illis grassantis inimici
mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea
uiscera transierunt. inmunis et liber a persecutionis incursu
fuisse non potest animus: in prostratis fratribus et me prostrauit
adfectus.
Section 5
Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec
sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa
caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina
praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella
uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit
et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat,
iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis
erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur,
clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne
quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur.
Section 6
Studebant augendo patrimonio singuli et obliti quid credentes
aut sub apostolis ante fecissent aut semper facere deberent insatiabili
cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. non
in sacerdotibus religio deuota , non in ministeriis fides integra,
non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. corrupta
barba in uiris, in feminis forma fucata: adulterati post
Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. ad decipienda corda
simplicum callidae fraudes, circumueniendis fratribus subdolae
uoluntates. iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, prostituere
gentilibus membra Christi. non iurare tantum temere
sed adhuc et peierare, praepositos superbo tumore contemnere,
uenenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus inuicem dissidere.
episcopi plurimi quos et hortamento esse oportet ceteris et
exemplo diuina procuratione contempta procuratores regum saecularium
fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas
prouincias oberrantes negotiationis quaetuosae nundinas aucupari.
esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle,
fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus
augere. quid non perpeti tales pro peccatis eiusmodi mereremur,
cum iam pridem praemonuerit ac dixerit censura diuina:
si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non
ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint
et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo
in uirga facinora eorum et in flagellis delicta
eorum.
Section 7
Praennntiata sunt ista nobis et ante praedicta. sed nos datae
legis et obseruationis inmemores id egimus per nostra peccata,
ut dum Domini mandata contemnimus ad correptionem delicti
et probationem fidei remediis seuerioribus ueniremus, nec saltim
uel sero conuersi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem
nostram probationemque diuinam patienter et fortiter subiremus.
ad prima statim uerba minantis inimici maximus fratrum numerus
fidem suam prodidit nec prostratus est persecutionis inpetu,
sed uoluntario lapsu se ipse prostrauit. quid oro inauditum,
quid nouum uenerat, ut uelut incognitis adque inopinatis rebus
exortis Christi sacramentum temeritate praecipiti solueretur?
nonne haec et prophetae ante et apostoli postmodum nuntiauerunt?
nonne iustorum pressuras et gentilium semper iniurias
pleni sancto Spiritu praedicauerunt? nonne fidem nostram semper
armans et Dei seruos caelesti uoce corroborans dicit scriptura
diuina: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli
seruies? nonne iram diuinae indignationis ostendens et poenae
metum praemonens denuo dicit: adorauerunt eos quos fecerunt
digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus
est uir, et non laxabo illis? et iterum Deus
loquitur dicens: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino
soli. in euangelio quoque postmodum Dominus in uerbis
doctor et consummator in factis docens quid fieret et faciens quodcumque
docuisset, quicquid nunc geritur et geretur non ante
praemonuit ? nonne et negantibus aeterna supplicia et salutaria
confitentibus praemia ante constituit?
Section 8
Exciderunt quibusdam pro nefas omnia et de memoria recesserunt.
non expectauerunt saltim ut ascenderent adprehensi, ut
interrogati negarent. ante aciem multi uicti, sine congressione
prostrati nec hoc sibi reliquerunt ut sacrificare idolis uiderentur
inuiti. ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare,
quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam
quam libenter optassent. quot illic a magistratibus uespera urgente
dilati sunt, quot ne eorum differretur interitus et rogauerunt!
quam uim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum
uim magis ipse fecerit ut periret? nonne quando ad Capitolium
sponte uentum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris
accessum est, labauit gressus, caligauit aspectus, tremuerunt
uiscera, membra conciderunt? non sensus obstipuit, lingua haesit,
sermo defecit ? stare illic potuit Dei seruus et loqui et renuntiare
Christo qui iam diabolo renuntiauerat et saeculo P non ara illa,
quo moriturus accesserat, rogus illi fuit? non diaboli altare quod
faetore taetro fumare ac redolere conspexerat uelut funus et bustum
uitae suae horrere ac fugere debebat? quid hostiam tecum,
miser, quid uictimam supplicaturus inportas? ipse ad aras hostia,
uictima ipse uenisti, inmolasti illic salutem tuam, spem tuam,
fidem tuam funestis illic ignibus concremasti.
Section 9
Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis
in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata
est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes
quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli
quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti.
nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus
nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte
properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus
parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt,
ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari
per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur
?
Section 10
Nec est pro dolor iusta aliqua et grauis causa quae tantum
facinus excuset. relinquenda erat patria et patrimonii facienda
iactura. cui enim non nascenti adque morienti relinquenda quandoque
patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non
relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. clamat
ecce per prophetam Spiritus sanctus: discedite, discedite,
exite inde et inmundum nolite tangere: exitede medio
eius, separamini qui fertis uasa Domini. et qui
uasa sunt Domini ac templum Dei ne inmundum tangere et
feralibus cibis pollui uiolarique cogantur, non exeunt de medio
nec recedunt? alibi quoque uox auditur e caelo praemonens quid
Dei seruos facere oporteret et dicens: exi de ea, populus
meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris
plagis eius. qui exit et cedit delicti particeps
non fit, plagis uero et ipse perstringitur qui socius criminis inuenitur.
et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandauit
adque ut id fieret et docuit et fecit. nam cum corona de
Dei dignatione descendat nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi,
quisque in Christo manens interim cedit non fidem denegat
sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit,
negaturus remansit.
Section 11
Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia
et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor
caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos
facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus
uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides
pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum
Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus
inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et
praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse,
uende omnia tua et da pauperibus et habebis
thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites
facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes
hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent:
esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo,
nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non
haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub
apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et
parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt.
Section 12
Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo
detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta
conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se
credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam
domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines
apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri
incidunt in temptationem et muscipula et desideria
multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem
et in interitum. radix enim omnium malorum
est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt
a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus
autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris
inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus
pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum
aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut
filios propter regnum Dei et non recipiat septies
tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo
uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate
conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda
iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati
eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint
uos et expulerint et maledixerint nomini uestro
ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa
die et exultate: ecce enim merces uestra multa in
caelis.
Section 13
Sed tormenta postmodum uenerant et cruciatus graues reluctantibus
inminebant. queri de tormentis potest qui per tormenta
superatus est, excusationem doloris obtendere qui uictus est in
dolore. potest rogare talis et dicere: certare quidem fortiter uolui
et sacramenti mei memor deuotionis ac fidei arma suscepi, sed
me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia
longa uicerunt. stetit mens stabilis et fides fortis et cum torquentibus
poenis inmobilis diu anima luctata est. sed cum durissimi
iudicis recrudescente saeuitia iam fatigatum nunc flagella adhuc
scinderent, nunc contunderent fustes, nunc eculeus extenderet,
nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in conluctatione
deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed
corpus in dolore defecit/ potest cito proficere ad ueniam causa
talis, potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. sic hic Casto et
Aemilio aliquando Dominus ignouit, sic in prima congressione
deuictos uictores in secundo proelio reddidit, ut fortiores ignibus
fierent qui ignibus ante cessissent et unde superati essent inde
superarent. deprecabantur illi non lacrimarum miseratione sed
uulnerum, nec sola lamentabili uoce sed laceratione corporis et
dolore: manabat pro fletibus sanguis et pro lacrimis cruor semiustulatis
uisceribus defluebat.
Section 14
Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas
hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides
congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? nec excusat
oppressum necessitas criminis, ubi crimen est uoluntatis.
nec hoc eo dico, ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres
ad precem satisfactionis instigem. nam cum scriptum sit: qui
nos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam
pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis
adulantibus palpat peccandi fomitem subministrat nec
conprimit delicta ille sed nutrit. at qui consiliis fortioribus redarguit
simul adque instruit fratrem promouet ad salutem. quos
diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. sic oportet
et Domini sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere sed
remediis salutaribus prouidere. inperitus est medicus qui tumentes
uulnerum sinus manu parcente contrectat et altis recessibus
uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. aperiendum
uulnus est et secandum et putraminibus amputatis medella fortiore
curandum. uociferetur et clamet licet et conqueratur aeger
inpatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit
sanitatem.
Section 15
Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et
quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum
sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra
euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam
laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa
dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt
sanitatis patientiam nec ueram de satisfactione medicinam: paenitentia
de pectoribus exclusa est, grauissimi extremique delicti
memoria sublata est. operiuntur morientium uulnera et plaga
letalis altis et profundis uisceribus infixa dissimulato dolore contegitur.
a diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis
et infectis nidore manibus accedunt, mortiferos idolorum cibos
adhuc paene ructantes exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus
et contagia funesta redolentibus Domini corpus inuadunt,
quando occurrat scriptura diuina et clamet et dicat: omnismundus
manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit
ex carne sacrificii salutaris quod est Domini,
et inmunditia ipsius super ipsum est, peribit
anima illa de populo suo, apostolus item testetur et dicat:
non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum:
non potestis mensae Domini conmunicare
et mensae daemoniorum, idem contumacibus et peruicacibus
conminetur et denuntiet dicens: quicumque ederit
panem et biberit calicem Domini indigne reus erit
corporis et sanguinis Domini.
Section 16
Spretis his omnibus adque contemptis ante expiata delicta, ante
exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio
et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis
Domini et minantis uis infertur corpori eius et sanguini et plus
modo in Dominum manibus adque ore delinquunt quam cum Dominum
negauerunt. pacem putant esse quam quidam uerbis fallentibus
uenditant. non est pax illa sed bellum, nec ecclesiae iungitur
qui ab euangelio separatur. quid iniuriam beneficium
uocant? quid inpietatem uocabulo pietatis adpellant? quid eis qui
flere iugiter et rogare Dominum suum debent intercepta paenitentiae
lamentatione conmunicare se simulant? hoc sunt eiusmodi
lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus,
quod armentis pestilens uastitas, quod nauigiis saeua tempestas.
solacium spei adimunt, a radice subuertunt, sermone
morbido ad letale contagium serpunt, nauem scopulis ne in portum
perueniat inlidunt. non concedit pacem facilitas ista sed
tollit, nec conmunicationem tribuit sed inpedit ad salutem. persecutio
est haec alia et alia temptatio, per quam subtilis inimicus
inpugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio
conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria uanescat,
conprimatur pectoris gemitus, statuatur fletus oculorum
nec Dominum grauiter offensum longa et plena paenitentia deprecetur,
cum scriptum sit: memento unde cecideris et
age paenitentiam.
Nemo se fallat, nemo decipiat. solus Dominus misereri potest.
Section 17
ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille
largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem
Deus tradidit pro peccatis nostris. homo Deo maior non potest esse,
nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in
Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc
accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus
homo qui spem habet in hominem. Dominus orandus est,
Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare
se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit. credimus
quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera
iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum post occasum saeculi
huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit.
Section 18
Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem
peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini
praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis.
prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam
prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de
sua facilitate praesumere. sub ara Dei animae occisorum martyrum
clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus
et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum
de his qui in terris inhabitant? et requiescere
ac patientiam tenere adhuc iubentur. et quemquam posse aliquis
existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri
contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse
defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita,
si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis
facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa
moderatio. mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt
in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino
inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. neque
enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit
humana pollicitatione promissum.
Section 19
Nam et Moyses pro peccatis populi petit nec tamen peccantibus
ueniam cum petisset accepit. precor, ait, Domine, deliquit
populus hic delictum grande: et nunc si
dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de
libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen:
si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo.
ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino
quod petit inpetrare non potuit nec Dei indignantis offensam sua
deprecatione placauit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens:
priusquam te formarem in utero, noui te, et priusquam
exires de uulua, sanctificaui te et prophetam
in gentes posui te, et eidem pro peccatis populi deprecanti
frequenter et oranti noli, inquit, orare pro populo hoc
et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia
non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in
tempore adflictationis suae. quid uero iustius Noe, qui
cum repleta esset terra peccatis, solus inuentus est iustus in
terris? quid gloriosius Danihele ? quid ad facienda martyria in
fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui totiens
et cum confligeret uicit et cum uinceret superuixit? quid Iob in
operibus promptius, in temptationibus fortius, in dolore patientius,
in timore summissius, in fide uerius? nec hi tamen si rogarent,
concessurum se Deus dixit. cum propheta Ezechiel pro delicto
populi deprecaretur, terra, inquit, quaecumque peccauerit
mihi ut delinquat delictum, extendam manum
meam super eam et obteram stabilimentum
panis et inmittam in eam famem et auferam ab ea
hominem et pecora. et si fuerint tres uiri hi in medio
eius Noe et Danihel et Iob, non liberabunt filios
neque filias, ipsi soli salui erunt. adeo non omne quod
petitur in praeiudicio petentis sed in dantis arbitrio est, nec
quicquam sibi usurpat et uindicat humana sententia, nisi adnuat
et censura diuina.
Section 20
In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me
fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram
patre meo qui est in caelis: qui autem me
negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat,
nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere
et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque
uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec
confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit
coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres
aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium
solui non potest, contra euangelium facere non possunt
qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo
infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et
coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid
aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus
et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum
Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt.
an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut
infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus
potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo
putet posse seruari ?
Section 21
Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso
omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores
scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem
Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum?
nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius
ambulare neque audire legem eius? et superduxit
super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac
dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat
aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata
uestra inter uos et Deum separant et propter peccata
uestra auertit faciem a uobis ne misereatur.
delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes
conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse
nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius
et monita salutaria numquam seruare uoluisse.
Section 22
Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse aput eum, quam
fidem credas, quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio
ipsa non reformauit? alta et recta ceruix nec quia cecidit
inflexa est: tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus
est. iacens stantibus et integris uulneratus minatur et quod
non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat aut ore
polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur.
adque — o tuam nimiam, furiose, dementiam! — irasceris
ei qui abs te iram Dei auertere nititur, ei minaris qui pro te
Domini misericordiam deprecatur, qui uulnus tuum sentit quod
ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit quas ipse forsitan non
fundis. oneras adhuc crimen et cumulas et cum ipse sis inplacabilis
ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum
posse placari? ,.
Section 23
Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria
praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi
paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et
alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis
caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam
minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce
eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum
tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis
necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo
ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum.
Section 24
Vnus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit postquam
Christum negauit obmutuit. poena inde coepit unde coepit
et crimen, ut nec rogare iam posset qui uerba ad precum misericordiam
non haberet. alia in balneis constituta – hoc enim crimini
eius et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lauacri
uitalis gratiam perdidisset – sed illic ab inmundo spiritu inmunda
correpta laniauit dentibus linguam quae fuerat uel pasta inpie
uel locuta. postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem
suam rabies oris armata est. ipsa sui carnifex extitit nec diu superesse
postmodum potuit, dolore uentris et uiscerum cruciata
defecit.
Section 25
Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit. parentes
forte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento
paruulam filiam reliquerunt. relictam nutrix detulit ad
magistratus. illic ei aput idolum quo populus confluebat, quod
carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum,
quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt.
recepit filiam postmodum mater. sed facinus puella
commissum tam loqui et indicare non potuit quam nec intellegere
prius potuit nec arcere. ignoratione igitur obreptum est, ut
sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. sed enim puella
mixta cum sanctis precis nostrae et orationis inpatiens nunc ploratu
concuti, nunc mentis aestu fluctuabunda iactari, uelut tortore
cogente quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus
adhuc annis rudis anima fatebatur. ubi uero sollemnibus
adinpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit et accipientibus
ceteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu
diuinae maiestatis auertere, os labiis obdurantibus premere,
calicem recusare. perstitit tamen diaconus et reluctanti
licet de sacramento calicis infudit. tunc sequitur singultus et uomitus.
in corpore adque ore uiolato eucharistia permanere non
potuit, sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus
erupit. tanta est potestas Domini, tanta maiestas: secreta
tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec
occulta crimina fefellerunt.
Section 26
Hoc circa infantem quae ad loquendum alienum circa se crimen
necdum habuit aetatem. at uero ea quae aetate prouecta et in
annis adultioribus constituta sacrificantibus latenter obrepsit non
cibum sed gladium sibi sumens et uelut quaedam uenena letalia
intra fauces et pectus admittens angi et anima exaestuante concludi
postmodum coepit et pressuram non iam persecutionis sed
delicti sui passa palpitans et tremens concidit. inpunitum diu
non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. quae
fefellerat hominem Deum sensit ultorem. et cum quaedam arcam
suam in quo Domini sanctum fuit manibus inmundis temptasset
aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet adtingere.
et alius qui et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato
partem cum ceteris ausus est latenter accipere, sanctum
Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis
manibus inuenit. documento unius ostensum est Dominum recedere
cum negatur nec inmerenti ad salutem prodesse quod sumitur,
quando gratia salutaris in cinerem sancto fugiente mutetur.
quam multi cottidie inmundis spiritibus adinplentur, quam multi
usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur!
nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes
ruinas tam delictorum poena sit uaria quam delinquentium
multitudo numerosa. unusquisque consideret non quid alius
passus sit sed quid pati et ipse mereatur, nec euasisse se credat,
si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quem
sibi Dei iudicis ira seruauit.
Section 27
Nec sibi quo minus agant paenitentiam blandiantur qui etsi nefandis
sacrificiis manus non contaminauerunt, libellis tamen conscientiam
miscuerunt. et illa professio est denegantis, contestatio
est christiani quod fuerat abnuentis. fecisse se dixit quidquid
alius faciendo commisit, cumque scriptum sit:nonpotestis
duobus dominis seruire, seruiuit saeculari domino, obtemperauit
eius edicto, magis obaudiuit humano inperio quam
Deo. uiderit an minore uel dedecore uel crimine aput homines
publicauerit quod admisit: Deum tamen iudicem fugere et uitare
non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in psalmis: quod est
inperfectum meum uiderunt oculi tui et in libro
tuo omnes scribentur, et iterum: homo uidet in faciem,
Deus in cor, ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat
dicens: et scient omnes ecclesiae quia ego sum
scrutator renis et cordis. perspicit ille abdita et secreta
adque occulta considerat, nec Dei oculos euadere potest aliquis dicentis:
ego Deus adproximans et non Deus de longinquo.
si absconditus fuerit homo in absconditis, ego
ergo non uidebo eum P uidet ille corda et pectora singulorum,
et iudicaturus non tantum de factis sed et de uerbis et de cogitationibus
nostris omnium mentes uoluntatesque conceptas in
ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.
Section 28
Denique quanto et fide maiore et timore meliore sunt qui
quamuis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam
tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum aput sacerdotes Dei
dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciant,
animi sui pondus exponant, salutarem medellam paruis
licet et modicis uulneribus exquirant scientes scriptum esse:
Dens non deridetur. derideri et circumueniri Deus non potest
nec astutia aliqua fallente deludi. plus immo delinquit qui
secundum hominem Deum cogitans euadere se poenam criminis
credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis
dicit: qui confusus me fuerit, confundet eum filius
hominis: et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur
aut ueretur? quomodo potest esse cum Christo qui ad
Christum pertinere aut erubescit aut metuit ? minus plane peccauerit
non uidendo idola nec sub oculis circumstantis adque insultantis
populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus
suas funestis sacrificiis nec sceleratis cibis ora maculando. hoc eo
proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. facilius
potest ad ueniam criminis peruenire, non est tamen inmunis a
crimine: nec cesset in agenda paenitentia adque in Domini misericordia
deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti uidetur
in neglecta satisfactione cumuletur.
Section 29
Confiteantur singuli quaeso uos, fratres, delictum suum, dum
adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio eius potest,
dum satisfactio et remissio [facta] per sacerdotes aput Dominum
grata est. conuertamur ad Dominum mente tota et paenitentiam
criminis ueris doloribus exprimentes Dei misericordiam
deprecemur. illi se anima prosternat, illi maestitia satisfaciat,
illi spes omnis incumbat. rogare qualiter debeamus dicit ipse.
reuertimini, inquit, ad me ex toto corde uestro simulque
et ieiunio et fletu et planctu et discindite
corda uestra et non uestimenta uestra. ad Dominum
toto corde redeamus, iram et offensam eius ieiuniis, fletibus,
planctibus sicut monet ipse placemus.
Section 30
Lamentari eum putamus ex toto corda, ieiuniis, fletibus, planctibus
Dominum deprecari qui ex primo criminis die lauacra cottidie
celebrat, qui epulis afluentibus pastus et sagina largiore
distentus cruditates suas postridie ructat nec cibos et potus suos
cum pauperum necessitate communicat? qui hilaris ac laetus
procedit quomodo mortem suam deflet, cumque scriptum sit:
non corrumpetis effigiem barbae uestrae, barbam
uellit et faciem suam comit? et placere nunc cuiquam studet qui
Deo displicet? an illa ingemescit et plangit cui uacat cultum
pretiosae uestis induere nec indumentum Christi quod perdidit
cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec
diuini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina
et uestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis
gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et
quae capillos tuos inficis uel nunc in doloribus desine, et quae
nigri pulueris ductu oculorum liniamenta depingis uel nunc lacrimis
oculos tuos ablue. si quem de tuis carum mortalitatis exitu
perdidisses, ingemesceres dolenter et fleres, facie inculta, ueste
mutata, neclecto capillo, uulto nubilo, ore deiecto indicia maeroris
ostenderes. animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter
mortua superuiuere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare
coepisti: et non acriter plangis, non iugiter ingemescis, non te
uel pudore criminis uel continuatione lamentationis abscondis?
ecce peiora adhuc peccandi uulnera, ecce maiora delicta peccasse
nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere.
Section 31
Ananias, Azarias et Misahel inlustres ac nobiles pueri quominus
exomologesim Deo faciant nec inter flammas et camini
exaestuantis incendia quieuerunt. bene sibi [licet] conscii et Dominum
fidei ac timoris obsequio saepe promeriti humilitatem
tamen tenere et Deo satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum
suarum martyria destiterunt. loquitur scriptura diuina, stans,
inquit, Azarias precatus est et aperuit os suum et
exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus
suis in medio igni. Daniel quoque post fidei adque innocentiae
suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa .
uirtutes ac laudes suas saepe repetitam ieiuniis adhuc promereri
Deum nititur, in sacco ac cinere uolutatur exomologesim faciens
dolenter et dicens: Domine Deus magnus et fortis et
metuendus qui seruas testamentum et miserationem
eis qui te diligunt et conseruant inperia tua, peccauimus,
facinus admisimus, inpii fuimus, transgressi
sumus ac deseruimus praecepta tua et iudicia
tua, non audiuimus puerorum tuorum prophetarum
quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros
et omnes gentes et super omnem terram. tibi, Domine,
tibi iustitia, nobis autem confusio.
Section 32
Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promerenda
Dei maiestate fecerunt: et nunc satisfacere Domino ac precari
detrectant qui Dominum negauerunt! quaeso uos, fratres, adquiescite
salutaribus remediis, consiliis oboedite melioribus, cum
lacrimis nostris uestras lacrimas iungite, cum nostro gemitu
uestros gemitus copulate. rogamus uos ut pro uobis Dominum
rogare possimus, preces ipsas ad uos prius uertimus quibus Deum
pro uobis ut misereatur oramus. agite paenitentiam plenam, dolentis
ac lamentantis animi probate maestitiam! I
Section 33
Nec uos quorundam moueat aut error inprouidus aut stupor
uanus, qui cum teneantur in tam graui crimine percussi sunt
animi caecitate, ut nec intellegant delicta nec plangant. indignantis
Dei maior haec plaga est sicut scriptum est: et dedit
illis Deus spiritum transpunctionis, et iterum: dilectum
ueritatis non receperunt ut salui fierent.
ac propterea mittit illis Deus operationem erroris
ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non
crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia.
iniuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes
Domini praecepta contemnunt, medellam uulneris neclegunt,
agere paenitentiam nolunt. ante admissum facinus inprouidi,
post facinus obstinati, nec prius stabiles nec postmodum supplices,
quando debuerant stare, iacuerunt, quando iacere et
prosternere se Deo debent, stare se opinantur. pacem sibi ultro
nemine dante sumpserunt, falsa pollicitatione seducti et apostatis
ac perfidis iuncti errorem pro ueritate suscipiunt,
communicationem non communicantium ratam ducunt, hominibus contra
Deum credunt qui contra homines Deo non crediderunt.
Section 34
Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus
adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut
cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et
uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest
paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis
tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate
quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes
uerae salutis adimatur.
Section 35
Vos uero, fratres, quorum timor Domini promis est et in ruina
licet animus constitutus mali sui memor est, paenitentes ac dolentes
peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen
agnoscite, ad intellegentiam delicti uestri oculos cordis aperite,
nec desperantes misericordiam Domini nec tamen iam ueniam
uindicantes. Deus quantum patris pietate indulgens semper et
bonus est, tantum iudicis maiestate metuendus est. quam magna
deliquimus, tam granditer defleamus. alto uulneri diligens et
longa medicina non desit, paenitentia crimine minor non sit.
putasne tu Deum cito posse placari quem uerbis perfidis abnuisti,
cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega
contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui quem tuum
non esse dixisti? orare oportet inpensius et rogare, diem luctu
transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis
lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in
cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum
nullum iam uelle uestimentum, post diaboli cibum malle
ieiunium, iustis operibus incumbere quibus peccata purgantur,
eleemosynis frequenter insistere quibus a morte animae liberantur.
quod aduersarius auferebat Christus accipiat, nec teneri iam
nec amari patrimonium debet quo quis et deceptus et uictus est.
pro hoste uitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda
possidentibus et ueneno. ad hoc tantum profuerit quod remansit,
ut inde crimen et culpa redimatur. incunctanter et largiter fiat
operatio, census omnis in medellam uulneris erogetur, opibus et
facultatibus nostris qui de nobis iudicaturus est Dominus faeneretur.
sic sub apostolis fides uiguit, sic primus credentium populus
Christi mandata seruauit: prompti erant, largi erant.
distribuendum per apostolos totum dabant et non talia delicta
redimebant.
Section 36
Si precem toto corde quis faciat, si neris paenitentiae lamentis
et lacrimis ingemescat, si ad ueniam delicti sui Dominum iustis
et continuis operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam
suam protulit dicens: cum conuersus fueris et
gemueris, tunc saluaberis et scies ubi fueris, et
iterum: nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum
ut reuertatur et uiuat. et Iohel propheta pietatem
Domini Domino ipso monente declarat, reuertimini, inquit,
ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et
pius est et patiens et multae miserationis et qui.
sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam.
potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere.
paenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere,
potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint
martyres et fecerint sacerdotes. uel si quis eum plus suis
satisfactionibus mouerit, si eius iram, si indignationis offensam iusta
deprecatione placauerit, dat ille et arma rursum quibus uictus
armetur, reparat et conroborat uires quibus fides instaurata uegetetur.
repetet certamen suum miles, iterabit aciem, prouocabit
hostem et quidem factus ad proelium fortior per dolorem. qui sic
Deo satisfecerit, qui paenitentia facti sui, qui pudore delicti plus
et uirtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus
et adiutus a Domino, quam contristauerat nuper laetam faciet
ecclesiam nec solam iam Dei ueniam merebitur sed coronam.