Exhortation to Martyrdom
Cyprian of Carthage c. 252-258 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section pr
Section 1
Desiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam pressurarum.
et persecutionum pondus incumbit et in fine adque in consummatione
mundi antichristi tempus infestum adpropinquare iam coepit,
ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de diuinis
scripturis hortamenta conponerem quibus milites Christi ad
spiritale et caeleste certamen animarem. obtemperandum fuit
desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit mediocritas
nostra auxilio diuinae inspirationis instructa quasi arma ac munimenta
quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis dominicis
promerentur. parum est enim quod Dei plebem classico nostrae
uocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo deuotamque
uirtutem diuina lectione firmemus.
Section 2
Quid autem potius aut maiae curae nostrae ac sollicitudini congruit
quam commissum nobis diuinitus populum et exercitum in
castris caelestibus constitutum aduersus diaboli tela et iacula
exhortationibus adsiduis praeparare? neque enim idoneus potest
esse miles ad bellum qui non exercitatus in campo prius fuerit,
aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur,
nisi usum et peritiam uirium ante meditetur. aduersarius
uetus est et hostis antiquus cum quo proelium gerimus. sex
milia annorum iam paene conplentur, ex quo hominem diabolus
inpugnat. omnia genera temptandi et artes adque insidias
deiciendi usu ipso uetustatis edidicit. si inparatum inuenerit Christi
militem, si rudem, si non sollicito ac toto corde uigilantem,
circumuenit nescium, fallit incautum, decipit inperitum. si
uero quis dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens
contra eum steterit, uincatur necesse est, quia Christus quem confitemur inuictus est.
Section 3
Ac ne in longum sermonem meum extenderem, frater carissime,
et audientem uel legentem stili latioris copia fatigarem,
conpendium feci, ut propositis titulis quos quis et nosse debeat
et tenere capitula dominica subnecterem et id quod proposueram
diuinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum
meum uidear tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse.
quae res in usum singulis proficit utilitate maiore. nam si confectam
et paratam iam uestem darem, uestis esset mea qua alius
uteretur et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res
alteri facta minus congruens haberetur: nunc uero de agno per
quem redempti ac uiuificati sumus lanam ipsam et purpuram
misi, quam cum acceperis tunicam tibi pro uoluntate conficies
et plus ut in domestica tua adque in propria ueste laetaberis et
ceteris quoque, ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint, quod
misimus exhibebis, ut uetere illa nuditate contecta perferant
omnes indumenta Christi caelestis gratiae sanctificatione uestiti.
Section 4
Nec non et illud consilium, frater carissime, utile et salubre
prospexi in exhortatione tam necessaria quae martyras faciat amputandas
esse uerborum nostrorum moras et tardidates adque
ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda illa sola quae
Deus loquitur, quibus seruos suos ad martyrium Christus hortatur.
praecepta ipsa diuina uelut arma pugnantibus suggerenda
sunt. illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus
classica. inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et
animi et corporis uires ad omnem passionis tolerantiam roborentur.
nos tantum qui Domino permittente primum baptisma credentibus
dedimus ad aliud quoque singulos praeparemus insinuantes
et docentes hoc esse baptisma in gratia maius, in potestate
sublimius, in honore pretiosius, baptisma in quo angeli
baptizant, baptisma in quo Deus et Christus eius exultant, baptisma
post quod nemo iam peccat, baptisma quod fidei nostrae
incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes
statim Deo copulat. in aquae baptismo accipiuntur peccatorum
remissa, in sanguinis corona uirtutum. amplectenda res est et
optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda,
ut qui serui Dei fuimus simus et amici.
Section 5
In exhortandis itaque ac parandis fratribus nostris et uirtutis
ac fidei firmitate ad praeconium dominicae confessionis adque ad
proelium persecutionis et passionis armandis primo in loco dicendum
est:
I. Idola deos non esse quae homo sibi faciat — neque enim
quae fiunt factore suo et fabricatore maiora sunt, aut
protegere et seruare quemquam possunt quae ipsa de
templis suis pereunt, nisi ab homine seruentur — sed
nec elementa colenda esse quae homini secundum dispositionem
et praeceptum Dei seruiunt.
II. Destructis idolis et elementorum ratione monstrata
ostendendum Deum solum colendum esse. \'
III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit aduersus eos
qui idolis sacrificant.
IIII. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.
V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit
etiam eos interfici qui sacrificare et seruire idolis
suaserint.
VI. Subiungendum post haec quod redempti et uiuificati
Christi sanguine nihil Christo praeponere debeamus, quia
nec ille quicquam nobis praeposuerit et ille propter nos
mala bonis praetulerit, paupertatem diuitiis, seruitutem
dominationi, mortem inmortalitati, nos contra in passionibus
nostris paupertati saeculari paradisi diuitias et
delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum
temporariae seruituti, immortalitatem morti, Deum et
Christum diabolo et antichristo.
VII. Insinuandum quoque ne erepti de faucibus diaboli et
laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse
coeperint, regredi denuo ad saeculum uelint et perdant
quod euaserint.
VIII. Insistendum potius esse et perseuerandum in fide et uirtute
et caelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut
ad palmam et coronam possit perueniri.
VIIII. Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur.
X. Nec timendas esse iniurias et poenas persecutionum,
quia maior est Dominus ad protegendum quam diabolus
ad inpugnandum.
XI. Ac ne expauescat quis et conturbetur ad pressuras et
persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum
\'ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus
esset et quod persecutiones aduersum nos excitaret, ut
ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides diuinae
pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis,
nec nouum quid accidat christians, quando ab
initio mundi boni laborauerint et oppressi adque occisi
sint iusti ab iniustis.
XII. In nouissima parte ponendum quae spes et quae merces
maneat iustos et martyras post conflictationes huius temporis
et passiones.
XIII. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione
quam quod hic sustinemus in ipsa passione.
Section 1
QVOD IDOLA DII NON SINT ET QVOD NEC ELEMENTA VICE DEORVM COLENDA SINT.
In psalmo CXXXIIII: idola gentium argentum et
aurum, opus manuum hominum. os habent et non locuntur,
oculos habent et non uident, aures habent et
non audiunt: neque enim est spiritus in ore eorum.
similes sint illis omnes qui faciunt ea. item in Sapientia
Salomonis: omnia idola nationum aestimauerunt deos,
quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque
nares ad percipiendum spiritum neque aures
ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo
enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is
finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit
deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit
manibus iniquis. melior est autem ipse his quos
colit, quoniam ipse quidem uixit, illi numquam.
item in Exodo: non facies tibi idolum nec cuiusquam
similitudinem. item aput Salomonem [de elementis]: neque
opera adtendentes agnouerunt quis esset artifex,
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut
gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut
lunam deos putauerunt: quorum si propter speciem
hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit
speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati
sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit
fortia fortior est illis.
Section 2
QVOD DEVS SOLVS COLENDVS SIT.
Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli seruies. item in Deuteronomio: non erunt
tibi dii alii absque me. item illic: uidetc, uidete quoniam
ego sum, et non est Deus praeter me. ego
interimam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo,
et non est qui eripiat de manibus meis. item in Apocalypsi:
et uidi alium angelum uolantem medio
caelo, habentem euangelium aeternum, ut adnuntiaret
super terram per omnes nationes et tribus et
linguas et populos, dicentem uoce magna: metuite
potius Deum et date illi claritatem, quoniam uenit
hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum
et terram et mare et omnia quae in eis sunt. sic et
Dominus in euangelio commemorationem facit primi et secundi
praecepti dicens: audi Israel, Dominus Deus tuus Dominus
unus est, et: diliges Dominum Deum tuum
de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota
uirtute tua. hoc primum et secundum simile huic:
diliges proximum tuum tamquam te. in his duobus
praeceptis tota lex pendet et prophetae. et iterum:
haec est autem uita aeterna ut cognoscant te
solum et uerum Deum et quem misisti Iesum
Christum.
Section 3
QVAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSVS EOS QVI IDOLIS SACRIFICANT.
In Exodo: sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino
soli. item in Deuteronomio: sacrificauerunt daemoniis
et non Deo. item aput Esaiam: adorauerunt
eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est
homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis. et
iterum: illis fudistis libamina et illis inposuistis
sacrificia. super haec non indignabor? dicit
Dominus. item aput Hieremiam: nolite ambulare post deos
alienos ut seruiatis eis, et ne adoraueritis eos et
ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad
disperdendos uos. item in Apocalypsi: si quis adorat
bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte
sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Deimixto
in poculo irae eius et punietur igne et sulphure
sub oculis sanctorum angelorum et sub oculis agni.
et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum
ascendet: nec habebunt requiem die et nocte quicumque
adorant bestiam et imaginem eius.
Section 4
NON FACILE IGNOSCERE DEVM IDOLOLATRIS.
Moyses in Exodo pro populo rogat nec impetrat: precor,
ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande,
fecerunt sibi deos aureos et argenteos. et nunc si
dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me
de libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen:
si qui deliquit ante me, deleam eum de libro
meo. item cum Hieremias pro populo deprecaretur, Dominus
ad eum loquitur dicens: et tu noli orare pro populo hoc
et noli postulare pro ipsis in prece et oratione, quia
non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in
tempore adflictionis suae. Ezechiel quoque hanc eandem
denuntiat indignationem Dei eis qui in Deum delinquunt, et
fuit, inquit, uerbum Domini ad me dicens: fili ho.
minis, terra quaecumque peccauerit mihi ut delinquat
delictum, extendam manum meam super eam
et obteram ątabilimentum panis et inmittam in eam
famem et auferam de ea hominem et pecora. et si
fuerint tres uiri hi in medio eius Noe et Danihel
et Iob, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli
salui erunt. item in Regnorum. I.: si delinquendo uir
peccet aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum:
si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
Section 5
QVOD SIC IDOLOLATRIAE INDIGNETVR DEVS VT PRAECEPERIT ETIAM EOS INTERFICI QVI SACRIFICARE ET SERVIRE IDOLIS SVASERINT.
In Deuteronomio: quodsi rogauerit te frater tuus aut
filius tuus aut filia tua aut uxor tua quae est in
sinu tuo aut amicus tuus qui aequalis est animae
tuae latenter dicens \'eamus et seruiamus diis aliis,
diis gentium, non consenties ei et non exaudies
eum et non parcet oculus tuus super eum et non
celabiseum, adnuntians adnuntiabis de illo. manus
tua erit super eum in primis interficere eum et manus
omnis populi postremo: et lapidabunt eum, et
morietur, quoniam quaesiuit auertere te a Domino
Deo tuo. et iterum loquitur Dominus et dicit nec ciuitati parcendum,
etiamsi uniuersa consenserit ad idololatriam: aut si
audieris in una ex ciuitatibus quas Dominus Deus
tuus dabit tibi inha bitare te illic dicentes (eamus et
seruiamus us diis aliis quos non nostis, interficiens
necabis omnes qui sunt in ciuitate caede gladii et
incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in
aeternum. non reaedificabitur etiam nunc, ut
auertatur Dominus ab indignatione irae suae. et dabit
tibi misericordiam et miserebitur tui et multiplicabit
te, si audieris uocem Domini Dei tui et obseruaueris
praecepta eius. cuius praecepti et uigoris memor
Mathathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus accesserat.
quodsi ante aduentum Christi circa Deum colendum et
idola spernenda haec praecepta seruata sunt, quanto magis post
aduentum Christi seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis
nos hortatus sit sed et factis, post omnes iniurias et contumelias
passus quoque et crucifixus, ut nos pati et mori exemplo suo doceret,
ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum.
passus sit ille pro nobis, et cum ille passus sit pro alienis peccatis,
multo magis pro peccatis suis pati unumquemque debere.
et ideo comminatur in euangelio et dicit: quicumque confessus
fuerit me coram hominibus, et ego confitebor
eum coram patre meo qui est in caelis. qui
autem me negauerit coram hominibus, et ego negabo
eum coram patre meo qui est in caelis. item
apostolus Paulus, si enim commorimur, inquit, et conuiuemus:
si toleramus, et conregnabimus: si negamus,
et ipse negabit nos. item Iohannes: qui negat
filium neque patrem habet: qui confitetur filium
et filium et patrem habet. unde nos ad contemptum mortis
hortatur Dominus et corroborat dicens: nolite, timere eos
qui occidunt corpus, animam autem non possunt
occidere. magis autem metuite eum qui potest et
animam et corpus occidere in gehenna. et iterum: qui
amat animam suam perdet illam, et qui odit animam
suam in isto saeculo in uitam aeternam conseruabit
illam.
Section 6
QVOD REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGVINE NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMVS.
In euangelio Dominus loquitur et dicit: qui diligit patrem
aut matrem super me non est me dignus, et
qui diligit filium aut filiam super me non est me
dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur
me non est meus discipulus. sicut in Deuteronomio scriptum
est: qui dicunt patri et matri cnon noui te\' et
filios suos non agnouerunt, hi custodierunt prae
cepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item
apostolus Paulus, quis nos, inquit, separabit a caritate
Christi, pressura an angustia an persecutio an fames
an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum
est: quia propter te occidimur tota die, aestimati
sumus ut oues uictimae. sed in his omnibus
superamus pro eo qui dilexit nos. et iterum: non estis
uestri: empti enim estis [pretio] magno. clarificate
et portate Deum in corpore uestro. et iterum: pro
omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi
uiuant sed illi qui pro eis mortuus est et resurrexit.
Section 7
EREPTOS DE FAUCIBVS DIABOLI ET DE LAQVEIS SAECVLI LIBERATOS NON DEBERE DENVO AD SAECVLVM REVERTI NE PERDANT QVOD EVASERINT.
In Exodo Iudaicus populus ad umbram nostri et imaginem
praefiguratus, cum Deo tutore et uindice euasisset Pharaonis
adque Aegypti id est diaboli et saeculi durissimam seruitutem,
circa Deum perfidus et ingratus et aduersum Moysen mussitat
respiciens solitudinis et laboris incommoda et non intellegens
libertatis ac salutis beneficia diuina, et reuerti quaerit ad Aegypti
hoc est ad saeculi seruitudinem, unde fuerat exutus, cum magis
fidere in Deum deberet et credere, quoniam qui a diabolo et saeculo
liberat populum suum protegit liberatum. quid hoc nobis,
inquiunt, fecisti eiciendo nos de Aegypto? melius
erat nobis seruire Aegyptiis quam obire in solitudine
hac. et dixit Moyses ad populum: fidite
state et cernite salutem quae a Domino est, quam
nobis faciet hodie. Dominus pro uobis pugnabit et
uos tacebitis. quod nos admonens in euangelio suo Dominus
ne ad diabolum rursum et ad saeculum quibus renuntiauimus et
unde euasimus reuertamur dicit: nemo retro ad tendens
et ponens manum suam super aratrum aptus est
regno Dei. et iterum: et qui in agro est non reuertatur
retro. memores estote uxoris Loth. ac ne quis
aliqua uel cupiditate rerum uel suorum dulcedine retardetur
quominus Christum sequatur, addidit et dicit: qui non renuntiat
omnibus quae sunt eius, non potest discipulus
meus esse.
Section 8
INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI.
In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu
estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum,
derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non
liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in
euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit
usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis
in uerbo meo, uere discipuli mei estis et
cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens
quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in
procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri
accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus
expectantibus dominum suum, quando ueniat
a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei.
felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit
uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat
et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis
quia qui in stadio currunt omnes quidem
currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut
occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam
accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo
militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut
possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit
quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et
iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei
ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam,
placentem Deo: nec configuremini saeculo
huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens
et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii,
et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur,
ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi
eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene
quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod
exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi
Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in
signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere
aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis
iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum
leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi
autem submiserat manus, inualescebat Amalech.
et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat
super eum. et Aaron et Ur sustinebant manus eius
hinc et inde: et factae sunt manus Moysi stabiles
usque in occasum solis. et fugauit Iesus Amalech
et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen:
scribe hoc, ut sit memoriale in libro, et da in aures
Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech
de sub caelo.
Section 9
AD HOC PRESSVRAS ET PERSECVTIONES FIERI VT PROBEMVR.
In Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos
ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex
toto corde uestro et ex tota anima uestra et ex tota
uirtute uestra. et iterum aput Salomonem: uasa figuli
probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: gloriamur
in spe claritatis Dei. non solum autem sed et
gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura
tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem,
probatio autem spem: spes autem non confundit,
quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis. et Petrus
in epistula sua ponit et dicit: carissimi, nolite mirari ardorem
accidentem uobis qui ad temptationem uestram
fit, nec excidatis, tamquam nouum uobis
contingat. sed quotienscumque communicatis Christi
passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione
facta claritatis eius gaudentes exultetis. si
inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis,
quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis
requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur,
secundum nos autem honoratur.
Section 10
TIMENDAS NON ESSE INIVRIAS ET POENAS PERSECVTIONVM QVIA MAIOR SIT DOMINVS AD PROTEGENDVM QVAM DIABOLVS AD INPVGNANDVM.
Iohannes in epistula sua probat dicens: maior est qui in
uobis est quam qui in isto mundo. item in psalmo CXVII:
non metuam quid mihi faciat homo: Dominus mihi
auxiliator est. et iterum: isti in curribus et isti in
equis, nos uero in nomine Dei nostri magnificabimur.
illi copulati sunt pedes et ceciderunt, nos
autem exsurreximus et erecti sumus. et adhuc fortius
docens et ostendens Spiritus sanctus castra diaboli non timenda
et si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem
nostram consistere et congressionem illam iustorum ad diuinae
sedis et salutis aeternae praemium peruenire in psalmo XXVI
ponit et dicit: si directa fuerint in me castra, non timebit
cor meum: et si exsurrexerit super me bellum,
in illud ego spero. unum petii a Domino, hoc exquiram,
ut habitem in domo Domini per omnes dies
uitae meae. item in Exodo declarat scriptura diuina pressuris
multiplicari nos potius et augeri dicens: quantoque eos
deprimebant, tanto plures fiebant et inualescebant
magis. et in Apocalypsi protectio diuina promittitur in passionibus
nostris. nihil, inquit, eorum timeas quae passurus
es. nec alius securitatem nobis et protectionem pollicetur
quam qui et per Esaiam prophetam loquitur dicens: noli timere,
quia te redemi et uocaui te nomine tuo: meus
es tu. et si transieris per aquam, tecum sum et flumina
te non inundabunt. et si transieris per ignem,
non conbureris, flamma te non conburet, quoniam
ego Dominus Deus tuus sanctus Israel qui te saluum
facio. qui et in euangelio promittit auxilium diuinum Dei
seruis in persecutionibus non defuturum dicens: cum autem
uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid
loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini.
non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus
patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum:
ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare.
ego enim dabo uobis os et sapientiam, cui non
possint resistere [aduersarii uestri]. sicut in Exodo ad
Moysen cunctantem et ad populum ire trepidantem [Deus] loquitur
dicens: quis dedit os homini et quis fecit mogilalum
et surdum et uidentem et caecum? nonne ego Dominus
Deus? et nunc perge, et ego aperiam os tuum
et instruam te quid loquaris. nec difficile est Deo aperire
os hominis deuoti sibi et confessori suo inspirare constantiam
et fiduciam loquendi qui in Numeris aduersus Balaam prophetam
etiam asinam fecerit loqui. quare in persecutionibus nemo cogitet
quod periculum diabolus inportet, sed immo consideret quod
auxilium Deus praestet, nec mentem labefactet humana infestatio,
sed corroboret fidem diuina protectio, quando unusquisque
secundum dominica promissa et fidei suae merita tantum
accipiat de Dei ope quantum se credat accipere, nec sit quod
omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis fides caduca
defecerit.
Section 11
ANTE PRAEDICTVM ESSE QVOD NOS MVNDVS ODIO HABITVRVS ESSET ET QVOD PERSECVTIONES ADVERSVM NOS EXCITARET ET QVOD NIHIL NOVVM CHRISTIANIS ACCIDAT, QVANDO AB INITIO MVNDI BONI LABORAVERINT ET OPPRESSI ADQVE OCCISI SINT IVSTI AB INIVSTIS.
Dominus in euangelio praemonet et praenuntiat dicens: si
mundus uos odit, scitote quoniam me primo odit.
si de mundo essetis, mundus quod suum esset amaret:
sed quia de mundo non estis et ego elegi uos
de mundo, propterea odit uos mundus. mementote
sermonem quem dixi uobis: cnon est seruus maior
domino suo.\' si me persecuti sunt, et uos persequentur.
et iterum: ueniet hora, ut omnis qui uos occiderit
putet se officium Deo facere: sed hoc facient,
quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec
autem locutus sum uobis, ut cum uenerit hora
eorum memores sitis, quia ego dixi uobis. et iterum:
amen amen dico uobis quoniam uos plorabitis et
plangetis, saeculum autem gaudebit: uos tristes
eritis, sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. et
iterum: haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis,
in saeculo autem pressuram: sed fidite quoniam
ego uici mundum. et cum a discipulis suis interrogaretur
de signo aduentus sui et consummationis mundi, respondit
et dixit: cauete ne qui uos fallat. multi enim uenient
in nomine meo dicentes cego sum Christus\' et
multos fallent. incipietis autem audire bella et
auditus bellorum. uidete, nolite tumultuari: oportet
enim fieri: sed nondum est finis. exurget autem
gens super gentem et regnum super regnum, et erunt
fames et terrae motus et pestilentiae per singula
loca. omnia autem ista initia parturitionum sunt.
tunc tradent uos in pressuram et interficient uos,
et eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen
meum. et tunc scandalizabuntur multi et inuicem
tradent et odient inuicem. et multi pseudoprophetae
exurgent et seducent multos, et eo quod facinus
abundet refrigescet caritas multorum. qui autem
tolerauerit usque ad finem hic saluus erit. et praedicabitur
euangelium istud regni per totum orbem
terrae in testimonium omnibus gentibus, et tunc
ueniet finis. cum ergo uideritis abominationem uastationis
quae dicta est per Danielem prophetam
stantem in loco sancto–qui legit intellegat – tunc
qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto
est non descendat tollere quicquam de domo, et qui
in agro est non conuertatur retro auferre\'uestimentum
suum. uae autem praegnantibus et
nutricantibus in illis diebus. adorate ne fiat fuga uestra
hieme neque sabbato. erit enim tunc pressura magna
qualis non est facta ab initio mundi usque nunc,
sed neque fiet: et nisi breuiati fuissent dies illi,
non liberaretur omnis caro: propter electos autem
breuiabuntur illi dies. tunc si qui dixerit uobis
Cecce hic Christus\' aut ecce illic*, nolite credere.
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et
dabunt signa magna et portenta ad errorem faciendum,
si fieri potest, et electis. uos autem cauete.
ecce praedixi uobis omnia. si ergo dixerint uobis
Cecce in solitudine est\\ nolite exire, ecce in cubiculis\\
nolite credere. sicut enim coruscatio quae exit
ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit
et aduentus filii hominis. ubi fuerit cadauer, illuc
congregabuntur aquilae. continuo autem post pressuram
dierum illorum sol tenebricabit et luna non
dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes
caelorum commouebuntur. et tunc apparebit signum
filii hominis in caelo, et lamentabunt se omnes
tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem
in nubibus caeli cum uirtute magna et claritate. et
mittet angelos suos cum tuba magna. et colligent
electos eius a quattuor uentis, a summis caelorum
usque ad summitates eorum.
Nec noua aut repentina haec sunt quae nunc accidunt christianis,
cum boni semper et iusti Deo innocentiae lege ac uerae religionis
timore deuoti per pressuras et iniurias et graues ac
multiformes infestantium poenas angusti itineris difficultate gradiantur.
sic in origine statim mundi Abel iustus a fratre primus occiditur
et Iacob fugatur et Ioseph uenundatur et Dauid misericordem
Saul rex persequitur et Heliam maiestatem Dei constanter
ac fortiter adserentem rex Achab opprimere conatur. Zacharias
sacerdos interficitur in medio templi et altaris, ut illic hostia
ipse fiat, ubi Deo hostias immolabat. tot denique martyria iustorum
saepe celebrata, tot edita in posterum fidei et uirtutis
exempla. tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate conpares,
dilectione concordes, fide stabiles, uirtute constantes,
flammis ac poenis urguentibus fortiores soli se Deo seruire, solum
nosse, solum colere proclamant dicentes: Nabuchodonosor
rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi.
est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos
de camino ignis ardentis: et de manibus tuis, rex,
liberabit nos. et si non, notum sit tibi quia diis
tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti
non adoramus. et Daniel Deo deuotus et sancto Spiritu
plenus exclamat et dicit: nihil colo ego nisi Dominum
Deum meum qui condidit caelum et terram. Tobias
quoque sub regali licet ac tyrannica seruitute, sensu tamen ac
spiritu liber confessionem suam Deo seruat et uirtutem maiestatemque
diuinam sublimiter praedicat dicens: ego in terra
captiuitatis meae confiteor illi et ostendo uirtutem
eius in natione peccatrice.
Quid uero in Machabaeis septem fratres et natalium pariter et
uirtutum sorte consimiles septenarium numerum sacramento perfectae
consummationis implentes? sic septem fratres martyrio
cohaerentes, ut primi in dispositione diuina septem dies annorum
septem milia continentes, ut septem spiritus et angeli septem
qui adsistunt et conuersantur ante faciem Dei et lucerna septiformis
in tabernaculo martyrii et in Apocalypsi septem candelabra
aurea et aput Salomonem columnae septem, super quas
aedificat domum sapientia, ita et istic septem fratrum numerus
ecclesias septem numeri sui quantitate conplexus, secundum quod
in primo Regnorum legimus sterilem septem peperisse. et aput
Esaiam septem mulieres unum hominem adprehendunt, cuius
inuocari super se nomen exposcunt. et apostolus Paulus qui huius numeri legitimi et certi meminit ad septem ecclesias scribit. et
in Apocalypsi Dominus mandata sua diuina et praecepta caelestia
ad septem ecclesias et earum angelos dirigit. qui nunc istic numerus
in fratribus inuenitur, ut consummatio legitima conpleatur.
cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix
quae ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una
super petram Domini uoce fundata. nec uacat quod in passionibus
sola cum liberis mater est. martyres enim qui se Dei filios
in passione testantur iam non nisi Deo patre censentur, sicut in
euangelio Dominus docet dicens: ne uocaueritis uobis p patrem
super terram. unus est enim pater uester qui
in caelis est.
Quae uero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara,
quam magna documenta fidei praebuerunt! rex Antiochus infestus,
immo in Antiocho antichristus expressus ora martyrum
gloriosa et spiritu confessionis inuicta contagio suillae carnis
maculare quaerebat et cum flagellis grauiter uerberasset ac nihil
promouere potuisset, sartagines iussit igniri: quibus ignitis et
accensis eum qui primus locutus fuerat et magis regem uirtutis
et fidei constantia prouocauerat admoueri praecepit et frigi producta
et exsecta prius lingua quae confessa Deum fuerat: quod
martyri gloriosius contigit. lingua enim confessa nomen Dei
prior ad Deum debuit ipsa proficisci. post in secundo excogitatis
acrioribus poenis, antequam cetera membra torqueret, cutem
capiti cum capillis detraxit, odio scilicet certe eo : nam cum caput
uiri Christus sit et caput Christi Deus, qui caput laniabat
martyre Deum et Christum persequebatur in capite. at ille in
martyrio suo fidens et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione
promittens exclamauit et dixit: tu quidem, inpotens,
ex hac praesenti uita nos perdis: sed mundi
rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam
uitae resurrectionem suscitabit. tertius linguam postulatus
cito protulit. nam poenam linguae exsecandae iam didicerat
a fratre contemnere. manus quoque amputandas constanter extendit
multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis
ad poenam manibus passionis dominicae instar imitari. nec non
et quartus pari uirtute tormenta contemnens et ad retundendum
regem caelesti uoce respondens exclamauit et dixit: potius est
ab hominibus morti datos expectare spem a Deo
iterum ab eo suscitatos. tibi enim resurrectio ad
uitam non erit. quintus praeter quod carnificinam regis et
duros uariosque cruciatus fidei uigore calcabat, ad praescientiam
quoque et notitiam futurorum spiritu diuinitatis animatus prophetauit
regi indignationem Dei et ultionem uelociter secuturam.
potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis
corruptibilis, facis quod uis. noli autem putare
genus nostrum a Deo derelictum esse. sustine et
uide magna potestas eius qualiter te et semen tuum
torquebit. quale illud leuamentum fuit martyri, quam magnum,
quam grande solacium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare sed tortoris sui supplicia praedicare! in sexto
uero non uirtus sola sed et humilitas praedicanda est, nihil sibi
martyrem uindicasse nec confessionis suae honorem superbis uocibus
uentilasse, peccatis potius suis adscripsisse quod persecutionem
a rege pateretur, Deo uero dedisse quod postmodum uindicaretur.
docuit esse martyras uerecundos, de ultione fidere et
nihil in passione iactare. noli, inquit, frustra errare. nos
enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes
in Deum nostrum. tu autem ne te existimes inpunitum
futurum adgressus pugnare cum Deo. admirabilis
quoque mater quae nec sexus infirmitate fracta nec multiplici
orbitate commota morientes liberos spectauit libenter nec poenas
illas pignerum sed glorias computauit. tam grande martyrium
Deo praebens uirtute oculorum suorum quam praebuerant filii
eius tormentis et passione membrorum. cum sex punitis et occisis
superesset unus ex fratribus, cui rex diuitias et potentatus et
multa pollicebatur ut crudelitas eius ac feritas uel unius subacti
solacio foueretur, et peteret ut ad filium deiciendum secum deprecaretur
et mater, deprecata est illa, sed ut decebat martyrum
matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos
non delicate sed fortiter diligentem. deprecata est enim, sed ut
Deum confiteretur. deprecata est ne a fratribus suis frater in
consortio laudis et gloriae separaretur, tunc se septem filiorum
conputans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius
peperisse, non saeculo. armans itaque eum et corroborans et feliciore
tunc partu filium generans, fili, inquit, miserere mei
quae te in utero mensibus decem portaui et lac
triennio dedi et alui et in aetatem istam produxi.
oro, fili, aspicias in caelum et terram et omnibus
quae in eis sunt aspectis intellegas quia ex nihilo
fecit illa Deus et hominum genus ita fit. nec timeas
carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias
mortem, ut in illa miseratione cum fratribus
te recipiam. magna laus matris in exhortatione uirtutis, sed
maior in Dei timore et in fidei ueritate, quod nihil sibi aut filio
de sex martyrum honore promisit nec fratrum precem profuturam
credidit ad negantis salutem, persuasit potius participem passionis
fieri, ut in iudicii die posset cum fratribus inueniri. post
haec liberis suis commoritur et mater: neque enim iam aliud
decebat quam ut quae martyras et pepererat et effecerat in consortio
illis gloriae iungeretur et quos ad Deum praemiserat ipsa
quoque sequeretur.
Ac ne qui uel libelli uel alicuius rei oblata sibi occasione qua
fallat amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazar tacendus
est. qui cum sibi a ministris regis offerretur facultas, ut accepta
carne qua liceret ei uesci ad circumueniendum regem
simularet se illa edere quae de sacrificiis adque inlicitis cibis ingerebantur,
consentire ad hanc fallaciam noluit dicens nec aetati
suae nec nobilitati conuenire id fingere, quo ceteri
scandalizarentur et in errorem inducerentur existimantes Eleazarum nonaginta
annos natum ad alienigenarum morem relicta et prodita Dei lege
transisse, nec tanti esse lucrari breuia uitae tormenta, ut offenso
Deo incurreret aeterna supplicia. adque ille excruciatus diu et in
extremo iam constitutus, cum inter uerbera et tormenta moreretur,
ingemescens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam,
manifestum est quia cum possim morte liberari
durissimos dolores corporis tolero flagellis
uapulans, animo autem propter ipsius metum libenter
haec patior. sincera prorsus fides et uirtus integra ac
satis pura non regem Antiochum cogitasse sed Deum iudicem et
scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret
ac falleret, quando Deus qui conscientiae nostrae iudex est et
solus timendus nec derideri possit omnino nec falli.
Si igitur et nos dicati ac deuoti Deo uiuimus, si supra ipsa
iustorum antiqua et sancta uestigia iter facimus, per eadem documenta
poenarum, per eadem passionum martyria pergamus,
hoc ampliorem gloriam conputantes temporis nostri, quod cum
uetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia uirtutis
ac fidei numerari non possunt martyres christiani testante
Apocalypsi et dicente: post haec uidi turbam multam
quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et
ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu
throni et agni: et erant amicti stolas albas
et palmae fuerunt in manibus eorum et magno clamore
dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum
et agno. et respondens unus ex senioribus dicit
mihi: qui amicti sunt stolas albas qui sunt et
unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait
mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione
et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt
in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu honoris
Dei [et seruiunt ei in templo eius]. quodsi tantus
ostenditur et probatur christianorum martyrum populus, nemo
difficile uel arduum putet esse martyrem fieri, quando uideat
martyrum populum non posse numerari.
Section 12
QVAE SPES ET MERCES MANEAT IVSTOS ET MARTVRAS POST CONFLICTATIONES HVIVS TEMPORIS ET PASSIONES.
Per Salomonem Spiritus sanctus ostendit et praecanit dicens:
et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes
eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati
in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit
illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum
in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam
accepit illos, et in tempore erit respectus
illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis,
et regnabit dominus eorum in perpetuum.
item aput eundem uindicta nostra describitur et persequentium
nos adque infestantium paenitentia praedicatur. tunc stabunt,
inquit, iusti in magna constantia aduersus eos qui
se angustauerunt et qui abstulerunt labores eorum:
uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur
in subitatione insperatae salutis dicentes inter
se, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus
gementes: (hi sunt quos habuimus aliquando
in risu et in similitudine inproperii. nos insensati
uitam illorum aestimabamus insaniam et finem
illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter
filios Dei et inter sanctos sors illorum est? ergo
errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non
luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus
iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines
difficiles, uiam autem Domini ignorauimus.
quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum
iactatio contulit nobis? transierunt omnia
ista tamquam umbra. item in psalmo CXV pretium et merces
passionis ostenditur. pretiosa est, inquit, in conspectu
Dei mors iustorum eius. item in psalmo CXXV tristitia
conflictationis et laetitia retributionis exprimitur. qui seminant,
inquit, in lacrimis in gaudio metent. ambulantes
ambulabant et plorabant mittentes semina
sua: uenientes autem uenient in exultatione tollentes
gremia sua. et iterum in psalmo CXVIII: beati inmaculati
in uia, qui ambulant in luce Domini. beati
qui perscrutantur martyria eius, in toto corde inquirunt
eum. item Dominus in euangelio, ultor ipse
persecutionis nostrae et munerator passionis, beati, inquit, qui persecutionem
passi fuerint propter iustitiam, quia
ipsorum est regnum caelorum. et iterum: beati eritis,
cum odio uos habuerint homines et separauerint
uos et expulerint et maledixerint nomini uestro
quasi nequam propter filium hominis. gaudete in
illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa
in caelis. et iterum: qui perdit animam suam propter
me hic saluabit illam. nec solos animaduersos et interfectos
diuinae pollicitationis manent praemia, sed etiam si passio fidelibus
desit, fides tamen integra adque inuicta perstiterit et contemptis
ac relictis suis omnibus Christum se sequi christianus
ostenderit, ipse quoque a Christo inter martyras honoratur pollicente
ipso et dicente: nemo est qui relinquat domum
aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut
filios propter regnum Dei et non recipiat septies
tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo
uitam aeternam. item in Apocalypsi hoc idem loquitur, et
uidi, inquit, animas occisorum propter nomen Iesu
et sermonem Dei. et cum primo in loco posuisset occisos,
addidit dicens: et quicumque imaginem bestiae non
adorauerunt nec acceperunt inscriptionem in fronte
aut in manu sua. quos uniuersos a se in eodem loco simul
uisos coniungit ac dicit: et uixerunt et regnauerunt cum
Christo. uiuere omnes dicit et regnare cum Christo, non tantum
qui occisi fuerint, sed quique in fidei suae firmitate et Dei
timore perstantes imaginem bestiae non adorauerint neque ad
funesta eius et sacrilega edicta consenserint.
Section 13
PLVS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MEBCEDE QVAM QVOD HIC SVSTINEMVS IN IPSA PASSIONE. \'
Probat beatus apostolus Paulus qui dignatione diuina usque in
tertium caelum adque in paradisum raptus audisse se inenarrabilia
testatur, qui oculata fide legum Christum uidisse se gloriatur,
qui id quod et didicit et uidit maioris conscientiae ueritate
profitetur. non sunt, inquit, condignae passiones
huius temporis ad superuenturam claritudinem quae
reuelabitur in nobis. quis ergo non omnibus modis elaboret
ad claritatem tantam peruenire, ut amicus Dei fiat, ut cum
Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena
praemia diuina percipiat? si militibus saecularibus gloriosum
est ut hoste deuicto redeant in patriam triumphantes, quanto
potior et maior est gloria uicto diabolo ad paradisum triumphantem
redire et unde Adam peccator eiectus est illuc, prostrato eo
qui ante deceperat trophaea uictricia reportare, offerre Domino .
acceptissimum munus incorruptam fidem, uirtutem mentis incolumem,
laudem deuotionis inlustrem, comitari eum cum uenire
coeperit uindictam de inimicis recepturus, lateri eius adsistere
cum sederit iudicaturus, coheredem Christi fieri, angelis
coaequari, cum patriarchis, cum apostolis, cum prophetis caelestis
regni possessione laetari. has cogitationes quae persecutio
potest uincere, quae possunt tormenta superare? durat fortis et
stabilis religiosis meditationibus fundata mens et aduersus
omnes diaboli terrores et minas mundi animus inmobilis perstat
quem futurorum fides certa et solida corroborat. cluduntur in
persecutionibus terrae, sed patet caelum: minatur antichristus,
sed Christus tuetur: mors infertur, sed inmortalitas sequitur:
occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur: uita
temporalis extinguitur, sed aeternitas repraesentatur. quanta est
dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras
et angustias gloriosum, eludere in momento oculos, quibus
homines uidebantur et mundus, aperire eosdem statim, ut
Deus uideatur et Christus. tam feliciter migrandi quanta uelocitas.
terris repente subtraheris, ut in regnis caelestibus reponaris.
haec oportet mente et cogitatione conplecti, haec die ac
nocte meditari. si talem persecutio inuenerit Dei militem, uinci
non poterit uirtus ad proelium prompta. uel si arcessitio ante
praeuenerit, sine praemio non erit fides quae erat ad martyrium
praeparata: sine damno temporis merces Deo iudice redditur: in
persecutione militia, in pace conscientia coronatur.