On the Advantage of Patience
Cyprian of Carthage c. 256-257 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section 1
De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius
et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod
nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam,
ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia
facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter
discitur, si patienter quod dicitur audiatur. nec inuenio,
fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus
ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta
dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam
quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis
innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur.
Section 2
Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic
patientia falsa est quam et falsa sapientia est. unde enim uel
sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam
Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur
moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus
Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque
gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui
uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum, secundum
elementa mundi et non secundum Christum, quia
in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. et alio
loco, nemo se, inquit, decipiat. si qui putat sapientem
se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut
fiat sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia
est aput Deum. scriptum est enim: reprehendens
sapientes in astutia ipsorum. et iterum: cognouit
Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae
quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia.
nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos
autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum
placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes,
apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae
libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda
iactantia.
Section 3
Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed
factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus,
qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui
non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei
patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus
praebeamus. est enim nobis cum Deo uirtus ista communis.
inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput
sumit. origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. diligenda
res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas
diuina commendat. si dominus nobis et pater Deus est,
sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse
oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres.
Section 4
Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod in contumeliam
suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa
et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens
super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis
oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur
quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias
largiatur. uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus
et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei
nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes
fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum,
exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. et
cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem
suam temperat et praestitutum semel retributionis diem
patienter expectat, cumque habeat in potestate uindictam, mauult
diu tenere patientiam sustinens scilicet clementer et differens,
ut si fieri potest multum malitia protracta aliquando mutetur
et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero
ad Deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem
morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. [et iterum:
reuertimini ad me, dicit Dominus.] et iterum:
reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam
misericors et pius est et patiens et multae miserationis
et qui sententiam flectat aduersus malitias
inrogatas. quod beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem
ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid
opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et
patientiam contemnis ignorans quoniam patientia
et bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? tu
autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens
thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis
iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum
opera sua. iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est,
quia diu multumque differtur ut homini ad uitam longa Dei patientia
consulatur. tunc repraesentatur poena impio et peccatori,
quando iam non potest paenitentia prodesse peccati.
Section 5
Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi,
quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est
Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta
in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum
discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum
est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum
tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos
uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut
sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem
suum oriri facit super bonos et malos et pluit super
iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui
uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et
publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres
uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et
ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti,
quomodo pater uester caelestis perfectus est.
sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et
docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris
maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat
manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est
similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus
quod diuinis laudibus possit aequari.
Section 6
Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus
noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad
hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter
cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit
paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit.
omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite
signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena
descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et
cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate
interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium
salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam
peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis
corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur:
esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae
fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur
et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba
conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit,
sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam
pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus,
exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat
esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit
qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia
sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire
nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis
uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos
ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus
respondere leniter, superbos sustinere clementer,
humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et
aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam
uelle colligere.
Section 7
Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem
necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra
patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium
sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo
ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum
angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis
qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur
qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste
terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur
felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo
propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse
et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis
ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem
tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera,
elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol
ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos
subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam
sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter
ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo
plena et perfecta patientia.
Section 8
Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint,
suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus
ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos,
illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant,
si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis
sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius,
quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam
qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia:
quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum
ecclesia non haberet.
Section 9
Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si
ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum
uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur,
sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in
Christo manere debet quomodo ille ambulauit et
ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione
fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus
passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut
sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit,
nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur
non remaledixit, cum pateretur non minabatur,
tradebat autem se iudicanti iniuste.
Section 10
Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes
qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis
custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti
et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii
et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem
parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter
occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum
fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat
neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis
obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus
quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur.
et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore
patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem
muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus
a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed
et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit.
Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et
paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum
deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas
oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse
in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere
concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et
traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum
adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti,
tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad
caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest
accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et
passione patientia.
Section 11
Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi,
ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia
cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani
Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit.
tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui
sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus.
quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae et manducasti
ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi
ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus
tuis, in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus
diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi
et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes
panem tuum, donec reuertaris in terram de qua
sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis.
huius sententiae uinculo conligati omnes et constricti sumus,
donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. in tristitia et
gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus
panem necesse est cum sudore et labore.
Section 12
Ynde unusquisque cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur,
initium sumit a lacrimis et quamuis adhuc omnium
nescius et ignarus nihil aliud nouit in illa ipsa prima natiuitate
quam flere. prouidentia naturali lamentatur uitae mortalis anxietates
et labores et procellas mundi quas ingreditur in exordio
statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. sudatur enim
quamdiu istic uiuitur et laboratur. nec sudantibus et laborantibus
possunt alia magis quam patientiae subuenire solacia: quae
cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis
nobis qui diabolo inpugnante plus quatimur, qui in acie cotidie
stantes inueterati et exercitati hostis conluctationibus fatigamur,
quibus praeter uarias et adsiduas temptationum pugnas in persecutionum
quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus
carcer, portandae catenae, animae inpendendae, gladius,
bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum
genera fide et uirtute patientiae perferenda Domino ipso
instruente et dicente: haec locutus sum uobis, ut in me
pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed
fidite, quoniam ego uici mundum. si autem qui diabolo
et mundo renuntiauimus pressuras et infestationes diaboli et
mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam
tenere debemus qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus.
Section 13
Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: qui tolerauerit
usque ad finem hic saluus erit. et iterum: si
permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei
estis: et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit
uos. tolerandum est et perseuerandum, fratres dilectissimi,
ut ad spem ueritatis et libertatis admissi ad ueritatem et
libertatem ipsam peruenire possimus, quia hoc ipsum quod
christiani sumus fidei et spei res est. ut autem peruenire spes et fides ad fructum possint sui patientia opus est. non enim praesentem
gloriam sequimur sed futuram secundum quod et Paulus
apostolus monet dicens: spe saluati sumus. spes
autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet
quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus
per expectationem sustinemus. expectatio et patientia
necessaria est, ut id quod esse coepimus impleamus et
quod speramus et credimus Deo repraesentante capiamus.
denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et de diuini
faenoris incremento caelestes sibi thesauros recondentes ut patientes
quoque sint instruit et docet dicens: ergo dum tempus
habemus, operemur quod bonum est ad omnes,
maxime uero ad domesticos fidei. bonum autem facientes
non deficiamus: tempore enim suo metemus.
admonet ne quis inpatiens in operatione deficiat, ne quis temptationibus
aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae
itinere desistat et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt
esse perfecta, sicut scriptum est: iustitia iusti non
liberabit eum in quocumque die exerrauerit, et
iterum: tene quod habes ne alius accipiat coronam
tuam. quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare,
ut qui ad coronam laude iam proxima nititur durante patientia
coronetur.
Section 14
Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit,
\'sed et repellit aduersa. Spiritui sancto fauens et caelestibus
ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis quibus anima
expugnatur et capitur uirtutum suarum propugnaculo reluctatur.
inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intellegantur
et cetera. adulterium, fraus, homicidium mortale crimen est.
sit fortis et stabilis in corde patientia, nec adulterio sanctificatum
corpus et Dei templum polluitur nec iustitiae dicata innocentia
contagio fraudis inficitur nec post gestatam eucharistiam
manus gladio et cruore maculatur.
Section 15
Caritas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas
ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et
opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna in
regnis caelestibus permanebit. tolle illi patientiam, et desolata
non durat, tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis
radicibus ac uiribus perseuerat. apostolus denique cum de caritate
loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iuncxit. caritas,
inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas .
non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non
cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet. ostendit inde illam perseuerare tenaciter
posse, quod nouerit omnia sustinere. et alio loco, sustinentes,
inquit, inuicem in dilectione, satis agentes
seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis.
probauit nec unitatem seruari posse nec pacem, nisi se inuicem
fratres mutua tolerantia foueant et concordiae uinculum patientia
intercedente custodiant.
Section 16
Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non
repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas,
ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed
omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro
aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre
nisi patientiae et tolerantiae firmitate ? quod factum uidemus
in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur,
non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum. sic esse oportuit
primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis
sed et patientissimae lenitatis imitator. quid dicam de ira,
de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent?
sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut
si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium
pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare.
admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare
Spiritum sanctum Dei in quo signati estis
in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et
indignatio et clamor et blasphemia auferatur a
uobis. si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam
de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu
Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra
pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec
odisse.
Section 17
Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis
durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur
et quatitur patientia necessaria est. nam cum in illa prima
transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit
et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi
nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate
adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae
luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.
examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur
dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis
facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum,
de amissione carorum. nec aliud magis iniustos discernit
et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur
et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est:
in dolore sustine et in humilitate tua
patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et
argentum.
Section 18
Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium
laudis patientiae uirtute prouectus. quanta aduersus eum diaboli
iacula emissa, quanta admota tormenta. iactura rei familiaris
infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in
censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec
pater est. accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes
artus uermium quoque edax poena consumit. ac ne quid omnino
remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat
diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio,
quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit
in origine. nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus
frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio
uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque post iustitiae
et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus
in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer
Deum patientiae laude promeruit.
Section 19
Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat,
quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus
nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum
diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens
inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli
nequitia possedit. exordia ipsa denique uideamus. diabolus
hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at
perit primus et perdidit. Adam contra caeleste praeceptum cibi
letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus
gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret
sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus
ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis
amisit. quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et
ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen
fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre,
profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet
caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab
eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae
administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo
ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret.
inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem
contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia
et furiosa odia compellit. et ne longum sit singula recensere,
omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad
gloriam inpatientia destruit ad ruinam.
Section 20
Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et inpatientiae
malis diligenter expensis patientiam per quam in Christo manemus
et uenire cum Christo ad Deum possumus, plena obseruatione
teneamus: quae copiosa et multiplex non angusto fine concluditur
uel breuibus terminis coercetur. late patet patientiae uirtus
et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur,
sed exundantibus uenis per multa gloriarum itinera
diffunditur, nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad
consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem.
patientia est quae nos Deo et commendat et seruat:
ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem
gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum
frangit, tumoris uiolentiam conprimit, incendium simultatis
extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet,
tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam
castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam caritatem.
facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et
contumelias mites. docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse
delinquas, diu et multum rogare. temptationes expugnat, persecutiones
tolerat, passiones et martyria consummat. ipsa est
quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. ipsa est quae incrementa
spei sublimiter prouehit. ipsa actum dirigit, ut tenere
possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradimur. ipsa
efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur.
Section 21
Et quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, uel pondere
iniuriarum angentium uel dolore de eis qui aduersum se grassantur
et saeuiunt uindicari uelociter cupere, nec illud in extrema
parte reticendum est, ut in istis fluctuantis mundi turbinibus et
Iudaeorum siue gentilium et haereticorum quoque persecutionibus
constituti patienter expectemus ultionis diem nec ad uindictam
doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum
sit: expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis
meae in testimonium, quoniam iudicium
meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges
et effundam super eos iram meam. expectare nos
iubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere.
qui et in Apocalypsi loquitur dicens: ne signaueris uerba
prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo
est: et hi qui perseuerant nocere, noceant, et qui
in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem
adhuc iustiora faciat, similiter et sanctus sanctiora.
ecce uenio cito, et merces mea mecum estreddere
unicuique secundum facta sua. unde et clamantes
martyres et ad uindictam suam dolore erumpente properantes
expectare adhuc iubentur et temporibus consummandis implendisque
martyribus praebere patientiam. et cum aperuisset,
inquit, quintum signum, uidi sub ara Dei animas
occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum,
et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque,
Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas
sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant?
et data est eis singulis stola alba et dictum est ut
requiescerent breui adhuc tempore, donec impleatur
numerus conseruorum et fratrum eorum quique
postea occidentur exemplo ipsorum.
Section 22
Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat:
per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies
Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes
alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet
illos adueniens dies, dicit Dominus. quod
item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus
censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet
Deus noster et non silebit. ignis ante eum ardebit
et in circuitu eius procella nimia. uocabit
caelum susum et terram ut separet populum suum.
colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum
eius in sacrificiis. et nuntiabunt caeli
iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. et Esaias eadem
praenuntiat dicens: ecce enim Dominus sicut ignis ueniet,
et sicut procella currus eius retribuere in
ira uindictam. in igne enim Domini iudicabuntur
et in gladio eius uulnerabuntur. et iterum: Dominus
Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum.
excitabit certamen et clamabit super inimicos
suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo?
Section 23
Quis autem est hic qui tachisse se prius dicit et non semper
tacebit ? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut
agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum. utique ille
qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est. utique ille
qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum
poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam
non auerteret a foeditate sputorum. utique ille qui cum accusaretur
a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante
Pilato patientissimum silentium tenuit. hic est qui cum in passione
tacuerit in ultione postmodum non tacebit. hic est Deus
noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit. nam
cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate
manifestus.
Section 24
Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem
nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum
omnium numerum secum pariter uindicaturum. qui ad uindictam
suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus
est ipse qui uindicat. [pater Deus praecepit filium suam
adorari et apostolus Paulus diuini praecepti memor ponit et dicit:
Deus exaltauit illum et donauit illi nomen quod
est super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes
genu curuent caelestium, terrestrium et infernorum.
et] in Apocalypsi angelus Iohanni uolenti adorare se resistit
et dicit: uide ne feceris, quia conseruus tuus
sum et fratrum tuorum. Iesum Dominum adora.
qualis Iesus Dominus et quanta patientia ut qui in caelis adoratur
necdum uindicetur in terris. huius patientiam, fratres dilectissimi,
in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus.
huius aduentui plenum expectationis obsequium praebeamus nec
defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione
properemus. insistamus potius et elaboremus et toto corde
uigilantes adque ad omnem tolerantiam stabiles dominica praecepta
seruemus, ut cum ille irae et uindictae dies uenerit non
cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum
timentibus honoremur.